Text List

II, Distinctio 9, A. 1, Q. 2

II, Distinctio 9, A. 1, Q. 2

Utrum distinctio Angelorum sit a natura, an a gratia.

Secundo qiiaeritur, quae sit distinctionis ordi- num principalis causa, utrum scilicet sit a natura, vel a gratia. Et quod a natura , videtur :

1. Per illud quod dicit Magister in littera': "Superiores sunt qui natura sunt magis subtiles et intelligentia amplius perspicaces": ergo si ordo at- tenditur secundum sub- et supra, videtur, quod ordo Angelorum sit a natura.

2. Item, supra distinctione tertia: "In exor- dio suae conditionis alii superiores, alii inferiores Dei sapientia constituti sunt" ; sed quod habuerant ab exordio suae conditionis est eis naturale: ergo distinctio ordinum est in eis a natura.

3. Item, quaecumque Deus facit a priraaria conditione , facit in modo , specie et ordine, ita quod ista sunt naturalia unicuique': ergo nobilissimam creaturam, scilicet angelicam, a priucipio suae con- ditionis debuit facere in perfecto modo, specie et ordine. Si ergo hoc est a natura, quod est eis ab initio inditum, patet etc.

4. Item, gratiae gratum facientis est unire et assimilare: si ergo quod est principium uniendi non est principium ordinis distinguendi, videtur, quod disiiiictio ordinnm non sit a gratia; el est a gratia, vel a natura: ergo etc.

CONTRA hoc ofiiicitur : 1. Per defmitionem ordinis, quam Magister ponit in littera': "Ordo est multitudo caelestium spirituum, qui inter se aliquo munere gratiae similantur": ergo videtur, quod absque niunere gratiae in Angelis non sit ordo.

2. Item , suprenuis omnium ordinum est ordo Seraphim; sed ordo Seraphim est ab eminentia di- lectionis et caritatis : ergo primus et praecipuus ordo est a gratia. Si ergo omnes alii ex illo pen- dent, videtur, quod nuUus ordo in Angelis sit sine dono gratiae.

3. Item, Throni dicuntur , sicut dicit Grego- rius % quia "tanta divinitatis gratia replentur, ut in eis sedeat Deus": si ergo Deus non dicitur se- dere nec inliahitare nisi per gratiam gratum fa- cienteoi , ergo ordo Thronorum non est nisi a gra- tia: ergo pari ratione videtur de aliis.

4. Item, Deus non praefert hominem homini propter naturalia, sed propter merita^: ergo si distinclio ordinum est secundum divinam acceptio- nem , non est secundum naturalia, sed secundum gratuila.

CONCLUSIO

Angelicorum ordinum distinctio principaliter est a gratia, a natura tantum ut a dispositione praeambula.

Respondeo: Dicendum, quod sicut patet ex de- fmitione ordinis supra posita ', ordo et est a natura conciusio. et est a gratia; sed a natura tanquam a praeam- bula dispositione , a gratia tanquam a cojnpletiva- perfectione. Hoc dico de illis ordinibus, secundum quos attenditur dislinclio hierarchiarum in supremis spiritibus , sicut manifeste apparet ex officio et actione et nominatione ipsorum ordinum, inter quos praecipuus ordo est ordo Seraphim, qui denomina- - tur ab ardore dilectionis, quae non est in Angelis consummata et perfecta nisi per gratiam. Et ideo concedo, quod ordinura principalis distinctio non potest esse a natura.

1. 2. Ad illud ergo quod obiicitur in contra- soiuiio op riuni de duplici auctoritate Magistri, quod per na- turam alii aliis sunt superiores; dicendum, quod hoc non concludit, quod ordines sint a natura sicut a causa completiva; quia non quaelibet superioritas et inferioritas facit ordinem compietuin , sed ea so- lum, in qua consistit rerum ordinabilium comple- mentum quantum ad officium et statum.

3. Ad iUud quod obiicitur, quod modus et spe- cies et ordo est a natura; dicendum, quod aequi- vocatio est in ordine ; ipse * enim loquitur ibi de ordine, quo creatura dicitur ordinata per compara- tionem ipsius ad finem ; ordo vero Angelorum at- tenditur secundum praecellentiam ipsorum ordina- bilium inter se , et haec completa non est inter Angelos natura consimiles nisi per dona gratuita, ■ capacitatem naturae couiplentia.

4. Ad illud quod obiicilur, quod gratia unit, ergo ordines non distinguit, sive perflcit: dicendura, quod est loqui de gratia quantum ad /labitum et quan- tum ad usum et quantum ad statum. Etsi gratia gratum faciens uniat et conformet quantum ad lui- bitum, quia omnes habitus gratuiti sunt in omnibus; ddistinguit tamen quanlum ad usum et ordinat quantum ad statum, pro eo quod nsus diversifi- catur in diversis, et statios unius in gratia est excellentior statu alterius. Et hoc est quod facit in habentibus consimilem gratiam, ordinem et grarlum. Et hoc raodo esse in Angelis est intelligendum '.

PrevBack to TopNext