Text List

Titulus 6

Titulus 6

Caput 1

"Duo" Nota quod duo faciunt congregationem, vt hic: tres collegium: vt ff. de verb. sig. l. Neratius. retinetur tamen in vno ius collegii, ff. quod cuius vniver. l. sicut municipum § vlt. Et decem homines faciunt populum. 10. q. 3, c. unio & plures quam 10 aut 15 turbam. ff. vi bonoroum raptorum. c. praetor ait § 1. Et quatuor vel quinque porci, vel decem oves faciunt gregem, ff. de abigeis c. oves. Et quod dicit duo faciunt congregationem, hoc intelligo vbi mortuo praelato plures remanent in congregatione, ad minus duo ut hic dicitur, duo vel tres per id quod sequitur in littera, nisi eorum electione. ergo non minus & ita patet, quod vbi tantum est sacerdos, et clericus, ibi non dicitur congregatio sive collegium. Bernar.

"In congregatione" Tunc enim conventus est electio infra de iure patro. c. nobis ; & 16. q. vlt. congregatio. secus si essent ibi plures non tamquam collegium; tunc enim solius patroni est electio infra de iure pat. c. postulasti.

"aliter" Quam per canonicam electionem.

Caput 2

"Populi" Nota quod ad clamorem populi nullus est eligendus: quia spe aut gratia hoc faciunt, aut pretium inde recipiunt: vt 8. q. 1, c. si ergo quia populus sequendus non est, sed docendus, 62. dist. c. docendus & 61. dist. c. miramur. Et vanae voces populi non sunt audiendae, C. de poe. l. decurionum filii. & argu. ad hoc ff. de appellat. l. si constet.

"Synceram" Charitate informatam

"Corrumpi." Nota hic dubia in deteriorem partem interpretari. infra, de cleri. non resi. c. 1 arg. contra infra, de reg. iur., estote. Hoc ideo fit: quia frequentius laici hoc faciunt, & iura ad ea quae frequentius eveniunt adaptantur 28. dist., c. de Syracusanae; et 63. dist. c. noste ; et ff. de legib., l. nam ad ea.

"Poenituerit" Quia venia datur nisi contrito et correcto, 24. q. 2, legatur. & quomodo gaudebis te fuisse correctum, nisi doleas te fuisse peruersum? 23. q. 7. quemadmodum. & 50. dist., poenitentes.

Caput 3

65. distin. de persona et infra de elect. cum inter vniversas c. nihil est. & § ultimo.

"Conuersatus" Nota quod ibi facienda est inquisitio ubi quis conversatur: quia notus est ibi simile 22. dist. illud argu infra de praesump., quosdam; & 24. q. 1, pudenda & 47. dist. de Petro. & infra, de elect. scriptum est & qui aliquem purgant, debent notam habere ipsius conversationem infra de purg. cano. cum P. manconella ; et c. cum dilectus alias non posset de ipsius vita constare. Ber.

Caput 4

"Apocrisiariis" Apocrisiarii dicuntur nuncii domini Papae, quasi secretarii. nam crisis quandoque dicitur secretum, quandoque aurum, quandoque iudicium. Versus: Aurum iudicium secretum dat tibi crisis.

"Conditione" Signatur contra 1. q. 2, quam pio. Solutio. Conditio ista non est reprobanda, nec simoniam inducit, infra, de pact. c. pactiones. sed ostendit pallium non aliter esse tradendum. Sicut haec adiectio, si satisdederis, cum praeses provinciae tutorem facit, non habet conditionem, sed commonet tutelam non aliter committendam ff. de tute. l. muto § 1. quia tutor sub conditione dari non potest: quia actus legitimi conditionem non recipiunt ff. de regul. iur. actus infra, eo in electionibus [lib. 6]. licet posset institui sub conditione a testatore, Institu. quibus modis tu. fin. § sed & si. Et tacitae conditiones non faciunt legatum conditionale. ff. de condi. & demon. conditiones. Vel refert a quo apponatur conditio: quia si a superiore, non est simonia. Vel potest dici, & melius, quod ius commune est, quod hic exigitur. 18. q. 2. Eleutherius. & hoc onus annexum est dignitati infra de praeben. significatum & 18. dist. diaconi. Et nota quod superior potest apponere conditionem ante subditi confirmationem 23. dist. quamquam & 28. dist. de Syracusanae sed inferior non potest nisi post electionem 8. q. 3. Artaldus & vbi onus rei exprimitur non est simoniacum infra, de praeben. c. significatum. Et praeterea conditiones quae ipso iure insunt bene apponuntur & exprimuntur sine aliquo vitio: de quibus traditur infra. de iureiur. c. quemadmodum & supra. de rescriptis. c. 2

Caput 54

"Intitulatum" Nota ergo quod nullus potest habere duas ecclesias intitulatas. Vt hoc melius intelligas, videas primo quid sit titulus. Titulus quandoque dicitur signum, vt 16. q. 6, consuetudo. Et dicitur titulus omnis causa acquirendi dominii, vt titulus pro emptore, pro donato, pro haerede, pro suo, pro dote, pro legato, pro derelicto. vnde dicitur quod in praescriptionibus ecclesiasticis bona fides & iustus titulus exiguntur infra de praescrip. si diligenti. & qui aliquem talem habet titulum, habet causam praescribendi. Item dicitur titulus ipsa ecclesia, vt titulus S. Petri. vnde singuli tantum clerici per singulos tantum titulos sunt ponendi, id est, ecclesias, 80. dist. episcopi. vnde in ordinationibus quando vocantur clerici, dicitur talis ad titulum talis plebis. Item titulus dicitur clericatus vel canonicatus in aliqua ecclesia: vnde dicitur intitulari id est, inclericari vel canonicari. Et dicitur titulus quilibet ordo ecclesiasticus et quaelibet dignitas vel praelatio. vnde dicitur quis intitulari in aliqua ecclesia id est ordinari vel praefici 70. distin. sanctorum. Est ergo regulariter verum, quod nulli clerico de iure communi licet habere duas ecclesias, vel quo ad titulum clericatus, vel quo ad titulum canonicatus, vel ordinationis, vel praelationis, vel dignitatis, vt 70. distin. sanctorum & hic, vbi dicit quod nullus potest habere plures parochiales ecclesias vel dignitates, cum idem iudicium de huiusmodi sit habendum, vt hic dicit, & infra de praeb. de multa & 13. q. 1, c. 1. & 80. dist. episcopi & 7. q. 1, in apibus. & 21. q. 1. clericus ab instanti. nam habere plures ecclesias, est genus negotiationis: vt in praedicto c. clericus ab instanti. quia eis servire non potest infra de praeben. quia in tantum & infra de cle. non resi. quia nonnulli. & qui ad vtrunque festinat, neutram bene peragit. 16. q. 1 presbyteros. Item sicut vxore vivente, nullus aliam potest habere, sic nec clericus secundam ecclesiam potest habere. 7. q. 1, sicut alterius. & sic accipitur titulus in decretali praedicta: & in decretis praedictis. Ista quidem sunt regulariter vera. Tamen in casibus potest quis habere plures ecclesias. Primo vbi una pendet ab altera: vt hic & infra de aeta. & quali. eam te. & & infra de praeb. extirpandae § 1. Item si habet vnam intitulatam et aliam commendatam: vt hic. & 21. q. 1, qui plures. Item propter paupertatem ecclesiarum. 10. q. 3. vnio. & infra de aeta. & qua. eam te. Item olim propter penuriam clericorum 21. q. 1, c. 1 in fi.. Item per dispensationem domini Papae. infra de praeben. de multa. & hodie in talibus episcopi dispensare non possunt, vt etiam dicit illa decretalis de multa. sed in illa quam quis habet commendatam, non dicitur praelatus esse. Vnde versus: paupertas, pendens, defectus, gratia, servans Ecclesias retinere duas dat quodlibet horum. Haec vera sunt in praelaturis et dignitatibus. Quid dicemus de aliis clericis, numquid possunt esse clerici in pluribus ecclesiis, & ibi habere praebendas? de iure communi potest dici quod in pluribus ecclesiis, intitulari non possunt: nisi essent tenues in substantia, vt dictum est de praelaturis: sed per dispensationem episcoporum bene possunt: quia episcopi dispensatio cum talibus clericis non est prohibita, immo tacite videtur concessa per contrariam consuetudinem, quam scit Papa & tolerat: sic et ipso facto derogatum est illi decretali 70. dist. sanctorum. Sed in diversis episcopatibus necessaria est vtriusque episcopi dispensatio. Sed hic videtur permitti quod clerici possint habere titulum in pluribus ecclesiis: quia non prohibet hic nisi de parochialibus, & sic per contrarium sensum permittit clericis habere plures canonias. Sed credo quod si primum beneficium sit sufficiens, quod secundum non possit habere nisi dispensative.

PrevBack to Top