Text List

II, Distinctio 8, Pars 2, A. 1, Q. 6

II, Distinctio 8, Pars 2, A. 1, Q. 6

Utrum daemones scrutari possint secreta conscientiae nostrae.

Sexto et ultimo quaeritur, utrum daemones possint scrutaii secrela nostrae conscientiae. Et quod sic, videtur.

1. Daemonum olficium est accusare, secundum quod legitur Apocalypsis duodecimo " : Proiectus est accusator fratrum etc. : ergo si in iudicio argue- mur de secretissimis cogitationibus , videtur, quod hae non lateant accusatorem nostrum.

2. Item. peccatum est character hestiae, se- cundum quod insinuatur Apocalypsis decimo quarto '. Sed unusquisque cognoscit proprium signaculum, ubi- cumque ponatur: ergo diabolus cognoscit peccatum, ubicumqne sit. Sed nihil est in nobis secretius , quam sint peccata cogitationum et affectionum no- strarum: ergo si haec diabolus potest videre, se- creta conscientiarum nostrarum rimari potest.

3. Item, Augustinus duodecimo super Genesim ad litteram - : "Mali angeh cogitationem noverunt , quia multa praedicunt, quae non praedicerent , si cogitationes non novissent".

4. Item, hoc videtur per rationem. Notior est operatio quam potentia, et potentia quam substan- tia ^ quia per cognitionem operationis et potentiae pervenitur in cognitionem substantiae; sed substan- tia animae non potest latere diabolum: ergo nec eius operatio nec virtus : ergo si cogitatio et aflectio sunt actiones animae , ergo nou possunl latere dae- monem.

5. Item, substantiae spiriluales, sicut dicit Dio- nysius *, per sui naturam sunt specula ; sed sic est in speculo materiah, quod quando unum obiicitur alteri, non solum repraesentat ipsum, sed etiam omne quod relucet in ipso: ergo si maioris com- municationis sunt specula spiritualia, videtur, quod quando daemon intuetur et aspicit animam, non solum ipsam videat, sed omne quod est in ipsa.

6. Item, nihil potest oculus meus videre in me, quod non possit videre oculus alienus: si ergo sic est in oculo corporali respectu rei visibilis cor- poralis, pari ratione sirailiter erit in oculo spirituali respectu cognoscibilis spiritualis. Ergo si oculum meum spiritualem non latet secretura conscientiae meae, pari ratione nec oculos daemonum.

Ad oppositum: 1. Tertii Regum octavo": "Tu solus nosti corcla filiorum hominum": non ergo daemon vel alius.

2. Item, Ieremiae decimo septimo ^- "Ego Domi- nus, scrutans corcla et renes": ergo si Dominus hoc sibi attribuit tanquam proprium, videtur, quod non communicet diabolo.

3. Item , primae ad Corinthios secundo ' : "Nemo scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui est in illo" ; sed daemon nec est spiritus noster nec est in nobis : ergo non novit secreta conscientiae nostrae.

4. Item, Augustinus in libro de Ecclesiasticis Dogmatibus*: "Internas cogitationes nostras diabo- lum non videre, certum est".

5. Item, ralione videtur: quia si internas co- gitationes cognosceret, cognosceret et virtutes , ergo beati lob patientiam cognovisset; quod si cogno- visset, non tentasset, cum nolit superari; sed ten- tavit: ergo nec virtutem nec cogitationes eius co- gnovit K

CONCLUSIO.

Nulla creatura potest nosse conscientiae humanae secreta nisi per signa, vel per coniecturam.

Respondeo: Ad praedictorum intelligentiam est notandum, quod sicut Deus voluntati rationalis crea- turae dedit clominium sive arbitrium, cui nulla praesidet nisi divina potentia; sic eius cognitivae dedit conscientiae secretum, cuius secreta et pro- funda non penetrat nisi divina sapientia. Et ideo conciasio i. dico, quod nuUa creatura, nec humana nec angelica, potest conscientiae humanae nosse secreta, nisi per signa vel per coniecturas, vel nisi noverit Dei re- velatione, aut hominis denuntiatione sive detectione '". Et quoniam pauca simt ita secreta, quin prodeant in opera exteriora, vel appareant per signa exte- riora faciei, vel per signa cordis, quod diversimode movetur secundum diversitatem afTectionum ; hinc conciasio 2. est, quod multae cogitationes et affectiones nostrae deprehendi possunt a malignis spiritibus , nisi ar- ceantur Dei virtute. Haec autem cognitio potius est coniecturae quam certae scientiae ". — Et ideo con- cedendae sunt rationes ostendentes, quod angelus malus secreta conscientiae nostrae perscrutari non potest.

1. Ad illud ergo quod obiicitur primo in con- foiaiio op- trarium de accusatoris ofiicio, dicendum , quod non solum ipse daemon erit accusator , immo etiam cor Notandnm. nostrum; unde etsi de exterioribus et visibilibus accusari possumus a diabolo, de occultis et secretis non. Neutra tamen impunita relinquentur, quia non deerit accusator et testis.

2. Ad illud quod obiicitur, quod peccatum est character diaboli; dicendum, quod peccatum tunc dicitur esse character , quando scribitur in fronte; hoc autem est, cum peccat sine rubore et publice, ut iam possit ei dici: "Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere" ; et tunc ajjsque dubio peecalimi iiostrum rliabolo est cognituni, quia iam non est secretum , sed raanifestum.

3. Ad illud quod obiicitur de .\ugustino , quod cogitationes noverunt; dicendum, quod loquitur de cognitione coniecturae, non certae scientiae.

4. Ad illud quod obiicitur, quod notior est operatio quam substantia; dicendum, quod verum est de operatione extrinseca; de intrinseca autem non habet semper veritatem. Multae enim res sunt nobis notae , quarum virtutes et operationes nos latent. — Vel dicendum, quod hoc locum habet in operatione naturali, non in operatione voluntaria. Operatio enim naturalis, secundum quod naturalis est, ita se naturaliter nata est repraesentare nec se occultare potest , sicul nec substantia ; immo per ipsam manifestatur substantia, dura plus habet de ratione actualitatis, ac per hoc manifestationis et lucis. In operatione autem voluntaria secus est. Nam cum substantia se naturaliter repraesentet , sicut naturaliter est, et se occultare non possit; operatio vohmtaria , sicut voluntarie exit in esse, ita et vo- luntarie manifestatur; et ita occultari potest, immo non manifestatur, nisi homo velit. Talia autem sunt quae latent in secreto nostrae conscientiae. Ideo quamvis diabolus possit videre animam propria vir- tute , non tamen potest iUam ' conspicere.

5. Ad illud quod obiicitur, quod speculum re- praesentat aliud speculum et quae sunt in eo con- tenta ; dicendura , quod duplex est speculum, quod- dam naturale, et quoddam voluntarium. Speculum naturale, sicut naturaliter suscipit, ita et natura- liter reddit, et ita nihil occultat; ideo speeulum sibi oppositum non solum ipsum, sed etiam omne quod lucet in eo, repraesentat. Speculum aulem vohmtarium non est in actu manifestationis eorum quae in se continet, nisi cum hoc facit voluntas-; et tale est speculum spirituale. Ideo non est sinule.

6. Ad illud quod obiicitur de oculo corporali , per hanc ipsam rationem iam patet responsio. Ocu- his enim unus corporalis videt quidquid videt alius, si obiectum sit utrique revelatum; si autem uni aperitur et aUeri tegitur, unus potest videre quod non videt alius. Quia ergo nullus se sibi nec vult nec potest velare, quia sibi semper praesens est; ideo oculum proprium, si quid in se est, non po- test latere; alienum vero oculum potest subterfu- gere et se iUi velare^ quoniam non est ipsi prae- sens nec super eum potens: et ideo omnem oculum spiritualem potest conscientia nostra latere, excepto se et illo qui est supra se. Et ideo dicit Augustinus super Genesim ad litteram *, quod "sicut substan- tiae corporales habent aliqua velamenta, quibus se alienis conspectibus occultant , sic in substantiis spi- rituaUbus suo modo esse intelligendum est" ; haec est verborum suorum sententia.

Et si tu quaeras, quomodo possit hoc esse vel intelligi, cum substantia spiritualis sit simplex et uniformis per totum, et ita videtur, quod qui videt modicum, nihil latet, et cum uniformis sit, non potest esse ibi aliquid occultans et aliquid occulta- tum; dicendum, quod obstaculura illud non habet intelligi per interpositionem alicuius natarae opa- cae, sicul est in visu nostro corporeo, vel obscurae, vel minus clarae ; sed ibi abscondere idera est quod manifestare nolle. Et licet non sint ibi diversitates plicarum ex compositione diversarum naturarura, sunt taraen in aniraa gradus potentiarura et statuum, secundum quos quaedam dicuntur animae esse raa- gis intiraa, utpote quae respiciunt potentias supe- riores et simpliciores sive purioi'es, secundum quas anima magis in se ipsa recoUigitur, et ei quod surarae unum est, unitur et simpliflcatur; et penes has maxime residet conscientiae secretum.

Et sic patet solutio obiectorum; ex quibus etiam manifestantur omnia quae in littera dicuntur. Hoc autem solum indiget explanalione , quod dicit Gen- nadius ', quod daemones per energiam operatio- num etc, quid ibi appellet energiam. Et dicendum, quod energia dicitur ab en, quod est in, et ergon, quod est labor, et mene , quod est defeclus; unde energia quasi interior labor vel interior defectus ". Unde illi dicuntur energumeni , qui interius labo- rant per vexationem daemonis interius obsidentis et animam laborare facientis. Et hoc est quod Gen- nadius intendit dicere.

PrevBack to TopNext