Text List

Prev

How to Cite

Next

II, Distinctio 8, Pars 2, Divisio Textus

II, Distinctio 8, Pars 2, Divisio Textus

Supra egit Magister de virtule daemonum, et etiam bonorum spirituum respectu corporum hu- manorum similium. In hac parte agit de virtute et potestate daemonum respeclu hominum. Dividitur autem haec pars in quatuor particnlas. In prima Maeister determinat veritatem^ in secunda corifirmat per auctoritatem Evangelii, ibi: Quod in homines introeant etc. In tertia vero explanat per auctori- tatem Gennadii , ibi : De hoc aiUem Gennadius etc. In quarta et ultima illam explanat per auctoritatem Bedae presbyteri , ibi : Beda quoque super illum locum etc.

PrevBack to TopNext