II, Distinctio 8, Pars 1, Dubia
II, Distinctio 8, Pars 1, Dubia
Dub. I
In parte ista sunt dubitationes circa litterani, et primo quaeritur de hoc quod dicit: Deum in fonnis corporalibus apparuisse. Videtur enim, quod talis apparitio potius sit occasio erroris quam veritatis. Deus enim caret forma et figura in corpore el cor- poreitate secundum veritatem , et qui credit vel opi- natur contrariura, errat. Si ergo frequenler o|jina- mur ^ quae apparent sensibus, videtur, quod talis apparitio sit erroris occasio.
Respondeo : Dicendum , quod forma et figura corporalis non ducit immediate in cognilionem Dei , sed raediante spiritu rationali , cuius ministerio fie- bal illa apparitio. Et quia in ascendendo prius flt abstractio a corporali forma et Qgura, quam perve- niatur ad Deum, dum a corpore ad Deum ascen- ditur mediante spiritu incorporeo^; ideo talis ap- paritio potius scala est perducens ad cognitionem veritatis, quam sit occasio deviandi. — Quod ergo obii- cit, quod illa opinamur interius, quae apparent exte- rius; dicendum, quod illud verum est, si opinio vel ratio descendat ad sensum et ei innitalur; cum autem a sensu abstrahit et innititur fldei et revela- tioni, non haliet occasionem errandi. sed potius ve- ritalera inquirendi.
DUB. II.
Item quaeritur de hoc quod dicit ; Non vide- bit me homo, et vivet. Contrarium huius hahetur Exodi trigesimo lertio ■ : Loquehatur Domiaus ad Moysen facie ad faciem. Et Nuraerorum duodecimo: Palam et non per /iguras el aenigmata Deum videt; dicitur de eodera Moj^se.
Respondeo: Dicendura est ad hoc. quod in priraa auctoritate signiflcatur, quod Deus non potest videri a viatore in sui essentia et clarilate ' ; sed in duabus sequentibus insmuatur familiaritas Dei ad Moysen, quantum ad apparitionem et quantum ad contemplationem, in quarum utraque Prophetas alios excellebat. Familiaritas apparitionis notatur , cum dicitur, quod loquebattir ei facie ad faciem — subintelligendum est in subiecla creatura — eminen- tia contemplationis , cum dicitur : Palam et non per figuras et aenigmata Deum videt, quia non tantum fulgebat visione corporali , aut imaginaria , sed etiam intellectuali ^
DUB. III.
Item quaeritur de hoc quod dicit: Visibile enim quidquam non est, quod non est mutabile. Corpus enim caeli empyrei visibile est, et tamen non est rautabile. — Item, quaero, de qua muta- tione intelligat ; aut de mutatione ad situm, aut de mutatione ad formam '". Si de rautatione ad situm, hoc nihil est , quia ista nihil facit ad visum ; si de rautatione ad formam , illud similiter falsum est , quia corpora supercaelestia sunt incorruptibilia et inalterabilia , et tamen sunt visibilia.
Iuxta hoc quaeritur etiain, de quo visu intel- qaaesuo la- hgat; aut enim intelligit de visu corporali, aut de "''™'' visu mentali. Si de mentali, falsura est; si de visu corporali , quaeritur , quae necessitas sit , quod visibile sit mutabile, cum ita bene sensus isle per- cipiat corpora incorruptibilia , sicut corruptibilia.
Respondeo: Dicendura, quod Augustinus ' intel- Ad quaestio- liait de visu corporali, et de hoc verum est quod dicit, quod omne visibile est mutabiie. N]nu enmi potest videre sensus corporalis sine exlensione quan- tita.tis'; ubicumque autem est extensio quantitatis, ibi est compositio ; ubi vero est compositio , possi- bilis est resolutio et mutatio ad minus, quantum est de natura rei. Solum enim omnino simplex esl iramntabile simpliciter; et ideo necessario sequitiu', quodsi aliquid videtur seusu corporeo, quod sit mutabile.
Ad illud ergo quod obiicitur de empyreo et de aliis corporibus caelestibus , dicendum , quod nec empyreum nec aliud corpus caeleste nec corpus, quod est vel possit esse, omnino est immutabile. Quamvis enim non mutentur mutatione, quae esl de es.se in aliud esse sive de una forma in aliam : mutata " tamen sunt mutatione , quae est de '/io?i- esse in esse , et mutabilia sunt per naturam muta- tione, quae est in non-esse ; ethoc, quia sunt com- posita, et ideo non sunt suum esse. Nullum eiiim ens est suum esse nisi summe simplex, sicut nullum agens est suum agere nisi summe simplex. Et pro- pter hoc, quia mendicat suum esse aliunde, dicit Hilarius ' , quod omnibus creatis accidit esse; et ideo per naluram suam omnia sunt possibilia ad non-esse. Et sic patet responsio ad totum.