Text List

II, Distinctio 9, A. 1, Q. 1

II, Distinctio 9, A. 1, Q. 1

Utrum Angeli diversorum ordinum sint diversarum specierum per naturam.

Primo igitur est quaestio de ordinibus Angelo- rum in comparatione ad naturam substratam, et est quaestio, utrum Angeli diversorum •ordinum sint di- versarum specierum per naturani. Et quod sic, vi- detur.

I. Multiplicatio Angelorum maxime manifestat .w opposi- divinam potentiam et sapientiam et bonitatem , et '""■ maior mnltiplicatio ad maiorem spectat manifesta- tionem; sed maior est multiplicatio, quae est secun- dum numerum et speciem, quara qu.ae est solum secundum nnmerum : ergo ' in .\ngelis reperitur utraque; ergo Aiigehis differl ab Angelo secundum speciem. Sed maxime differunt Angeli diversorum ordinum: ergo videtur, quod secundum speciem distinguantur.

2. Item, Angeli diversorum ordinum magis dif- ferunt quam Angeli eiusdem ordinis in siniplicitate, quod est primum altributum -, ergo pari ratione et in personalitatis discrelione: ergo cum Angeli eius- dem ordinis saltem differant numero, Angeli di- versorum ordinum differunt plus quam numero. Sed maior differentia, quam ea quae est secundum numerum, non est nisi ea quae est secundum spe- ciem: ergo etc. Si tu dicas, quod differunt magis aliqua differentia accidenlali, sicut aqua diversorum fontium magis quara aqua eiusdem fontis; obiicilur contra hoc , quia magis difTerunt in simpUcilate es- sentiae; sed simplicitas essentiae non est accidens Angelo, cum nullo modo possit intendi et remitti in eodem Angelo, sed est essentialis proprietas: ergo facit essentialiter differre: ergo idem quod prius.

3. Item , hoc videtur a simili: cum sint tria genera viventium, scilicet vegetabilium , sensibilium et intellectualium ^ in genere eorum quae vivunt vita vegetabili , est ponere diversitatem non solum secundum numerum, sed etiam secundum speciem, sicut in plantis; et similiter in genere eorum quae participant vitam sensibilem, sicut in animalibus: ergo pari ratione in his quae participant vitam in- teUectualem, sicut in angelicis spiritibus. Si ergo est ibl differentia secundum speciem, cum maxime attendatur Angelorum differentia in diversis ordini- bus, patet etc.

4. Item , sicut corpora luminosa sua varietale decorant caelum, et tamen sunt omnia luminosa, ita Angeli suo modo decorant empyreum , unde di- cuntur astra malutina, lob trigesimo octavo * ; sed luminaria caeli dilTerunt specie, non numero solo, quia habent operationes et impressiones omnino di- versas et speciales: ergo pari ratione et Angeli, qui sunt ornatus empyrei.

CONTRA : I. Omne quod est procul ab origine, FundameDta.dispergitur, et quod approximatur origini, colligitur et unitur, sicut patet in numeris, patet etiam in lumine et inaliis^; sed Angeli sunt proximi causae originali onniium, scilicet Deo: ergo debent habere unitatem. Sed non possunt uniri secundum nume- rum ; ergo debent secundum speciem completam.

2. Item , contingit reperire spiritualem sive ra- tionalem naturam coniunctam et separatam; sed coniuncta non est nisi unius speciei: ergo nec se- parata. Si tu dicas , quod hoc venit ex parte cor- poris; hoc nihil est, quia non anima propter corpus', sed corpus propter animam ". Et iterum, quid im- pediret, corpora secundum speciem diversa fuisse facta ab initio, si congrueret, spiritus rationales esse secundum species diversos ?

3. Item , multitudo Angelorum facta est ad illius civitatis plenitudinem et decorem; sed in illa civitate maxime attenditur unitas et nexus et conformitas: ergo cum conformitas unius naturae faciat conne- xionem in caritate et ipsam adiuvet — propter quod etiam , ut Sancti dicunt ', Deus voluit non tantum homines facere similes, sed etiam omnes ex uno homine — ergo videtur etc.

4. Iteni, angelica natura est caput universi: ergo cum caput sit ratione speciei, non unius in- dividui, et caput et status debet esse in uno, sicut ,, arca consummata est in cubito % ergo maxima de- . bet esse unitas: ergo et secundum speciem.

5. Item, ruina angelica reparatur per homi- nem, qui est idem specie: si ergo competenter et congrue reparatur, videtur tunc, quod omnes ruea- tes fuerint unius speciei. Sed de quolibet ordine sunt lapsi": ergo omnes eiusdem speciei.

CONCLUSIO

Magis probabile esse videtur, quod omnes Angeli sint eiusdem speciei.

Respondeo: Dacendum, quod circa hoc duplex est opinio, et utraque probaljiiis.

Una est, quod in Angehs est diversitas secun-opinio i. dum speciem et etiam secundum genera subalterna, ut hierarchia sit quasi ununi genus, et ordines tres^" faciant species. Et ad hoc ponendum moti sunt tum propter divinae bonitatis ostensionem, tum propter si- mile in aliis creaturis , tum etiam propter gradus re- pertos in ipsis Angelis. Cum enim Angeli eiusdem or- dinis aliquo modo se excedant, videtur, quod Angeli diversorum ordinum et liierarchiarum adeo se ex- cedant, quod etiam habeant in specie et in genere diversitatem.

Alia positio esl, quod Angeli omnes sunt eiusdem opinio -2. speciei, tum propter illius civitatis unionem, tum propter universi perfectionem.

Licet autem utraque istarum positionum habeat ;iiicmm ie probabilitatem , quia tamen per Scripturam non innotescit nobis diversitas operationum; et vicle- tur, quod illi qui aggressi sunt hanc materiam determinare, sicut Dionysius ', divina inspiratione cognoverint et officium et naturam, et ipsi dicunt, quod omnia, quae sunt omnium ordinum, in omni- bus reperiantur, licet magis excedenter in uno: videtur magis theologica et probabilis positio, nisi occurrat mamfesta auctoritas in contrarium, quod coDdasio. omnes Angeli sint eiusdem speciei , sicut et omnes homines. Et quemadmodum in hominibus sunt gra- dus et ordines et quoad naturalia et quoad ofpcia commissa sive dignitates et quoad gratuita, salva tamen unitate speciei; sic intelligendum est in An- gelis. — Unde concedendae sunt rationes ad hanc partem inductae.

1. Ad illud ergo quod obiicitur de manifesta- soiuiio op- tione , dicendum , quod Deus non manifestat bonitatem, nisi salvo ordme sapientiae ordinantu mun- dum, et salva proprietate naturae , similiter salva condecentia et perfectione civitatis supernae. Quo- sotandum. niam igitur creatura completior in mundo dat ei consummationem , ideo una est in specie. Rursus, quia supremum et optimum Angeh , quod est dei- formis intellectus, unum - est nec habet coniun- ctionem cum inferiori, ideo natura angelica debet esse una. Rursus, quoniam illa civitas debet esse unita et perfecte restaurata, ideo debet esse una. Et hae rationes possunt etiam assignari suo modo circa homines. — Si quis autem vellet per hoc osten- dere, quod homines et Angeli essent unius speciei; diceraus, quod Angeli non coniunguntur hominibus uomines ab unitate naturae, sed obsequio beneflcentiae; et homo 'ferum" spe- similiter Angelo , quia ille istum adiuvat , iste illum reparat \ quod non esset, si essent eiusdem natu- rae; et ideo utrumque congruit civitati supernae.

2. Ad illud quod obiicitur de magis et minus, dicendum , quod intensio et remissio secundum pro- prietates inseparabiles non variant speciem per se, etsi aliquando concomitentur diversitatem speciei in his formis, quae concernunt diversam mixtionem elemenlorum, quae attenditur secundum qualitates activas, sicut dicitur calidum in quarto gradu dif- ferre a calido in primo. Simpliciter autem loquendo, non habet veritatem; quod patet, quia maior est intensio et gradus in gratiis et praemiis quam in natu- ralibus proprietatibus, et tamen non differunt specie, sed solum accidente. Nec valet: si non intenditur in eodem , ergo est essentialis *, sicut nec de gloria.

3. 4. Ad illud quod obiicitur per simile de aliis viventibus et de luminaribus, patet responsio, quod non est simile uec in re nec in ratione. In re non, quia illa habent diversas operationes spe- cificas ; non sic Angeli. Rursus °, illa sunt ordinata ad diversas necessitates , Angeli vero omnes ad unum principale. Rursus , in vita contemplativa est unitas, in activa multiformitas, et habitatio Angelorum est uniformis. Et praeterea, illa ^ magis distant ab uno el summo: ideo etc.

PrevBack to TopNext