Text List

Titulus 1

Titulus 1

Caput 1

"Firmiter" Hoc ideo dicit, quia ordo fidei nostrae probari non potest: & quia ubi ratio deficit, fides supplet. de consecratione distinctione 4 capitulo nihil est aliud & distinctione ultima capitulo ultimo arg. ut quod sermo sonat, affectus sentiat id est fides de consecratione distinctione 2 capitulo revera in fine quia fides est de re non uisa de paenitentia distinctione 4 in domo in fine.

"Credimus" Hoc ideo dicit: quia dubius in fide, infidelis est infra de haereticis capitulo 1 et arg. 22. q. 1. omne quod. in fine Et est simile de accusato contra quem nihil est probatum & sic remanet dubius quando se non purgat. Et quia fides est exordium nostrae reparationis: ideo prius de ea praemittit, quia prius homo debet instrui in fide de consecratione distinctione 4. ante baptismum & capitulo ante 20.

"Simpliciter" Fides enim simplicibus verbis est proponenda 23 dist. qui episcopus & 24 distin. quando. Sic & testimonium debet esse purum. 3. quaestione 9 pura. & simplex debet esse constitutio, similiter & lex 4 dist. erit autem. Sic & quaelibet scriptura si obscure loquatur, pro non scriptura habetur ff. de iis quae pro non scri. ha. l. 1. sic & testimonium obscurum non valet infra de prob. in praesentia. & infra de test. cum clamor. & ff. de inter. ac. de aetetate § nihil interest. Et generaliter numquam per extranea verba res est proponenda, sed per vsitata. arg. 37 dist. relatum. Ioannes Andreas.

"Vnus" hoc dictum fuit ad differentiam plurium planetarum, quos quidam colebant tamquam Deos.

"Verus" dictus est ad differentiam fictorum.

"Aeternus" hoc ideo dicit, quia a misericordiae Dei nec mensuras possummus ponere, nec tempora definire. de poenitentia distinctione 1 multiplex & 26 quaestione 6 is qui

"Immensus" Id est, sine mensura: vnde dicitur: Intra omnia non inclusus, extra omnia non exclusus, supra omnia non elatus.

"Incommutabilis" 22. quaestio 4 incommutabilis. & tamen dat cuncta moueri vnde Boethius 3 de consolatione "Stabilisque manens dat cuncta moueri", &c. Saepe tamen mutat sententiam suam, vt ibi dicitur & c. unusquisque, in fi.

"Incomprehensibilis" vnde in veteri lege dicitur. Bestia quae montem tetigerit, lapidabitur. Et illud: Accedet homo ad cor altum & exaltabitur Deus ab eo. Et illud: "O altitudo diuitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt operaeius, & inuestigabiles viae eius."

"Omnipotens" quia omnia potest quae decent eius potentiam, & quae posse est aliquid posse. vnde "peccare non potest: quia peccare non est aliquid posse: vt ait Augustinusimmo est aliquid non posse". vt de poenitentia distinctione 2, capitulo ultimo § caritas

"Ineffabilis" vnde illud: Sapientiam eius quis enarrabit? quasi dicat, nullus

"Simplex omnino"

Caput 2

"Non est generans" adiectiue tenetur, id est non generat, licet sit persona generans

"asserit" scilicet Ioachim

"Ille" scilicet Petrus

"Qui plantat" scilicet praedicando

"Et qui rigat" Baptizando in epistola ad Corinthios

"Vnum corpus &c" Vnione charitatis & spiritus de consecratione distinctione 4 quaeris a me

Back to TopNext