Text List

II, Distinctio 8, Pars 2, A. 1, Q. 5

II, Distinctio 8, Pars 2, A. 1, Q. 5

Utrum daemones possint malas affectiones incendere.

Quinto quaeritur, utrura daeraones possint raa- las affectiones incendere. Et quod sic, videtur.

1. Oseae septirao: "Omnes adiilterantes sicut aiimenis.clibanus succensus a coquenle" et Glossa exponit quod "aclibanus est fornicator, et coquens, diabo- lus": ergo etc.

2. Item , Beda super Actuum quinto ' dicit , quod "diabolus fraudulenta et callida deceptione animam in affectum malitiae trahit" ; sed iioc ni- hil aliud est quam pravam affectionem incendere: ergo etc.

3. Item , diabolus potest carnem nostrara cora- movere, sicut dicitiir lob nono '. Super ilhul: Terra tradita est in manu irnpii, exponit Gregorius, id est "caro in manu diaboli". Si ergo carne commota excitatur slimulus concupiscentiae . qui est in nobis tanquam igniculus pravae affectionis, videtur, quod diabolus possit in nobis incendere affectionem concu- piscentiae.

4. Item , igneni incendere non est aliud quam igni pabuium ministrare; sed malae imaginationes- et exteriores opportunilates et occasiones sunt fo- menta concupiscentiae: ergo videtur, quod diabo- lus lumc ignem concupiscentiae possit in nobis ac- cendere.

5. Item, calidum potest calefacere, ergo in- flammatum potest inflammare; sed dialiolus totus est inflammatus, immo in eo sunt tlammae et in- centiva vitiorum, sicut dicitur lacobi tertio^ et Beda dicit et Magister inlittera: ergo diabolus potest nos ad malum inflammare, ergo et incendere.

Ad oppositum: 1. Imago maxime perficitur in affectione et voluntate^ ergo si diabolus non habet posse super animam, in quantum est Dei imago, ergo non videtur, quod possit affectionem nostram in- cendere.

2. Ilem, libertas arbitrii maxime consistit in affectu sive in volantate^; sed iiberum arbitrium est illud, super quod minime potest diabolus: ergo videtur, quod minime possit in nostrum affectum: ergo si non potest intellectui cogitationem immit- tere, ergo multo minus affectionem incendere.

3. Item , cogitatus praeambulus est ad affectio- nem; sed quod non potest in dispositionem, non potest in complemenlum: ergo si diabolus non potest immittere cogifatum , non potest incendere affectum.

4. Item, si posset malas affectiones incendere: cum huiusmodi affectiones semper sint culpabiles, continue posset nos facere peccare, quod nefas est dicere.

Est igitur quaestio, quae differentia sit inter incendere et immittere; et pro quanto diabolus magis dicitur incemor quarn immissor, cum e contrario videatur, cum multo plus sit affici ciuam cogitare.

CONCLUSIO

Daemon potest nos ad malas cogitationes et affectiones excitare, non autem eas ut principaliter agens in nobis efficere.

Respondeo: Dicendum, quod incendere est actus ^'i . .qoaesii translatus a corporalibus ad spiritualia. In corpora- libus autem incendere est non ignem generare, sed potius igni pahulum ministrare, vel applicando ignem combustibili , vel combustibile igni. Sic et in spiritualibus. Ignis autem iste eoncupiscentia est sive libido perversa: pahulum istius ignis sunt co- gitationes et affectiones carnales et terrenae et de- lectationes foedae; et ita incendere in spiritualibus non tantummodo accipitur respectu affectionum , immo etiam cogitationum ; et respectu utrarumque non dicit actum sicut principaliter agenlis , sed so- lum sicut excitantis et suhministrantis. — Quoniam igitur diabolus potest nos ad malas cogitationes et affectiones excitare, licet non possit eas in nobis sua poteslate efiicere; ideo recte et proprie a Sanctis et a doctoribus sacrae Scripturae incensor dicitur , non immissor. — Et concedendae suut rationes ad hoc.

1. 2. kc\ illud ergo quod obiicitur, quod dia- bolus non potest super imaginem nec super liberum arbitrium; dicendum , quod non potest sicut agens et movens principale , potest tamen sicut suggerens et inducens. Et hoc est quod dicit Damascenus ° : "Violentiam alicui inferre non possunt; in nobis enim est suscipere eorum immissiones".

3. Ad illud, quod non potest in cogitationem ; dicendum, quod, sicut non potest cogitationem for- mare, sic nec affectionem principaliter causare vel movere; sicut autem potest affectionem incendere, sic etiam cogitationem.

4. Ad illud quod ultimo obiicitur, quod tunc posset nos facere peccare; dicendum, quod verum est, si potentia incendendi importaret necessitatem, vel praecipuam et effectivam potestatem respectu affectionis pravae; sed, sicut praedictum est, non dicit causam efjicientem, sed disponenteni; quae quidem dispositio efBcaciam non habet, nisi nos de- mus ei vigorem ex nostra negligentia, vel consensu.

PrevBack to TopNext