Text List

II, Distinctio 8, Pars 2, A. 1, Q. 2

II, Distinctio 8, Pars 2, A. 1, Q. 2

Utrum daemones animabus illabi possint.

Secundo quaeritur, utrum Daemones illabi possint animabus. Et quod sic, videtur.

1. Lucae quarto': Ecce homo habens daemonium, ibi Glossa: "Intraverat diabolus, unde exierat Christus" ; sed Christus non exierat de corpore, sed de spiritu : ergo diabolus subintrat spiritum.

2. Item , si impartibile adiungatur impartibili , secundum totum applicatur ei', et quod applicatur alicui secunduin totum applicatur ei secundum suum intimura; sed illabi non est aliud quam se- cundum intimum profundari : ergo cum daemon sil impartibilis et obsidendo hominem animae applice- tur, videtur, quod eidem necessario illabatnr.

3. Item , sicut est ordo in corporibus, ila est ordo in spiritibus; sed in corporibus videmus, quod agens influit virtutem suam passo usque ad inti- mum, aliter enim non alteraret totum': ergo pari ratione et in spiritibus: ergo daemon potest influere virtutem suam usque ad intima animae. Sed virtus daemonis non est spintualior quam substantia: ergo videtur, quod daemon usque ad intima aniiuae il- labi possit.

4. Item , sicut homo efficitur templum Dei per gratiam, ita efficilur templum diaboli per peccatum ; sed omnino ibidein, ubi prius erat gratia, incipit esse culpa: ergo ubi prius Uabilabat Deus, potest habitare diabolus.

CONTRA: 1. Augustinus de Fide ad Pelrum*: Fiindamciiia. "inest slngulis spiritibus naturalis terminus, quo a se invicem distinguuntur, et unus in altero non est" ; sed anima humana spiritus est: ergo non potest esse in daemone nec daemon in ea: ergo nec il- labi: ergo etc.

2. Item, si unus spiritus illabitur, aut alter potest illabi, aut non. Si sic; pari ratione et ter- tius et quartus, et sic de aliis, et ita omnes spiri- tus mali possent illabi uni animae, quod plane falsum est. Si non potest; ergo unus spiritus ituplet totain animam. Sed hoc est falsum, quia imaginem Dei nihil minus Deo implere potest, sicut dicit Au- gustinus et Beda ^

3. Item, si daemon illaberelur animae, esset inliraus animae: ergo per totum dominaretur ei, ergo posset pertrahere ad raala, qiuiecumque vellet, et ila anima liberum arbitriura non haberet. Quodsi anima liberum arbitrium non potest amittere: ergo nec daeraon ei illabi potest.

4. Itera, si illaberetur aniraae, nihil esset ita intimum in aniraa, in quo non esset et super quod non posset daemon ; sed sicut Deus illabendo ani- inam rectiflcat et conservat, sic daemon, quod po- test, deordinat et depravat: ergo si daeiuon illabe- retur aniraae, daeraon posset s.ynderesira vel volun- latem naturalera depravare et ad raalura inclinare; quod esl irapossibile*.

CONCLUSIO

Daemones animabus humanis illabi nequeunt.

Respondeo : Dicendum , quod illabi aliquicl ali- Q'M sit u- cui importat, quod illud intimum sit ei et quod intime operetur in illo; nihil autem tale est respe- ctu animae nisi solus Deus : ideo solus divinus spiri- coDciusio. lus animae potest illabi'. — In anima namque humana Baiio noti- idem est intimum et supremum; et hoc patet, quia secundum sui supremmn maxime approximat Deo, similiter secundum sui inUmum; uiide quaiito ma- gis redit ad interiora, tanto magis asceiidit et uni- tur aelernis. Et quia "soius Deus superior est mente humana'" secunduni sui supremuni, solus Deus potest menti esse intimus; et ideo illabi spiritui rationali est divinae substantiae proprium. — Con- cedendae sunt igitur rationes oslendentes, quod ani- mabus humanis illabi non potest malignus spiritus.

1. Ad illud ergo quod primo obiicitur de Glossa, oiaiio op- quod intravit diabolus etc; dicendam, quod hoc non dicitur de ingressu secundum subslantiam, sed secundum effectum sive conlbrmitatis malitiam ; unde non vult Glossa plus dicere, quam quod,ubi fuit^ gratia, ibi incipit esse malilia.

2. Ad illud quod obiicitur, quod impartibile irapartibili applicatur secundum totuni; dicendum, quod aut intelligitur de iunctura situali, aut de iunctura virtuali. Si de situali, sic potest habere veritatem; sic aulem non est intelligere applicatio- nem substantiarum spiritualium, quia non sunt si- tuales. Si autem intelligatur de applicatione virtuali, sic sermo non habet veritatem ; quoniam in simplici substantia reperitur magnitudo virtutis, et secun- dum illam considerari potest in anima maior et minor ratio dignitatis secundum accessum ad origi- nem illius virtutis^

3. Ad illud quod obiicitur , quod sicut est ordo in corporibus, ita est in spiritibus; dicendum, quod loiandum. etsi sit aliqua similitudo , non tamen omnimode per- fecta, nec quantum ad ordinem nec quantuin ad intimilatem. Non quantura ad ordinem, quia omnes substantiae rationales immediate sunt natae ferri in Deum, nec quantnm ad hoc una praeest alteri; hoc autem non contingit in corporalibus inveniri. — Non est etiam simile quantum ad intimilateyn , quia quod est intus et extra in re corporali est eiusdem naturae, non differens dignitate, sed magis partium positione; in anima vero quod est intimum , hoc est maxime supremum et Deo proximum. Ideo in rebus corporalibus quod potest influere exterius, magis el magis agendo, potest pervenire ad inlerius et ad intimum; non sic in spiritu, ubi idem dici- tur esse intimum, quod est in eo supremum et di- gnissimum.

4. Ad illud quod obiicitur, quod ibidem est culpa, ubi fuit gratia; dicendum, quod veruni est; sed ex hoc non sequitur, quod ibidem sit diabolus, ubi et Deus; quia aliter est gratia a Deo , aliter cidpa a diabolo. Gratia enim est a Deo ut prae- sente et influente et intime operante et raedullas affectionis penetrante, secundum quod innuit .\po- stolus ad Hebraeos quarlo * : Viuus esl sermo Dei et effimx etc. Sed culpa dicitur esse a diabolo so- lura sicut a suggerente et impellente, quodam modo quasi exterius instigante; et ideo non oporlet, dia- bolum habitare in intimo cordis peccatoris, quan- tunicumque medullitus adhaereat peccatum. Ulte- rius, peccatum non ponil aliquid, sed potius privat; ideo secundum ipsum non dicitur aliquid iUabi ani- mae, sed potius ab eo aliquid corrumpi. Et sic patet, quod non est siraile de culpa et giatia, qiiam- vis sint circa idem.

PrevBack to TopNext