Text List

II, Distinctio 8, Pars 2, A. 1, Q. 1

II, Distinctio 8, Pars 2, A. 1, Q. 1

Utrum daemones habitare possint in corporibus humanis.

Circa primum sic proceditur et ostenditur, quod daemones in humanis corporibus possint habitare.

1. Nullus spiritus eiicitur de aliquo corpore vel habitaculo, iu quo uou Bst; scd daemones , si- cut legitur in Evangeliis", de obsessorura corpori- bus sunt eiecti a Christo et eius Apostolis: ergo aliquando habitaverunt in eis.

2. Item , Augustinus de Divinatione daemonum ', loqnens de daemonibus dicit: "Suadent niiris et invisibilibus iiiodis, per illani subtilitatem suorum corporum hominum corpora non senlientium pene- trando" ; sed si potest corpus penetrare , cum pos- sit ibi quiescere, potest et inhabitare.

3. Item , constans est , quod ahqui a daemo- nibus obsidentur: ergo obsessi dicuntur, aut quia daemon habet in eis ejfeclum, aut quia est in eis secundum sub.staniiam. Si quia habent in eis effe- ctum: ergo omnes peccatores essent obsessi a dia- bolo, qiiod falsum est: ergo quia sunt in eis se- cundum substantiam, obsessi dicuntur: ergo habi- tant in suis corporibus.

4. Item, nuUum corpus potest praebere obsta- culum spiritui: ergo si daeraones spiritus sunt, nuUum corpus est eis obstaculum : ergo sicut lumen penetrat aera usque in profundum et ibidem manet, sic spiritus daemoniacus eorpus humanum subintrare potest per totum : ergo si non expellatur ab agente maioris potentiae, videtur, quod ibi possit inhabitare.

Ad oppositum arguitur sic. 1. Super illud Habacuc secundo: "Dominus in tempto sancto suo", Glossa : "Simulacris assidere potest immundus spi- ritus, intrinsecus esse non potest": ergo si non po- test in simulacris, multo minus nec in corporibus humanis.

2. Item, Beda dicit, et Magister adducit in lit- tera ', super illud Actuum : Cur tentavit satanas cor tuum: "Implet satanas cor ahcuius, non quidem ingrediens in eum nec in sensum eius": ergo non videtur, quod daemon ingrediatur secundum sub- stantiam corpus alicuius hominis.

3. Item, anima unitur corpori ut motor el ut perfectio ; sed quia coniungitur ut perfectio, impossi- bile est, in eodem corpore esse aliam naturam perfi- cientem : ergo cum coniungatur ut motor, impossibile est, in eodem corpore esse alium spiritum iit moven- tem. Si ergo daemon in corpore huniano non potest essenecut motor nec ut perfectio : ergo niillo modo.

4. Item, sicut supra dictum est % nuUo modo competit, duos spiritus angelicos esse siraul in eodem loco primo: ergo pari ratione non videtur, quod in eodem ioco primo possit esse anima et .\ngelus; sed anima est in toto corpore suo, sicut vult Augusti- nus : ergo in nulla parte corporis potest esse daemon.

CONCLUSIO.

Deo permittente, daemones possunt corpora humana intrare et vexare.

Respondeo: Dicendum, quod sicut innuit textus evangehcus et Augustinus etiam in libro de Divi- natione daemoiium, daemones per naturam suae subtilitatis et spiritualitatis possunt quaecumque corpora penetrare et in eis sine aliquo obstaculo et impedimento subsistere; ratione vero suae pote- statis possunt ea corpora, in quibus sunt, commo- vere et conturbare •*. Ideo daemones, quantum est de potestate et .mbtil.itate naturae , possunt corpora conciasio. humana intrare, possunt etiain et vexare, nisi pro- hibeantur a superiori virtnte. Et cum permittuntur y;'* "''ses- introire et vexare , tunc dicuntur corpora obsidere. — Permittit autem hoc Dominus sive ad gloriae suae ostensionem, sive ad peccati punitionem, sive hoc permii- ad peccantis correctionem , sive ad noslram erudi- " tionem. Sed ex qua istarum causariim deterininate perrailtat, latet hoc hiimanam industriam, propter hoc quod occulla sunt Dei iudicia. Hoc tauien planum est, quod non sunt iniusta; et ideo non permittit' talia sine causa. — Concedendae sunt igitur rationes, quod daemones possunt humana corpora subintrare.

i. Ad illud quod obiicitur de Glossa, nuod intrinsecus esse non potest; dicendum, quod e.sse in- trinsecus in aliquo, hoc potest esse dupliciter: aut Distinciio. sicut contenlum respectu continentis, ut aqua re- spectu vasis; et sic daemon bene potest esse intrin- secus in simulacris. Alio modo esse intrinsecus di- citur aliquid, quod influit in intima rei et in- fluendo conservat et perficit; et hoc modo non congruit daemoni nec respectu simulacri nec re- spectu hominis; et sic loquitur illa Glossa.

2. Ad illud quod obiicitur de Beda, quod non in- greditur in hominem ; dicendum, quod non loquitur de ingressu in hominem, qui atlenditur ex parle corpo- ris, sed qui attenditur ex parte spiritus rationalis.

3. 4. Ad illud quod obiicitur, qnod anima' comparatur ad corpus ut perfectio et inotor etc. ; dicendum, quod non est simiie de comparatione per moduin motoris et per inodum perfectionis , quia unius perfectibilis una sola est .perfectio ^ perfectio enim appropriat sibi perfectibile, et e converso; sed unius mobilis potest esse multiplex motor, et unus motor multa potest movere, maxime quando illa habent aliquem ordinem. Et quia divino iudicio aniina peccatrix subiicitur daemoni obsidenti sicut toriori et affligenti, hinc est, quod simul in eodem corpore esse possunt. — Et per hoc patet responsio ad ultimum, quod obiiciebatur de coexistentia duo- rum spirituum. Non enim est simile, pro eo quod illi, ut supra' dictum fuit, repugnat ordo univer- .silatis; huic autem consonat ordo divinae aequit.atis, secundum quem anima peccatrix affligitur; nec re- pugnat ordo universitatis , quia diversimode ad illud habitaculum comparantur.

PrevBack to TopNext