Text List

How to Cite

Next

Quaestio 1

Quaestio 1

Utrum theologia sit scientia

IOHANNIS CAPREOLI THOLOSANI ORDINIS PRAEDICATORVM Thomistarum Principis, Defensionum Theologiae Diui Thomae Aquinatis in primo sententiarum: PROLOGVS

QVAESTIO I. Vtrum Theologia sit scientia.

CIRCA Prologum primi sententiarum quaeritur. Vtrum theologia sit scientia.

Et arguitur primo quod non. Quia omnis scientia est habitus demonstratiuus ex primis & veris:sed theologia non demonstrat nec procedit ex primis & veris. ergo non est scientia.

In oppositumarguitur sic. Nam Augustnus dicit 14. de Trinitat. Huic scientiae tribuitur illud tantummodo, quo fides salubriter gignitur, nutritur, defenditur & roboratur: hoc autem ad nullam scientiam pertinet nisi ad theologiam. igitur theologia est scientia.

In hac quaestione duo erunt articuli. In quorum primo ponentur conclusiones. In secundo mouebuntur obiectiones.

Sed antequam ad conclusiones veniam praemitto vnum, quod per totam lecturam haberi volo pro supposito, & est quod nihil de proprio intendo influere: sed solum opiniones, quae mihi videntur de mente Sanctus Thomae fuisse, recitare, nec aliquas probationes ad conclusiones adducere praeter verba sua, nisi raro. Obiectiones vero Aureoli, Scoti, Durandi, Ioannis de Ripa, Henrici, Quidonis de Carmelo, Garronis, Adam & aliorum Sanctum Thomam impugnantium propono locis suis adducere, & soluere per dicta Sanctus Thomas

Quo praemisso

Articulus 1

quo ad primum articulum sit prima conclusio. Quia licet omnis scientia requirat euidentiam & intellectum suorum primorum principiorum, non tamen omnis scientia requirit euidentiam aut intellectum suorum principiorum proximorum: praesertim in scientia subalternata. Istam conclusionem ponit sanctus Doctor in scripto super Boetium de Trinitate. q. 2. art. 2 ad septimum dicens. Cuiuslibet (inquit) scientiae principium est intellectus semper quidem primum, sed non semper proiximum: immo aliquando fides est proximum principium scientiae. sicut patet in scientijs subalternatis, quia earum conclusiones, sicut ex proximo principio procedunt ex fide eorum, quae supponuntur a superiori scientia: sed sicut a principio primo ab intellectu superioris scientis, qui de his creditis per intellectum habet certitudinem. Haec ille. Item ibidem ad quintum. In scientijs humanitus traditis sunt quaedam principia in quibusdam earum, quae non sunt omnibus nota, sed oportet ea supponere a superioribus scientijs, sicut in scientijs subalternatis supponuntur & traduntur aliqua a superioribus scientijs subalternantibus, & huiusmodi non sunt per se nota nisi superioribus sciontibus. Haec ille. Idem ponitur prima pare. quaesterart. 2 Duplex (inquit) est genus scientiarum. Quaedam enim sunt, quae procedunt ex principijs notis lumine naturalis intellectus, sicut arithmetica, geometria & huiusmodi. Quaedam vero sunt, quae procedunt ex principijs notis lumine superioris scientiae, sicut perspectiua quae procedit ex principijs notificatis per geometriam, & musica ex principijs notis per arithmetricam. Haec ille

Secunda conclusio. Licet theologia naturaliter inuenta nulli scientiae subalternetur: theologia tamen per reuelationem habita subalternatur scientiae Dei vel beatorum.

Istam conclusionem ponit idem Doctor super Bbae tium vbi supra. Diuinorum (inquit) notitia dupliciter potest aestimari. Vno modo ex parte nostra, & sic nobis cognoscibilia non sunt nisi ex creaturis, quarum cognitionem sensu accipimus. Alio modo ex natura ipsorum, & sic ipsa sunt ex seipsis maxime cognoscibilia, quamuis secundum modum suum non cognoscantur a nobis: tamen a Deo & beatis cognoscuntur secundum modum suum, & sic de diuinis duplex scientia habetur: vna secundum modum nostram, qui sensibilium principia accipit ad notificandum diuina, & sic de diuinis philosophi scientiam tradiderunt. Haec ille.

Ex quo patet quod cum prima philosophia nulli scientiae subalternetur, & illa est theologia, scilicet scientia de diuinis. sequitur quod theologia primo modo dicta nulli scientiae subalternetur, quod fuit prima pars conclusionis. Sed secundam partem ponit sanctus Doctor ibidem post praedicta subdens. Alia autem scientia habetur de diuinis secundum modum ipsorum vt ipsa diuina secundum se capiantur, quae quidem perfecte in statu viae non contingit, nec est possibile nobis, sed fit in nobis in statu viae quaedam illius cognitionis participatio & assimilatio ad cognitionem diuinam, inquantum per fidem nobis infusam inhaeremus ipsi primae veritati propter seipsam: & sic vt Deus ex hoc quod cognoscit se, cognoscit alia suo modo, idest simplici intuitu non discurrendo: ita nos ex his, quae fide capimus, primae veritati adhaerendo venimus in cognitionem aliorum secundum modum nostrum, scilicet discurrendo a principijs ad conclusiones, vt prima ipsa, quae fide tenemus, sint nobis quasi principia in hac scientia, & alia sint quasi conclusiones. Haec ille.

Et ibidem ad quintum postquam dixit, quod in scientijs subalternatis supponuntur, & traduntur aliqua a superioribus scientijs subalternantibus, & huiusmodi non sunt per se nota, nisi superioribus scientibus, vt recitatum est in probatione primae conclusionis, statim subiunxit. Et hoc modo se habent articuli fidei, qui sunt principia huius scientiae ad cognitionem diuinam, quia ea quae sunt per se nota in scientia, quam Deus habet de seipso, supponuntur in scientia nostra, & creditur ei nobis haec indicanti per suos nuntios, sicut medicus credit physico quatuor esse elementa. Haec ille.

Et ad septimum postquam dixit, quod in scientia subalternata proximum principium est fides. subdit. Et similiter huius scientiae, scilicet theologiae principium proximum est fides: sed primum est intellectus diuinus, cui nos credimus. Sed fides est in nobis, vt perueniamus ad intelligendum quae credimus, sicut si inferior sciens addiscat superioris scientis scientiam: tunc fiunt ei intellecta & scita, quae prius erant tantummodo credita. Haec ille.

Ex quibus patet quod mens eius fuit, quod sicut medicina subalternatur philosophiae: & inferior scientia superiori: ita nostra theologia scientiae Dei & beatorum, & etiam patet expresse de veritate, q. 14 artic. 9. ad tertium. & prima parte vbi supra. Et medium eius vbique est: quia, scilicet theologia nostra sumit sua principia a scientia diuina. Omnis autem scientia hoc modo se habens ad aliam dicitur sibi subalternari.

Tertia conclusio. Licet theologia secundo modo dicta non sit aeque perfecte, & proprie scientia sicut theologia primo modo dicta, quae dicitur Metaphysica: tamen ipsa est scientia inquantum continuatur scientiae Dei & beatorum. Istam conclusionem similiter ponit sanctus Doctor de veritate. q. 14. artic. 9. ad tertium. Ille (inquit) qui habet scientiam subalternatam non perfecte attingit ad rationem sciendi: nisi inquantum eius cognitio continuatur quodammodo cum cognitione eius, qui habet scientiam subalternantem: nihilominus tamen inferior sciens non dicitur de his, quae supponit habere scientiam: sed de conclusionibus, quae ex primis quae supponit de necessitate concluduntur: sic, & fidelis potest dici habere scientiam de his, quae concluduntur ex articulis fidei. Haec ille.

Ibidem etiam dicitur in principali ratione. Quaecunque sciuntur proprie accepta scientia cognoscuntur per resolutionem in prima principia, quae per se presto sunt intellectui. Haec ille. Ex quo patet, quod cum Metaphysica resoluat suas conclusiones, in prima principia naturaliter cognita, quod illa est verissime scientia, & proprie dicta. Theologia vero secundo modo dicta non potest suas conclusiones resoluere nisi ad articulos fidei, qui non sunt notiin lumine naturali, & ideo non adeo est vere, & proprie scientia. vnde sanctus Doctor 3. senten. dist., 3. q. 1. articu. 2. quaestiuncula quarta. Si esset (inquit) aliqua scientia, quae non posset reduci ad principia naturaliter cognita: non esset eiusdem speciei cum alijs scientijs, nec vniuoce scientia diceretur. Haec ille.

Eandem conclusionem praesertim quo ad secundam partem, scilicet quod theologia secundo modo dicta aliquo modo dicta sit scientia, ponit super Boetium vbi supra. quam probat tum auctoritate. Augustini 14. de Trini. superius allegata. tum per illud Sap. 10. Dedit illi scientiam sanctorum, id est fidei, quia de alia intelligi non potest: qua sancti ab impijs discernantur nisi de scientia fidei: tum super illud primae ad Cor. 8. Non in omnibus est scientia, & loquitur de cognitione fidelium.

Eandem conclusionem ponit prima parte. q. vbi supra diceus. Hoc modo (inquit) sacra doctrina est scientia, quia procedit ex principijs notis lumine superioris scientiae, quae est Dei & beatorum. vnde sicut musica credit principia sibi tradita ab arithmeticotita sacra doctrina credit principia reuelata a Deo.

Quarta conclusio est, quod theologia secundo modo dicta est certior quacunque scientia inuenta humanitus: licet sit ineuidentior. Istam conclusionem virtualiter ponit sanctus Doctor 3 senten. dist. 23. q. 2. artic. secundo quaestiuncula tertia. Ibi enim ostendit quod maior est certitudo fidei quam intellectus qui dicitur habitus principiorum per se notorum. quo probato apparet, quod theologia secundo modo dicta, cuius principia sunt articuli fidei, est certior scientijs humanis, quarum principia sunt nota habitu qui dicitur intellectus. sicut enim se habet principium ad principium quo ad certitudinem, vel euidentiam cognitionis: ita conclusio ad conclusionem: & scientia ad scientiam. Ibidem autem sic ait, Certitudo nihil aliud est quam determinatio intellectus ad vnum:tanto autem maior est certitudo, quanto est fortius quod determinationem causat. Determinatur autem intellectus ad vnum tripliciter. in intellectu enim principiorum causatur determinatio ex hoc, quod aliquid per lumen intellectus sufficienter inspici potest per seipsum. In scientia vero conclusionum causatur determinatio ex hoc, quod conclusio secundum actum rationis in principia per se visa resoluitur: in fide vero ex hoc quod voluntas intellectui imperat. sed quia voluntas hoc modo non terminat intellectum: vt faciat inspici quae creduntur: sicut inspiciuntur principia per se nota: vel quae in alia resoluuntur: sed hoc modo vt intellectus firmiter adhaereat, vni, ideo certitudo quae est in scientia, & in intellectu est ex ipsa euidentia eorum quae dicuntur certa. Certitudo autem fidei est ex firma adhaesione ad id quod creditur. Inhis ergo quae per fidem credimus ratio voluntatem inclinans est ipsa veritas prima siue Deus cui creditur, quae, habet maiorem firmitatem quam lumen intellectus humani: in quo conspiciuntur principia, vel ratio humana secundum quam conclusiones in principia resoluuntur, & ideo fides habet maiorem certitudinem quantum ad fidem adhaesionis quam sit certitudo scientiae, & intellectus, quamuis in scientia, & intellectu sit maior euidentia eoruia: quibus assentitur. Haec ille.

Et ibidem ad primum dicit. Certitudo fidei dicitur mediare inter certitudinem scientiae, & opinionis non intensiue per modum quantitatis continuae, sed extensiue per modum numeri. Certitudo, enim scientiae consistit in duobus, scilicet in euidentia, i & firmitate adhaesionis. Certitudo vero fidei consistit in vno, scilicet in firmitate adhaesionis. Certitudo vero opinionis in neutro, quamuis certitudo fidei de qua loquimur quantum ad illud vnum sit vehementior, quam certitudo scientiae, quantum ad illa duo. Haec ille.

Consimile ponit de veritate. q. 14. artic. 1. ad septimum. Quid sit certitudo ostendit Linconiensis primo Poster. ca. 17. in principio. Res (inquit) dicuntur certae a comparatione quam habent ad cognitionem siue ad lucem mentalem. Dico ergo quod est lux spiritualis quae superfunditur rebus intellectualibus & oculo mentis: quae se habet ad oculum interiorem, & ad res intelligibiles: sicut se habet sol corporalis ad oculum corporalem, & ad res corporales visibiles. Res igitur intelligibiles magis receptibiles huius lucis spiritualis magis visibiles sunt oculo interiori, & magis sunt huius lucis receptibiles quae naturam huius lucis magis assequuntur. Res itaque huius lucis magis receptibiles ab intellectus acie quae est irradiatio spiritualis perfectius penetrantur, & haec penetratio perfectior est, & certitudo maior. Et post multa subdit. Quae (inquit) puriora sunt, propinquiora sunt luci spirituali: cuius superfusione res intelligibiles ab aspectu mentis fiunt actu visibiles, & magis sunt receptibilia illius lucis, & magis penetrabilia ab a pectu mentis. vnde & certiora sunt, & scientia quae de his est, est scientia certior. secundum hunc modum, scientia de substantijs incorporeis separatis certior est sc. entia de substantijs incorpor eis ligatis cum corpore, & haec iterum certior, est quam scientia de substantijs corporeis, vt dicit Aristoes quia scientia de anima est certior alijs scientijs naturalibus, quae sunt de corporibus naturalibus mobilibus. Nec est hoc contrarium ei quod supra diximus, scilicet quod in mathematicis est rarius error:do quod res mathematicae sunt bene visibiles ab intellectu, nec ei quod dicit Ptolemaeus, scilicet quod in mathematicis, est scientia certissima, & magis certa quam in Metaphysicis, quia dicimus quod res diuinae sunt magis visibiles ab aspectu mentis sano non obnubilato fantasmatibus sicut res corporales clarissimae, & a lumine solis magis illuminatae sunt magis visibiles ab oculo corporali sano assuefacto visioni rerum splendidarum, sed ab aspectu mentis aegto, qualis est aspectus noster modo cum grauamur mole corporis corrupti ex affectu rerum corporalium sunt res obuolutae fantasmatibus magis visibilaes: sicut ab oculo corporali aegro melius, videntur res nigrae, & aliquantulum tenebrosae quam res albae: & multo lumine solis perfusae. Intellectui igitur humano qualis est adhuc in nobis sunt res mathematicae certissimae. ad quas comprehendendas nos iuuant fantasmata imaginabilia, a visu recepta, sed intellectui tali, qualis debet esse secundum statum, sui optimum, sunt res diuinae certissimae, quia quanto res sunt puriores, & natura sublimiores tanto certiores. Haec ille.

Ex quo etiam patet conclusio praedicta, scilicet quod veritates theologicae sunt certissimae in se: licet ista probatio ex alia radice quam prima procedat. Vnde ex Lnconiensi habetur: quod theologia ex parte obiecti est certissima, non autem ex parte subiecti, in quo est, scilicet in intellectu viatoris, ideo illa certitudo est secundum quid. Sed prima probatio vadit de certitudine simpliciter, non enim notitia simpliciter certa dicitur propter certitudinem obiecti cum opinio possit esse de conclusione necessaria, sed propter certitudinem illius quod capit a sensu.

Quinta conclusio est, quod theologia secundo modo dicta illo modo quo est scientia non est scientia, articulorum fidei, sed conclusionum, quae sequuntur ex illis. Istam conclusionem ponit Sanctus Doctor de veritate. q. 14. articul. 9 ad tertium vt allegaui in tertia conclusione. Istam etiam probat in multis alijs loci,, vbi tenet quod nunquam de eodem habetur simul scientia, & fides, vt secunda secundae. q. 1. artic. 5. & tertio senten. dist. 24. q. 1. artic. secunda quaestiuncula tertia, & de veritate. q. 14. articul. 9.

Eandem conclusionem ponit super Boetium vbi supra ad quartum. vbi dicit. In qualibet scientia sunt aliqua quasi principia, & aliqua quasi conclusiones. Ratio ergo quae inducitur in scientijs praecedit assensum conclusionum, sed sequitur assensum principiorum: cum ex eis procedat. Articuli autem fidei non sunt in hac scientia, quasi conclusiones: sed quasi principia quae esse defenduntur ab impugnantibus, sicut Philosophus quarto. Meta physicae disputat contra negantes principia, & manifestantur per aliquas similitudines: sicut principia naturaliter nota per inductionem, non autem ratione demonstratiua probantur. Haec ille.

Et ibidem ad sextum dicit. Apparentia scientiae procedit ex apparentia principiorum, vnde scientia non facit apparere principia, sed ex hoc, quod apparent principia, facit apparere conclusiones, & per hunc modum scientia, de qua loquimur, non facit apparere ea de quibus est fides, sed ex eis facit apparere alia permodum, quo de primis habetur certitudo. Haec ille. Item prima parte. q. prima arti. 8. Sicut inquit aliae scientiae non argumentantur ad ostendendum sua principia, ita nec ista scientia argumentatur ad sua principia probanda, quae sunt articuli fidei, sed ex eis procedit ad aliquid ostendendum. Haec ille.

Ex quibus omnibus patet, quod articuli fidei, se habent sicut principia theologiae, & non sicut conclusiones, & consequenter theologia non est de his sicut de conclusionibus scitis per eam, sicut nec aliqua scientia est de suis principijs sicut de scitis, sed solum de conclusionibus, quae ex principijs consequuntur. Sexta conclusio, & vltima est. Ista doctrina est necessaria ad salutem humanam praeter scientias humanitus inuentas. Istam conclusionem probat Sanctus Thomas prima parte. q. 1. arti. primo sic dicens. Necessarium fuit ad salutem humanam esse doctrinam quandam secundum reuelationem diuinam praeter physicas disciplinas quae ratione humana inuestigantur. Primo quidem quia homo ordinatur a Deo ad quendam finem, qui appraehensionem rationis excedit, secundum illud. Isa. 64. Oculus non vidit Deus absque tequae praeparasti diligentibus te, finem autem oportet esse praecognitum hominibus qui suas intentiones, & actiones debent ordinare in finem, vnde necessarium fuit homini ad salutem, quod ei nota fierent quaedam per reuesationem diuinam quae humanam rationem ex cedunt. Ad ea etiam quae de deo ratione humana inuestigari possunt necessarium fuit hominem instrui reuelatione diuina, quia veritas de Deo per rationem inuestigata a paucis: & per longum tempus: & cum admixtione multorum errorum homini perueniret: a cuius tamen veritatis cognitione tota hominis salus, quae in Deo est, dependet. Vt igitur salus hominibus, & communius, & securius perueniat, necessarium fuit, quod de diuinis per diuinam reuelationem instruantur. Fuit igitur necessarium praeter doctrinas physicas, quae per rationem inuestigantur, sacram doctrinam per reuelationem haberi. Haec ille. Ibidem etiam in solutione secundi argumenti dicit sic. Diuersa ratio cognoscibilis diuersitatem scientiarum inducit, eandem enim conclusionem demonstrat astrologus, & naturalis, puta quod terra est rotunda: sed astrologus per medium mathematicum, id est a materia abstractum, naturalis autem per medium circa materiam consideratum: nihil igitur prohibet de eisdem rebus de quibus disciplinae physicae tractant secundum quod sunt cognoscibilia lumine naturalis rationis, & aliam scientiam tractare secundum quod cognoscuntur luminae diuinae reuelationis. Vnde Theologia quae ad sacram doctrinam pertinet differt secundum genus ab ea theologia quae pars philosophiae ponitur. Haec ille. Ex quibus patet ad primum articulum.

Articulus 2

Quantum autem ad secundum articulum mouenda sunt dubia contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Aureolus prima. q. prologi probando quod: non sufficit ad rationem scientiae etiam subalternae notitia creditiua solum respectu principiorum.

Primo sic. Habitus principiorum est altior, & nobilior habitu conclusionum, tum quia hoc dicit Philosophus primo Posteriorum, tum quia propter vnumquodque tale, & illud magis, cognitio vero principiorum est, causa cognitionis in conclusione, sed certum est quod notitia creditiua non est altior notitia scientifica. immo est inferior gradus cognitionis credere ad scire, & habitus creditiuus ad habitum scientificum. ergo impossibile est, quod conclusio scientiae cognoscatur quocunque habitu scientiae etiam subalternae, & quod principium tantum modo credatur, & teneatur habitu creditiuo. Nec obstat si dicatur quod scire scientiae subalternae est inferius ad credere: constat enim quod hoc est omnino falsum: quia scire ex sui ratione formali, & totali est altior modus cognitionis quam sit credere vel suspicari. Vnde im possibile est, quod scientia subalternata procedat ex principijs cognitis habitu creditiuo.

Secundo. Nam Aristote sexto. Ethicorum tractauit de t intellectu qui est habitus principiorum, & nunquam posuit, quod in aliqua scientia subalternante vel subalternata habitus iste sit fides: primo etiam Metaphysicae docet: quomodo sumuntur communes animi conceptiones, quae sunt principia in arte. In fine quoque secundi Posteriorum docet: quomodo principia fiunt cognita. tum nunquam ponit quod vnus modus sumendi principia sit per habitum creditiuum. ergo vel est insufficiens Aristoteles aut nihil est dictu, quod scientia subalternata procedat ex principijs per talem habitum notis.

Tertio. Quia scientia subalternans est habitus principiorum respectu scientiae subalternatae, quod sic patet. Certum est enim, quod in omni scientia alius est habitus respectu conclusionum, & alius respectu principiorum: in 1 perspectiua igitur habitus principiorum vel est ipsamet perspectiua, vel geometria, vel fides a geometria relicta. Non potest dici, quod sit perspectiua ne sit idem habitus conclusionis & principij. Nec potest dici, quod sit fides a geometria relicta, tum quia geometria non causat fidem, tum quia principia perspectiuae duplici habitu cognoscerentur, videlicet fide, & geometrica demonstratione, quod esse non potest. maxime secundum Sanctum Thomam ponentem quod fides, & scientia demonstratiua, & euidens simul esse non possunt, de eodem. Vnde si fides esset habitus principiorum perspectiuae, nunquam aliquis esset simul geometra, & perspectiuus. alioquin simul esset sciens principia perspectiuae inquantum esset geometra, & credens ea inquantum esset pespectiuus. Relinquitur igitur quod scientia subalternans sit habitus principiorum respectu scientiae subalternatae. ergo non est verum, quod scientia subalternata procedat ex principijs cognitis habitu creditiuo.

Quarto quia quamuis oporteat discipulum doctori credere dum addiscit. non tamen habet scientiam quandiu credit: sed tunc dum incipit intelligere quod credebat. iuxta illud Philosophi. 7. Ethicor. Pueri quidem a principio complectuntur sermones primum discentes, sciunt autem nequaquam, oportet autem conari, hoc autem tempore indiget: sed clarum est quod statim acquirerent scientiam, si sufficeret credulitas respectu principiorum. ergo non sufficit, vt videtur.

Quinto. Nulla adhaesio voluntaria est scientifica, scientia enim cogit intellectum ad assentiendum: nec subest voluntati scientis adhaerere, & non adhaerere veritati quam nouit: sed omnis adhaesio ad cognitionem deducta ex principio creditiuo est adhaesio voluntaria, nihil enim magis est in potestate nostra, quam credere secundum Augustnus vnde talis suspendere potest adhaesionem, quam habet respectu conclusionum, & respectu principiorum. ergo talis adhaesio non est scientifica.

Confirmatur per hoc. Quia habens scientiam siue subalternatam siue subalternantem immobiliter adhaeret: nec est in potestate sua suspendere actum adhaesionis. Ex quibus patet inquit quod scientia sub alternans est habitus principiorum respectu scientiae subalternatae, & non fides aut alius habitus creditiuus. cuius oppositum ponit conclusio tua. Primo arguitur sic. Aut notitia conclusionis fit nota nobis naturaliter ex alia priori notitia complexa, aut non. Si non. ergo non est scientia proprie loquendo, quae dicitur esse conclusionis, sed potius dicitur esse intellectus principij, & propositionis immediatae. Si vero notitia fit in nobis ex alia priori notitia complexa, illa notitia ex qua fit, est notitia principij. ergo omnis scientia quae in nobis naturaliter acquiritur, fit in nobis ex notitia principiorum, & per consequens cuiuslibet scientiae naturaliter acquisitae principia sunt vel fuerunt habenti ea nota.

Confirmatur per Philosophum primo Posteriorum dicente, quod necesse est demonstratiuam scientiam originabilem esse ex his, & primis & notioribus & causis conclusionis, originatur enim huiusmodi scientia ex veris necessarijs, & primis & notioribus, id est euidentioribus & prioribus & causis conclusionis, originatur enim huiusmodi scientia ex veris necessarijs, & primis, & notioribus, id est euidentioribus, & prioribus, & causis conclusionis, quia illae primae notitiae praemissarum demonstrationis sunt causae notitiae conclusionis. Et ad hunc sensum dicit ibi Philosophus. Sine his vtique erit syllogismus, demonstratio autem non erit: non enim faceret scientiam.

Item infra dicit, quod non solum necesse est agnoscere prima, sed & magis: semper, enim propter quod vnumquodque est, & illud magis. Et subdit. Quoniam quod scimus, & credimus per prima, illa scimus, & credimus magis. Ex quibus patet secundum ipsum, quod quaelibet scientia acquiritur ex notitijs suorum principiorum. Ex quo patet, quod non sufficiunt principia esse nota alteri, vt ego scientiam habeam de conclusione, quoniam per nullam notitiam existentem in alio causari potest immediate, & naturaliter aliqua scientia, in mente mea. Cum ergo principia theologiae non sint neque fuerint nobis nota, theologia quae acquiritur de communi lege, in theologicis non est vere scientia. Secundo sic. Scientia subalt ernata potest acquiri principijs eius non notis acquirenti, sed tantum creditis, notis autem habenti superiorem scientiam: eadem ratione, & scientia non subalternata poterit acquiri ab aliquo, esto quod non nouerit eius principia, dum modo credat illa, & alius nouerit, non enim potior ratio est inde quam hinc, & per consequens non oportebit dicere, quod theologia est scientia subalternata, sed absolute poterit dici scientia. Haec duo argumenta vltima sunt Gregorij de arimino. Similiter contra secundam conclusionem arguitur multipliciter secundum Aureolumas primo sic. Si theologia viatoris subalternatur scientiae beatorum, vel illa subalternatio est quo ad principium illo modo quo perspectiuus procedit per propositiones, quas sibi tradit geometra. aut quo ad modum sciendi illo modo quo medicina subalternatur geometriae in illa conclusione. Vulnera circularia tardius curantur: de hac enim conclusione geometra dicit, propter quid. & medicina quia, sed neutrum istorum modorum potest dari in proposito. Quia enim non primus, probatur quintuplici medio. Primo sic. Impossibile est acquiri scientiam subalternatam nisi habeatur scientia subalternans saltem partialiter, & quo ad illud quod tradit pro principio ipsi scientiae isto modo subalternatae. vnde nullus potest fieri perspectiuus nisi saltem tantum nouerit de geometria quantum exigunt principia perspectiua, & hoc patet ex praecedentibus, quoniam scientia subalternans est habitus principiorum scientiae subalternatae, impossibile est autem acquiri habitum conclusionum nisi habeatur habitus principiorum: sed clarum est quod theologia viatoris acquiritur a viatore, qui nullo modo habet scientiam beato. rum. ergo haec non est subalternata illi.

Secundo sic. Scientia subalternans, & subalternata, & eorum principia sunt compossibiles in eodem sciente: sed scientia beatorum, & lumen gloriae quod est habitus principiorum non sunt compossibiles scientiae viatoris, & lumini fidei enigmatico secundum Sanctum Thomas. ergo huiusmodi scientiae non sunt adinuicem subalternatae.

Tertio sic. Scientia subalternata non procedit ad ea, quae sibi traduntur a subalternante, sed potius procedit ab eis ad vlterius concludendum, sed theologia nostra procedit ad articulos, & ad sacram scripturam, & vniuersaliter ad declarandum ea quae scripta sunt, & deriuata ad nos ex scientia beatorum, vt post probabitur. igitur non est subalternata isti.

Quarto sic. Scientia quae alteri subalternatur per sumptionem sui principij ab ea, oportet quod se habeat per additionem sui subiecti ad subiectum illius, secundum Philosophum primo Posteriorum vbi dicit quod oportet alterum esse sub altero, & quasi aliud genus, vnde & linea visibilis addit visibilitatem ad lineam, & ideo perspectiuus illas propositiones sumit pro principijs agens de linea visuali, quas de linea simpliciter mathematicus demonstrat: sed certum est quod subiectum theologiae nostrae, quod est Deus sub ratione deitatis non se habet ex additione ad subiectum scientiae beatorum, q od est Deus sub eadem ratione deitatis. ergo non subalternatur illi.

Quinto. Sciens aliquam conclusionem scit se scire eam, sed Theologus non scit conclusiones, quae sequuntur ex articulis fidei, quod patet quia nescit eas necessarias, & impossibiles aliter se habere. ergo non habet scientiam etiam subalternatam. Nec valet si dicatur quod scit eas fore necessarias ex suppositione, scilicet si articuli fuerint veri. Hoc quidem non obstat, quia pari ratione scio vnum falsum necessario fore, si aliud sit necessarium, vt quod asinus potest volare si habet alas, & vniuersaliter hoc modo potest esse scientia de omni falso: nec theologia esset nisi scientia necessitatis consequentiarum secundum istum modum dicendi, & non necessitatis consequentis, & ita non esset scientia conclusionis, sed magis illationis, cuius oppositum tu intendis. Quia autem nec secundo modo. arguit quintuplici medio.

Primo sic. Si theologia nostra subalternaretur scientiae beatorum sicut medicina subalternatur geometriae, quia scit eandem conclusionem modo inferiori, ita quod conclusionem quam beati sciunt clare & lucide, nos scimus obscure, & enigmatice: tunc theologia nostra non sumeret sua principia a scientia beatorum, vbi enim est talis modus subalternationis, ibi vna scientia non sumit sua principia ab alta, sed consequens est, falsum, secundum te. igitur.

Secundo sic. Scientia quae alteri subalternatur quo ad modum habet sufficientem cognitionem suorum principiorum ex seipsa sufficientem, dico inquantum cognoscit ea per experientiam vel inductionem, sicut patet de medicina respectu illius conclusionis de vulnere circulari, sed nostra ih eologia non habet sufficientem notitiam de suis principijs per seipsam. ergo non subalternatur hoc modo.

Tertio. Si modus clarus, & obscurus in cognoscendo eandem conclusionem sufficeret ad subalternationem: tunc intellectio habentis subalternaretur intellectioni subtilis, & visio noctuae visioni Aquilae respectu solaris lucis, sed haec absurda sunt, patet. ergo, & illud, scilicet quod theologia enigmatica subalternatur theologiae luminosae.

Quarto. Non ob aliud subalternatur scientia quia, scientiae propter quid quo ad modum, nisi ob hoc, quod dependet ab illa quod ammodo, & perficitur, & regulatur & conseruatur per illam, sed nostra scientia enigmatica in nullo dependet a scientia beatorum nec perficitur aut conseruatur per illam, immo destruitur, & euacuatur per illam secundum illud primi Corinth. decimo tertio cap. Siue prophetiae euacuabuntur, siue linguae cessabunt, siue scientia destruetur, cum enim venerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est: ergo haec scientia non est illi subalternata.

Quinto. Omnis scientia siue subalternans siue subalternata est de impossibilibus aliter se habere, & non de contingentibus, vt patet primo Posteriorum, & sexto Ethicorum, sed certum est quod in theologia nostra tractantur multae veritates contingentes, vt quod Christus fuit incarnatus, & mundus creatus, & similia, quae pendent ex mera diuina bonitate. ergo habitus ista respiciens non est scientia subalternata. Nec potest dici, quod sit scientia respectu necessariorum, & immobilium veritatum, quales sunt illae de vnitate essentiae, & trinitate personarum, non tamen sit scientia respectu contingentium. Si enim sic diceretur, tunc maior pars habitus theologici truncaretur, qui multum tractat de contingentibus, nec esset etiam vnus habitus, si esset alter respectu contingentium: alter respectu necessariorum: quod esse non potest. Contra eandem arguit Durandus dupliciter.

Primo sic. Vbicunque est vera, & perfecta subalternatio, scientia subalternans dicit propter quid de principijs scientiae subalternatae, de quibus ipsa solum dicit quia, sed scientia beatorum non dicit propter quid de illis, de quibus fides, & theologia dicunt quia. ergo non est ibi propria & perfecta subalternatio. maior patet ex primo Posteriorum, minor probatur, quia quaedam illorum quae tradit fides & theologia non habent propter quid, vt Deum esse trinum. quaedam vero etsi habeat propter quid & causam, vt Deum fuisse incarnatum & passum & huiusmodi, haec omnia sunt facta a Deo propter nostram salutem finaliter. istud tamen propter quid aeque dicit theologia sicut scientia beatorum, nec istud plus accipit theologia a scientia beatorum quam alia. scientia autem vere subalternata nunquam dicit propter quid de suis principijs nisi inducendo formam scientiae subalternantis. quod non fit in proposito, & sic patet minor.

Secundo. Quia nunquam scientia subalternatur scientiae nisi ratione subiecti, quia, scilicet subiectum subalternatae se habet ad subiectum subalternantis, vt effectus ad causam efficientem, vel id quod est propter finem ad finem: sed subiectum theologiae non sic se habet ad subiectum scientiae beatorum. igitur. maior patet, quia vel scientia subalternatur alteri ex parte scientis, vel ex parte scibilis. Ex parte scientis quidem quando cognitio vnius scientis secundum communem statum dependet a cognitione alterius, & hoc non sufficit ad perfectam subalternationem, quia tunc cognitio intellectus subalternaretur notitiae sensus quod nullus dicit. Si vero hoc sit ex parte scibilis, hoc non potest esse: nisi, quia subiectum vnius se habet ad subiectum alterius vt effectus ad causam, vel vt pars subiectiua ad totum vniuersale, vel vt pars in modo ad suum totum Si primo modo habetur propositum. Si secundo modo, hoc non valet, quia quando subiectum differt a subiecto vt pars subiectiua a toto, scientia superior non potest dicere propter quid de principijs, scientiae inferioris, quia quae sunt vnum per essentiam, vnum non dicit propter quid de alio, nec de aliquo ei conueniente, alioquin de seipso diceret propter quid. Si detur tertium membrum. similiter non valet. nam hoc potissime videretur in perspectiua, cuius subiectum videtur se habere ad subiectum geometriae, vt pars in modo ad totum, scilicet linea colorata ad lineam: sed hoc non est verum, quia subiectum perspectiuae est visio vel modus videndi. non autem linea colorata, cum in perspectiua passio non demonstretur de tali subiecto, sed solum de visione, videri enim maius aut minus quod ostenditur in perspectiua non inest rei secundum se, & realiter: sed variatio tota est ex parte visionis: licet res denominetur diuersimode, vt est visa.

Contra tertiam conclusionem arguit Gregorius de arimino probando, quod ex discursu theologico non proprie acquiritur scientia. Arguit enim sic primo. Omnis discursus per quem proprie acquiritur scientia est ex propositionibus primis, & immediatis, vel ex his quae per tales mediatae vel immediatae sunt, patet ex primo Posteriorum. vbi dicit Philosophus quod sine his erit syllogismus; sed non faciet scientiam, sed discursus theologicus non est ex talibus, cum sit ex creditis, vt patet. igitur.

Confirmatur. Quia omnis discursus faciens scire est demonstratio, patet primo Posteriorum ex diffinitione demonstrationis: sed discursus theologicus non est demonstratio, alias enim infidelem in naturalibus bene dispositum cogeret assentire conclusioni theologicae, quod patet esse falsum, Secundo. Nullus discursus primo innitens auctoritate generat scientiam: sed omnis discursus theologicus est huiusmodi. igitur &caet. maior patet, quia ex auctoritate sola fides gignitur. iuxta illud Augustini de vtilitate credendi capitulo 21. Quod intelligimus demus rationi, quod credimus demus auctoritati. Et primo libro de libero arbitrio capitulo tertio. Num ad auctoritatem legis confugiendum censes hominibus, iam non totum creditur: sed intelligere cupientibus: quasi dicat nullo modo. vbi manifeste innuit quod probatio per auctoritatem non scientiam: sed fidem tantummodo ad generat.

Tertio sic. Nullus discursus theologicus, maiorem euidentiam, vel certitudinem facit de aliqua veritate theologica, quam alius discursus theologicus faciat de veritate theologica contingenti per nullam experientiam nobis nota. ergo nullus discursus theologicus per se facit scientiam. tenet consequentia, quia nulla veritas contingens non nota nobis per experientiam est aeque nota nobis sicut illa de qua habemus scientiam. antecedens patet, quoniam siue theologice probetur quod Deus est trinus, & vnus, siue quod aeternus, vel sapiens, aut quancunque aliam veritatem necessariam, vel contingentem mere credibilem, aut etiam naturaliter scibilem quis theologice probet, non maiorem faciet euidentiam de ea, vel certitudinem quam faciat alius de illa veritate, quod Deus iudicabit mundum, & quod saeculum finietur, aut alia mere contingenter si theologice probet illam, patet quoniam vterque ex auctoritatibus sacrae scripturae procedit, non maiorem autem euidentiam faciet in mente vna auctoritas sacrae scripturae, quam alia. Arguit etiam Durandus dupliciter, primo & in idem redit cum prima ratione Gregorij, Syllogismus demonstratiuus, qui solus facit proprie scire procedit ex propositionibus necessarijs, & per se notis, vel reducibilibus ad alia per se nota: sed nulla ratio procedens ex articulis, qui media sunt fidei est huiusmodi. ergo nulla talis ratio facit proprie scire. maior patet ex primo Posteriorum, vbi dicitur, quod demonstratio est syllogismus faciens scire, & ibidem determinatur quod procedit ex necessarijs & per se notis, vel quae possunt resolui ad per se nota. cum in talibus non sit processus in infinitum. minor similiter manifesta est, quia articuli, qui sunt media fidei, vt Deum esse trinum, & vnum, filium incarnatum passum resurrexisse, & huiusmodi, non sunt de se noti, nec possunt resolui in aliqua per se nota: sed solum vel principaliter eis assentimus ex authoritate scripturae, quam credimus a Deo inspiratam esse, & hoc ipsum, scilicet scripturam esse a Deo inspiratam non est per se notum, nec reducibile ad aliquid per se notum.

Secundo. Scientia est virtus intellectualis, vt patet sexto Ethicorum, sed theologia non est virtus intellectualis. ergo non est scientia. minor patet, tum quia virtus est dispositio perfecti ad optimum. septimo Physicorum; sed theologia non disponit, nec perficit intellectum ad illud, quod est optimum intellectui, quia non facit euidentiam de his quae tradit, sicut nec fides ex cuius articulis procedit. Clara autem euidentia veritatis est illud, quod est optimum intellectui, tum quia perfectior est habitus principiorum, quam conclusionum, quia habitus conclusionum dependet ex habitu principiorum, & non econtra: sed fides qui est habitus principiorum: ex quibus theologia procedit, non est virtus intellectualis, nec inter eas nominatur Ethicorum sexto: igitur nec theologia est virtus intellectualis, quod fuit minor probanda. Scotus etiam tertio senten. distinctio. 24. arguit quadrupliciter primo quia Sanctus Thomas Secunda secundae vbi quaerit quaestionem ex intentione dicit, quod fides & scientia de eodem non sunt simul: sed si theologia inquantum subalternata scientiae beatorum sit vere scientia, & vt subalternata non sit nisi in viatore, tunc scientia sub propria ratione subalternatae stat cum fide in viatore, & de eisdem, scilicet de creditis, & cum propria ratio scientiae sit in subalternata, tunc scientia simpliciter dicta, & fides sunt simul de eodem. Nec potest saluare hanc conditionem nisi in secunda secundae, velit dicere, quod loquitur de scientia subalternante, non de subalternata.

Secundo. Scientia non dependet ab aliquo essentialiter sicut causatum a causa. non loquor de dependentia accidentis ad subiectum, nisi ab eo quod est causa essentialiter, sed notitia beati, quam habet de Deo trino, & vno euidenter viso ex euidentia terminorum non est causa essentialiter theologiae siue nostrae scientiae, quia scientia non dependet essentialiter nisi ex potentia, vel obiecto in se vel in sua specie, sed illa scientia beati non est obiectum scientiae nostrae, vt cognita notitia eius cognoscamus Deum esse trinum, & vnum, nec est potentia animae. nec species obiecti, nec aliquid aliud, quod possit esse causa scientiae meae in aliquo genere causae efficientis, maxime sicut modo loquimur. igitur habitus in me in nullo dependet sicut a causa essentiali a visione beatorum, nec sequitur, quod si beatorum scientia sit de creditis a nobis, quod in nobis, sit scientia cum fide. immo esset simile ac si dicerem, in me est geometria, quia in geometra est, & ego credo geometram scire geometriam.

Tertio. Omnis sciens scientiam subalternam, quae est de intelligibilibus potest scire scientiam subalternantem, quia scientiae subalternantis principia sunt priora, & in intelligibilibus illa quae sunt priora, simpliciter sunt priora nobis. quamuis in sensibilibus non sint eadem priora simpliciter, & priora nobis, quia sensibilia posteriora sunt nobis magis nota: sed haec scientia, si tamen est scientia, est de intelligibilibus, vt distinguuntur contra sensibilia, quia de sensibilibus non est scientia nec demonstratio ex septimo Metaphysicae. si ergo haec scientia potest simul stare cum fide, sequitur quod aliquis potest scire scientiam subalternantem cum fide, & ita potest esse compraehensor ratione scientiae: & viator solum ratione fidei simul stantis.

Quarto. Quia notitia quam aliquis habet de illis, quae traduntur in canone Bibliae non est tradita per modum scientiae demonstratiuae. ergo habens habitum de istis sic traditis in sensu litterae, non habitum scientiae proprie dina, sed vnum habitum quo immediate assentit omnibus, & singulis, & non vni propter aliud de his, quae traduntur in scriptura, quinimmo si aliqua non essent tradita ita, assentiret ita, quod cuilibet dicto in ea assentit non, quia probatur ex alio dicto: sed propter auctoritatem Dei: ratione cuius assentit omnibus in scriptura contentis immediate non vni propter aliud per discursum syllogisticum.

Contra quintam conclusionem, & similiter contra secundam arguit Aureolus probando quod articuli fidei, non sint principia nostrae theologiae. immo sint quasi conclusiones defendendae, & declarandae in ista scientia, & quod ad hoc principaliter ordinetur totum studium: theologiae. Arguit igitur primo sic. Nulla scientia procedit ad sua principia concludenda: sed potius concludit ex illis: sed certum est, quod Sanctus Thomas in summa sua, & vniuersaliter omnes doctores theologiae formant quaestiones de articulis fidei, & ad eas disioluendum declarandum, & concludendum procedunt, vt cum quaeritur, vtrum Deus sit trinus, & vnus, vel vtrum in Deo sit trinitas personarum, vel vtrum incarnatio sit possibilis, & huiusmodi. ergo articuli fidei non sunt principia nostrae theologiae. immo quasi conclusiones.

Secundo. Ex studio libri de Trinitate Augustini acquiritur habitus theologicus: sed certum est, quod ipse in toto illo libro procedit ad concludendum istum articulum, Deus est trinus, & vnus, sicut ipsemet dicit primo de Trinitate capitulo quarto, quod omnes qui ante nos scripserunt de Trinitate, quae Deus est, diuinorum librorum veterum, & nouorum catholici tractatores hoc intendunt secundum scripturas dicere, quod pater & filius & Spiritussanctus, vnius eiusdem substantia inseparabili aequalitate diuinam insinuant veritatem. ergo habitus theologicus ex articulis fidei, tanquam ex principijs non procedit: sed magis illos declarare intendit.

Tertio. Christum esse incarnatum ex Maria Virgine, est articulus fidei. sanctum quoque Spiritum per Prophetas fuisse locutum, est alius articulus, & tamen hos duos Augustinus probare nititur contra Faustum, vt patet in libro Augustini ad eundem haereticum. igitur libri Theologici non procedunt ex articulis: sed magis ad eos.

Quarto. Nam Augustinus decimo quarto cap. de Trinitate. dicit quod huic scientiae, quae dicitur theologia non omnia attribuit, quae in rebus humanis ab homine sciri possunt, sed illud tantummodo quo fides saluberrima gignitur nutritur defenditur, & roboratur. Ex quo colligitur quod finis huius scientiae est fidem gignere defendere, & nutrire, sed hoc non faceret nisi procederet ad declarandum articulos. ergo habitus theologicus non procedit ex articulis fidei, vt ex principijs: sed magis ad eorum veritatem gignendam defendendam, & nutriendam.

Quinto. Quia prima Petri tertio dicitur de habentibus theologicum habitum, quod debent esse semper parati ad satisfactionem omni poscenti reddere rationem de ea, quae in nobis est fide & spe. Ex quo apparet quod habitus theologicus tractat de articulis fidei, non tanquam principijs, sed de his, de quibus ratio ab ipso reddi debet. Hoc ille.

Contra sextam conclusionem arguitur probando, quod probatio ibidem posita nulla sit. Primo quia omnis creatura per se dependet a qualibet per se eam, & propter talem dependentiam ex causato cognosci potest quaelibet eius per eam demonstratione quia. igitur cum natura hominis sit naturaliter homini cognoscibilis, quia, non est impossibile eam cognosci, cum sit proportionata, sequitur quod ex ista natura cognita possit naturaliter cognosci finis eius.

Secundo. Quia si ex natura inferiori cognita cognoscitur eius finis, non minus est hoc possibile in proposito, quia nec minor dependentia finiti ad suum finem haec quam in alijs.

Diceretur forte, quod ratio concludit hominem posse naturaliter cognoscere suum finem naturalem non autem de supernaturali. Contra hoc arguitur. Primo quia dicit Augustinus de praedesti. sanctorum, quod posse habere. fidem, & charitatem natura hominis est, quamuis habere fidem, & charitatem sit gratiae fidelium. si igitur natura hominis est naturaliter cognoscibilis homini, etiam est cognoscibilis ista potentia, vt est talis naturale, & per consequens ordinabilitas talis naturale ad finem, ad quem fides & charitas disponunt.

Secundo. Quia homo naturaliter appetit illum finem, quem dicis supernaturalem igitur ad illum naturaliter ordinatur. igitur ex tali ordine potest cognosci finis ille ex cognitione naturae ordinatae ad illum finem.

Tertio. Quia cognoscibile est naturaliter primum obiectum intellectus esse ens secundum Auicenus & naturaliter cognoscibile est iu Deo perfectissime saluari rationem entis. finis autem cuiuslibet potentiae est optimum eorum, quae continentur sub obiecto eius primo, quia in isto est perfectissima quietatio, & delectatio ex decimo Ethicorum. Confirmatur ratio. Quia quando est naturaliter cognoscibile quid sit potentia. naturaliter est cognoscibile quid sit eius obiectum primum, & vlterius potest cognosci in quo saluetur perfectissime ratio eius obiecti primi, & quod perfectissimum obiectum est finis illius potentiae. mens autem nota est sibi secundum Augustinum octauo capit. de Trinitus igitur notum est sibi quid sit eius obiectum primum, & nouit non excedere rationem illius primi obiecti, quia tunc nullo modo esset cognoscibilis ab ipsa mente. igitur nouit Deam esse obiectum in quo saluatur perfectissime ratio illius obiecti primi, & ita esse finem illius potentiae

Tertio principaliter arguitur contra aliud dictum in probatione illius conclusionis. Quia si de cognoscibilibus in theologia possibile est tradere cognitionem in alijs scientijs, licet in alio lumine. igitur non est de eis necessaria alia scientia theologica. tenet consequentia, in exemplo tuo: quia cognoscens per medium Physicum terram esse rotundam non indiget cognitione eius per medium Mathematicum tanquam sibi necessarium.

Sed forte dicitur exponendo illam responsionem, quod habitus scientiae, cum sit forma, est etiam habitus: inquantum est habitus habet distinctionem ex obiecto, sed inquantum est forma habe distinctionem a principio actiuo, respectu autem habitus scientiae principia sunt causae effectiuae, licet igitur vbi est idem scibile, puta quod terra est rotunda, non sit distinctio per obiecta, est tamen distinctio per principia, quibus Physicus, & Mathematicus hoc ostendunt. ita est distinctio habituum inquantum sunt formae.

Contra hoc arguitur tripliciter. Primo quia forma est communius ad habitum, quia omnis habitus est forma¬. non autem econuerso. Impossibile est autem aliqua esse distincta in ratione superioris, & esse indistincta in ratione inferioris. igitur im possibile est esse aliqua distincta in ratione formae, & tamen esse indistincta in ratione habituum, hoc enim esset, sicut si aliqua essent distincta in ratione animalis, & indistincta in ratione hominis. Tum secundo quia ista responsio supponit, quod obiecta sint distinctiua habitus conclusionis in alio genere causae quam principia effectiua, quod est falsum, quia si aliquam rationem causae habeant ad istos habitus, non habent nisi ratione causae efficientis. Tum tertio quia semper stat ratio, quamquam possent poni habitus cognitiui distincti. non tamen saluatur necessitas vnius habitus: quasi alias cognitio sit impossibilis ponendo possibilitatem alterius habitus vndecunque distincti, haec Scotus in forma prima. q. prima.

Ad primum contra primam conclusionem dicitur, quod maior habet veritatem de principijs primis, non autem de principijs proximis, principia enim prima scicntiae cognoscuntur per habitum, qui dicitur intellectus, qui quidem habitus est nobilior habitu scientifico: sed principia proxima possunt cognosci habitu scientifico. sicut cum pespectiuus est geometra, vel habitu non scientifico, sicut si perspectiuus nesciat geometriam, & tunc non oportet, quod habitus talium principiorum sit altior habitu conclusionum quo ad euidentiam, licet forte sit superior quo ad modum essendi, quia, scilicet principio assentitur propter se. sic quod non propter aliam propositionem: conclusioni autem assentitur propter principium, & talis superioritas est inter fidem, & theologiam viatoris. Negatur etiam minor, quo ad hoc quod dicit, quod omnis notitia creditiua est inferior notitia scientifica. hoc enim non est verum, vt patuit, in quarta conclusione. praesertim cum notitia creditiua continuatur notitiae superioris scientis. sicut est in proposito, vt dictum est in tertia conclusione. Hoc etiam est falsum loquendo de scientia subalternata, talis enim notitia inquantum huiusmodi non est superior habitu creditiuo quantum ad euidentiam.

Ad secundum dicitur, quod Aristotes in praedictis locis agit de modo sumendi principia prima scientiarum, non autem principia proxima: talia enim possunt teneri habitu creditiuo.

Ad tertium dicendum, quod habitus principiorum perspectiux potest esse scientificus, sicut patet in perspectiuo geometra. ille enim habet demonstrationem principiorum perspectiuae ex habitu geometriae, potest nihilominus habitus principiorum perspectiuae esse creditiuus: sicut patet in perspectiuo non geometra.

Et ad primam improbationem ibi factam dicitur, quod geometria non causat fidem in eo qui geometriam habet: sed tamen potest causare fidem aliquarum suarum conclusionum in alio, qui non habet habitum geometriae proponendo illi conclusiones sine probationibus demonstratiuis.

Similiter ad secundam probationem dicitur, quod falsum supponit, scilicet, quod in eodem perspectiuo principia cognoscantur habitu scientifico, & creditiuo: vel quod in quocunque perspectiuo, habitus suorum s principiorum sit creditiuus, hoc enim non dicimus: sed solum de perspectiuo non geometra.

Ad quartum dico, quod in illo capitulo Philosophus loquitur de scientia perfecta in se, cuius, scilicet, perfectio ab alia extrinseca non dependet, talis autem scientia non est Theologia nostra. Vnde Sanctus Thomas de veritate quaestione decima quarta articulo. 10. Videmus (inquit) in discipulis, quod homo imperfectus est in cognitione in principio, ad hoc autem quod perfectionem scientiae consequatur indiget aliquo eum instruente qui eum ad perfectionem scientiae deducat, quod facere non posset nisi ipse perfecte scientiam haberet, vtpote comprehendens rationes eorum quae sub scientia cadunt, non autem in principio doctrinae suae statim ei qui instruitur rationes scibilium tradit, de quibus instruere intendit, quia tunc statim in principio haberet scientiam perfecte, qui instruitur: sed tradit ei quaedam, quorum rationes tunc primo cum instruitur nescit discipulus: sciet autem postea perfectus in scientia, & ideo oportet addiscentem credere, aliter non posset ad perfectam scientiam peruenire, nisi, scilicet sup. poneret ea, quae sibi in principio traduntur, quorum rationes, tunc capere non potest. Vltima autem perfectio ad quam homo ordinatur consistit in perfecta Dei cognitione, ad quam quidem peruenire non potest, nisi operatione, & instructione diuina, qui est sui ipsius perfecte cognitor, huius autem perfecte cognitionis homo in sui principio capax non est: vnde oportet, quod per viam credendi accipiat aliqua per quae manuducatur ad perueniendum inperfectam cognitionem. Haec ille.

Ex s quibus patet, quod theologia non est perfecta scientia: sed inchoatio perfectae scicutiae, & quod licet perfecta scientia, aut cognitio non habeatur quandiu rationes terminorum ignorantur, tamen habetur per tunc scientia, quae ducit ad perfectam cognitionem, velut perfectae scientiae inchoatio.

Ad quintum negatur maior, licet enim illa adhaesio & voluntaria, qua assentitur alicui ex solo arbitrio voluntatis, & non propter alium assensum alterius propositionis non sit scientifica, tamen nihil prohibet assensum illum esse scientificum qui causatur ex assensu alterius propositionis, cui solum assentitur voluntate propter continuationem eius cum superiori sciente. Et quod hoc sit1 verum patet. nam multi moderno tempore habent scientiam astrologiae, & sciunt aliquas conclusiones eius: quarum tamen assensus dependet ex assensu voluntario aliquor um principiorum astrologiae ab eis creditorum. Multa enim sunt in ea principia, quae nullus viuens nunc expertus est, nec habet demonstrationem ad illa, nec sunt euidentia ex terminis, sicut quod sphaera stellarum moueatur in centum annis solum vnico gradu, vel quod planeta saturni sit tantae quantitatis: sed illa principia tenentur sola fide adhibita dictis antiquorum, qui talia experti sunt longo tempore. Ita in proposito assensus articulorum fider est mere voluntarius. ideo non dicitur scientificus: sed assensus conclusionum ex articulis sequentium scientificus dici potest eo modo, quo dictum est theologiam esse scientiam.

Et ad probationem, & confirmationem in oppositum dicitur, quod omnia ibi adducta verum habent solum de scientia strictissime sumpta, quae, scilicet, resoluit suas conclusiones in principia per se nota, non autem de scientia, quae non ita resoluit sicut astrologia modernorum, vel non potest resoluere, & solum continuatur scientiae, cui principia sunt euidentia, cuiusmodi est Theologia nostra.

Ad primum dicitur, quod non concludit contra nos. Conceditur enim quod notitia conclusionis theologiae causatur ex notitia principiorum, scilicet, articulorum fidei, vel contentorum in Sacra scriptura, talis tamen notitia principiorum non est euidens, nec intellectus, aut visio proprie, licet sit ibi quidam assensus, & intellectus quid nominis terminorum, non autem quid sit res. Vnde Sanctus Thomas tertio sententia. distinctione vigesima quarta. quaestione prima. articulo secundo ad tertium.

Fidem (inquit) praecedit intellectus, quo intelligimus quid significatur per nomen, & non quo intelligimus quid sit res ipsa, quia nomina ex effectibus Deo imponuntur.

Haec ille. Et quaestiuncula tertia sic ait. Ad perfectam rationem cognitionis intellectiuae tria requiruntur. primo, quod illud quod cognoscitur intellectui proponatur, secundo quod intellectus illi adhaereat. tertio quod ea videat.

Ea ergo quae fidei sunt intellectui proponuntur, non quidem in seipsis, sed in quibusdam verbis, quae ad eorum expressionem non sufficiunt, & quibusdam similitudinibus ab eorum repraesentatione deficientibus.

Et ideo dicuntur cognosci in speculo, & in aenigmate, & propter hoc non videntur proprie loquendo, sed tamen intellectus assentit eis, & propter hoc imperfecte cognoscuntur, nec omnino ignorantur. Haec ille.

Ad confirmationem similiter dicitur: quod notitia conclusionis causatur ex notitia articulorum, & quod non sufficit, quod alius cognoscat principia ad hoc, quod aliquis dicatur scire conclusionem, nisi idem sit qui vtrumque nouit, scilicet principia & conclusionem.

Dico tamen quod non oportet quod ille qui scientifice nouit conclusionem, euidenter cognoscat principia: sed sufficit quod credat euidenter contingi ea, & eius cognitio continuetur euidenter cognoscenti ea, sic quod vna cognitio sit sigillatio alterius, & eius impressio, aut effectus saltem. sic est in proposito, & principaliter, quia sicut dicit Sanctus Thomas, secunda secundae. quaestione prima articulo quarto ad tertium.

Lumen fidei facit videre ea, quae creduntur esse credibilia, sicut enim per alios habitus virtutum homo videt illud, quod est sibi conueniens secundum habitum illum, ita etiam per habitum fidei, inclinatur mens hominis ad assentiendum eis, quae conueniunt rectae fider, & non alijs.

Ibidem etiam ad secundum dicit sic. Ea quae subsunt fidei possunt considerari dupliciter.

Vno modo in spirituali, & sic non possunt esse simul visa, & credita.

Alio modo in generali, scilicet sub communi ratione credibilis, & sic sunt visa ab eo qui credit, non enim crederet nisi videret ea esse credenda, vel propter euidentiam signorum, vel propter aliquid huiusmodi.

Haec ille. Ex quibus patet quod habens habitum fidei, licet non videat rationes terminorum articulorum fidei, vel terminos sub proprijs rationibus, nec consequenter inhaerentiam subiecti ad praedicatum, tamen videt esse assentiendum dictis articulis, & talis notitia infallibilis principiorum sufficit ad conclusiones sequentes ex eis scientifice cognoscendum.

Ad secundum dicitur, quod si antecedens intelligatur de carentia in generali cuiuslibet notitiae, respectu principiorum, conceditur consequentia: sed antecedens est falsum. Sed si antecedens intelligatur de carentia notitiae euidentis respectu principiorum, negatur consequentia, non enim simile hinc, & inde, quia principia scientiae subalternatae possunt duplici habitu cognosci, scilicet scientifico, & creditiuo, vt dictum est in solutione ad primum, sed principia scientiae subalternantis non subalternatae solo intellectu cognoscuntur sumendo intellectum pro habitu principiorum: vnde Sanctus Thomas de veritate quaestione decima quarta articulo primo. dans differentiam inter modum cognoscendi habitu fidei, & habitu scientifico, & habitu intellectus, & opinione sic ait. Intellectus possibilis non mouetur nisi a duobus, scilicet a proprio obiecto quod est forma intelligibilis, scilicet quod quid est, vt dicitur tertio de Anima: & a voluntate, quae mouet omnes alias vires animae secundum Anselmum. Sic igitur intellectus noster possibilis respectu partium contradictionis se habet diuersimode, quandoque enim non magis inclinatur ad vnum quam ad aliud vel propter defectum rationum mouentium, sicut in illis problematibus, de quibus rationes non habemus, vel propter apparentem aequalitatem eorum, quae mouent ad vtranque partem, & ista est dubitantis dispositio, qui fluctuat inter duas partes contradictionis.

Quandoque vero intellectus inclinatur magis ad vnum quam ad aliud: sed tamen illud inclinans non sufficienter mouet intellectum ad hoc quod determinet ipsum totaliter ad alteram partem. vnde accipit quidem vnam partem: tamen semper dubitat de opposita: & haec est dispositio opinantis, qui accipit vnam partem contradictionis cum formidine alterius.

Quandoque vero intellectus possibilis determinatur ad hoc, quod totaliter adhaereat vni parti, sed hoc quandoque ab intelligibili, quandoque a voluntate, ab intelligibili quidem quandoque mediate, quandoque immediatae. Immediate quidem quando ex ipsis intelligibilibus statim veritas propositionum intelligibilium infallibiliter apparet, & est dispositio intelligentis principia, quae statim cognoscuntur notis terminis, vt dicit Philosophus, & sic ex ipso quod quid est intellectus immediate determinatur ad huiusmodi propositiones.

Mediate vero quando cognitis diffinitionibus terminorum intellectus determinatur ad alteram partem contradictionis virtute primorum principiorum, & ista est dispositio scientis.

Quandoque vero intellectus non potest determinari ad alteram partem contradictionis, neque statim per ipsas diffinitiones terminorum sicut in principijs, nec etiam virtute principiorum, sicut in conclusionibus demonstratiuis.

Determinatur autem per voluntatem, quae eligit assentire vni parti determinate, & praecise propter aliquid, quod est sufficiens admouendum voluntatem, non autem ad mouendum intellectum, vtpote, quia videtur bonum vel conueniens huic parti assentire: & ista est dispositio credentis, vt cum aliquis credit dictis alicuius hominis, quia videtur decens vel vtile, & sic etiam mouemur ad credendum dictis inquantum nobis repromittitur, si crediderimus praemium vitae aeternae, & hoc praemio mouetur voluntas ad assentiendum his quae dicuntur, quamuis intellectus non moueatur per aliquid intellectum, & ideo dicit Augustinus quod credere non potest nisi volens.

Haec Sanctus Thomas. Ex quibus patet, quod prima principia scientiarum cognoscuntur ex terminis, & ideo respectu illorum est habitus qui dicitur intellectus, secus est de principijs proximis scientiarum subalternatarum, quae fide cognosci possunt, & ideo non sequitur, quod in talibus sufficiat conclusionem esse scitam vni, & principia nota alteri.

Dicendum tamen, quod si habens perfecte scientiam subalternantem, puta geometriam traderet eam alicui proponendo ei principia sub terminis, quorum rationes ignoraret: ac per hoc non essent ei euidentia ex terminis, talis audiens geometriam qui non euidenter videret principia sibi proposita acquireret geometriam subalternatam scientiae docentis illo modo subalternationis, quo scientia considerans aliquam conclusionem, de qua non habet euidentiam, subalternatur illi qua habet euidentiam de eadem, & in isto casu esset aliqua geometria subalternans, & alia subalternata, ita in proposito dico de theologia Dei, & theologia viatorum, vel theologia Christi, & theologia A postolorum ab eo audientium.

Non ergo habetur quod scientia subalternans manens subalternans possit acquiri sine euidenti notitia principiorum: quia vt dictum est eo facto efficeretur subalternata illi scientiae, a qua sumeret principia sua.

Ad primum contra secundam conclusionem dicitur, quod theologia nostra subalternatur scientiae beatorum primo modo proprie loquendo, quamuis etiam posset iustineri primo & secundo modis subalternari eidem. Et ideo ad vtrasque rationes dicendum est.

Ad primum quidem contra primum modum negatur maior, sicut patuit in responsione tertij argumenti contra primam conclusionem.

Ad secundum negatur maior si vniuersaliter intelligatur. Si enim perspectiuus sit non geometra, tunc habitus suorum principiorum est fides incompossibilis principijs geometriae, sed sufficit ad subalternationem, quod illae duae scientiae eandem conclusionem considerent, & vna illam teneat, vt conclusionem demonstratam, scilicet subalternans, & alia vt creditam.

Ad tertium dicetur post soluendo argumenta contra quintam conclusionem.

Ad quartum negatur minor, licet enim diuinitas sit obiectum scientiae beatorum, & similiter nostrae theologtae, tamen aliquid videtur addere dum est obiectum theologiae nostrae ad se, dum est obiectum theologiae beatorum. Nam sicut dicit Sanctus Thomas de ve. quaestione decimaquarta, articulo octauo ad tertium. Veritas prima est obiectum visionis patriae, vt in sua specie apparens, fider autem vt non apparens. Vnde etsi idem re sit vtriusque actus obiectum, non tamen est idem ratione, & sic obiectum formaliter differens diuersam speciem actus causat. Haec ille.

Hoc autem sic intelligo non quod non apparentia sit formalis ratio intrinseca obiecti fider, vel scientiae nostrae, & inquantum obiectum habet terminare actum, sed est modus, & conditio obiecti fidei & nostrae theologiae inquantum habet mouere ad actum.

Nam tam fides quam scientia nostra est per speculum, & in enigmate, seom actus cognoscendi earum terminatur ad ipsum Deum, talis autem additio subiecti ad subicqua sussicit ad subalternationem, vt dicamus, quod Deus in se visus sit obiectum scientiae beatorum. Sed Deus in suo effectu cognitus est obiectum nostrae theologiae, ita quod est additio scientis non ex parte scibilis, sicut cum dicitur linea visibilis, non fit additio ex parte obiecti, sed. cognoscentis.

Ad quintum dico, quod Theologus scit conclusiones suas esse necessarias, & impossibiles aliter se habere, vt subsunt fidei & theologiae suae: scit enim quod fidei non potest subesse falsum, sicut nec prophetiae. Sicut enim dicit Sanctus Thomas secunda secundae, quaestio. 171. articulo sexto. Eadem est veritas cognitionis in discipulo, & in docente: quia cognitio addiscentis est similitudo cognitionis docentis, sicut & in rebus naturalibus forma geniti est quaedam similitudo formae generantis, & per hunc etiam modum Hieronymus dicit quod prohetia est signum diuinae praescientiae, oportet igitur eandem esse veritatem propheticae cognitionis & enunciationis, quae est cognitionis diuinae cui impossibile est subesse falsum, vnde proohetiae non potest subesse falsum. Et ibidem ad tertium. Eadem (inquit) est veritas prophetiae & diuinae praescientiae, vt praedictum est, & ideo ista conditionalis est vera: si aliquid est prophetatum, illud erit, sicut & illa, si aliquid en praescitum, erit. In vtraque enim antecedens est impossibile non esse verum, vnde & consequens est necessarium, uon secundum quod est futurum respepectu nostri, sed vt consideratur in suo praesenti, prout subditur diuinae praescientie. Haec ille. Et similiter dicendum est de fide & de conclusionibus ex articulis fidei deriuatis.

Vnde Sanctus Thomas de ve. quaestione decima quarta, articulo octauo ad quartum ait. Christi passio quamuis in se considerata sit contingens, tamen secundum quod diuinae praescientiae substat, prout de ea est fides, & prophetia, habet immobilem veritatem. Idem ponit secunda secundae, quaestione prima, articulo tertio ad tertium. Deum (inquit) non incarnari secundum se consideratum fuit possibile etiam post tempus Abrahae, sed secundum quod cadit sub diuina praescientia habet quandam necessitatem infallibilitatis, & hoc modo cadit sub fide: vnde prout cadit sub fide non potest esse falsum. Haec ille. Qualis autem sit necessitas in talibus praescitis, aut reuelatis, aut creditis, aut ex fide conclusis, alias dicetur in futurum.

Ad argumenta per quae probat Aureolus, quod thenlo gia nostra non subalternetur scientiae beatorum illo modo, quo medicina subalternatur geometriae quo ad aliquas conditiones dicitur.

Ad primum quidem, quod scientiae quae illo modo subalternatur accidentale est, & non de ratione talis subalternatae quod sumat sua principia aliunde quam a superiori: ex hoc, scilicet quod non subalternetur ei quo ad omnia in se contenta, sicut medicina geom etriae, sed rheo logia nostra quo ad omnia contenta in ea subalternatur scientiae beatorum, & ideo potest vtroque modo subalternari: quia secundus modus infert primum.

Ad secundum negatur maior si vniuersaliter capiatur: hoc enim non est de ratione scientiae subalternatae, sed accidit ei propter imperfectam subalternationem, & non essentialem dependentiam eius a subalternante, scilicet quod inferior habeat ex se sufficientem cognitione suorum principiorum: secundum enim Petrum de Palude, essentialis ratio subalternationis est essentialis, & per se dependentia vnius scientiae ab alia, non sicut scientia dependet a sensu, sed sicut a principaliter tradente illud, quod aliter per se haberi non potest, ita perfecte. Et quantum ad hoc verius subalternatur theologia nostra, scientiae beatorum quam quaecunque scientia humana, quae per sensum sine superiori haberi potest. Vnde theologia habet omne illud, quod est de essentia subalternationis, licet non habeat omnia, quae sicut accidentia concurrunt ad subalternationem in omnibus alijs scientiis, sicut si esset homo habens animam & corpus, licet non haberet quantitatem, & omnia alia accidentia, quae alii homines habent.

Ad tertium negatur consequentia, non enim quaecunque clara & obscura notitia seinuicem subalternant, sed illa cognitio quae est obscura propter suorum principiorum euidentiam subalternatur ei, quae dicitur lucida propter suorum principiorum euidentiam, a qua subalternata sumit sua principia, & sic essentialiter dependet ab ea: quia ab illa sola omni alia cognitione sublata potest originari, & aliter non potest, vel saltem non ita perfecte.

Quod dico propter aliquas subalternatas, quae sumunt principia sua a sensu, sed quia principia nata sunt demonstrari, non ita perfecte potest haberi eorum notitia, sicut per scientiam subalternantem, & praesertim cum vna dicit propter quid de illo, de quo alia nouit solum quia.

Ad quartum negatur minor, sicut enim dictum est superius in tertia conclusione, nostra theologia non attingit ad perfectam rationem scientiae, nisi inquantum continuatur scientiae subalternanti. Ex hoc enim habet, quod eadem infallibilitas & necessitas sit in vtraque vt allegatum fuit supra de fide & prophetia, quod est simile proposito. Et cum dicit arguens, quod theologia viatoris destrueretur adueniente theologia comprehensoris, quicquid sit de hoc negatur consequentia, licet enim sint incompossibiles in eodem subiecto Theologia scilicet, & visio beatifica quo ad aliqua, tamen vnum est impressio quaedam alterius, & diminuta similitudo, essentialiter tamen dependens a theologia beatorum modo supradicto. Non ergo oporter quod sese perficiant per coexistentiam in eodem subiecto, sed per continuationem vnius ad aliam. Et sic dico, quod licet visio beatifica fidem euacuet & non perficiat eam per coex istentiam in eodem, tamen tota perfectio quam habet fides & theologia nostra ex continuatione procedit ad diuinam visionem: quia scilicet innitimur auctoritati & dictis habentis talem lucidam & apertissimam visionem scilicet Dei, & est impressio.

Ad quintum dicitur, sicut fuit dictum ad quintum contra eandem conclusionem primo loco inductum.

Ad primum Durandi dicitur, quod vnam scientiam dicere propter quid de principijs, vel conclusionibus alterius potest contingere dupliciter. Vno modo quia dicit causam quare sic est, sicut significatur per talia principia vel conclusiones, & illo modo negatur maior, & conceditur minor. Alio modo quia demonstrat a priori prioritate communitatis, vel secundum rationem cognoscendi principia alterius, quamuis non a priori prioritate causalitatis, hoc enim modo metaphysica probat multas passiones de ente per communes dignitates, quae quidem passiones non differunt realiter ab ente, & per consequens ens non est causa illarum. Similiter illo modo theologia beatorum dicit propter quid de principijs nostrae theologiae, non quidem propter quid Deus est aeternus secundum rem, sed propter quid secundum rationem: quia scilicet videt rationem deitatis ex qua concludit a priori secundum rationem, quod Deus est aeternus & omnipotens, & alia de quibus nos tenemus quia.

Illud autem quod additur de articulis humanitatis non valet, nam in scientia sanctorum dicitur propter quid huius, quod est Deum incarnari & non in nostra: quia illi vident clare finem eius & causam efficientem proximam, nos autem non sic, sed eis credimus quia sic est.

Ad secundum dicitur, quod ad veram subalternationem sufficit quod subiectum inferioris se habeat ex additione ad subiectum superioris: illo modo autem se habet subiectum nostrae Theologiae ad subiectum scientiae beatorum, vt dictum est in responsione ad quartum praecedens. Quod autem additur de perspectiua non valet, nam in perspectiua demonstrantur passiones de quanto visibili, vel linea colorata non de visione, aut de modo videndi, & licet nulla variatio fiat in re visa dum apparet tanta, vel tanta, tamen talia dicuntur esse passiones lineae visibiles, vocando passionem omnem determinationem extrinsecam rei, vel intrinsecam, cuius res denominatur causa.

Sic autem est de passionibus perspectiuae, licet enim subiectum non sit realiter variatum in visibilitate, tamen visibile est causa quod visio varietur, ac propter hoc visibile varie dicatur apparere.

Ad primum contra tertiam conclusionem negatur minor, nam discursus Theologicus & si non sit ex primis & immediatis, vel per se notis, procedit tamen mediate ex propositionibus, quae notae sunt vel nosci possunt per prima & immediata, scilicet per propositiones quas formant beati clare videntes rationes terminorum articulorum fidei, vnde breuiter theologia procedit ex primis & immediatis, & per se notis tanquam ex principijs primis, non autem tanquam ex primis, vt superius in conclusionum probationibus dicebatur. Nec valet probatio minoris cum dicit, quod discursus theologicus procedit ex creditis: hoc enim verum est loquendo de principijs primis, non autem de primis

Ad confirmationem negatur minor, discursus enim theologicus licet non sit potissima demonstratio procedens ex per se notis ipsi demonstranti mediate, vel iime diate, cum non possit resoluere suas praemissas in aliqua per se nota sibi, cum rationes terminorum articulorum fidei non habeat, potest tamen dici demonstratio talis qualis sit in scientijs subalternatis quarum processus non sunt demonstratiui, nisi habentibus habitum principiorum. Sic etiam est in theologia nostra, vnde Sanctus Thomas secunda secundae, quaestione prima, articulo quinto ad secundum. Rationes (inquit) quae inducuntur a sanctis ad probandum ea quae sunt fidei non sunt demonstratiuae, sed persuasiones quaedam manifestantes non esse impossibile, quod in fide proponit, vel procedunt ex principijs fidei, scilicet ex auctoritatibus sacrae scripturae sicut Dionysius secundo capitulo de diuinis nominibus. Ex his autem principijs, ita probatur aliquid apud fideles, sicut etiam ex principijs naturaliter notis probatur aliquid apud omnes, vnde etiam theologia scientia est. Haec ille. Ex quo patet quod discursus theologici qui ex auctoritatibus scripturae procedunt, licet non sint simpliciter demonstratiui, sunt tamen demonstratiui apud fideles. Et ideo probatio minoris non valet, non enim omnis demonstratio quemlibet conuincit, sed solum demonstratio simpliciter.

Ad secundum negatur maior. Ad probationem dicitur quod auctoritas non generat scientiam immediate, sed fidem, quae tamen potest esse principium scientiae subalternatae. Ad dicta beati Augustini ibidem allegata dicitur, quod non sola ratio gignit intellectum, immo & auctoritas quandoque mediate, vel immediate, sed distinguendum est de intellectu, vnde Sanctus Thomas secunda secundae, quaestione octaua, articulo secundo, sic ait. (Dupliciter dici pussumus aliqua intelligere, vno modo perfecte quando scilicet pertingimus ad cognoscendum essentiam rei intellectae, & ipsam veritatem enunciabilis intellecti secundum quod in se est, & hoc modo ea quae directe cadunt sub fide intelligere non possumus durante statu fidei, sed quaedam alia ad fidem ordinata hoc modo intelligi possunt. Alio modo contingit aliquid intelligiimperfecte, quando scilicet ipsa essentia rei, vel veritas propositionis non cognoscitur quid sit aut quomodo, sed tamen cognoscitur secundum quod ea quae exterius apparent veritati non contrariantur, inquantum scilicet homointelligit, quod propter ea quae exterius apparent non est recedendum ab his quae sunt fidei, & secundum hoc nihil prohibet durante statu fidei intelligere etiam ea quae per se sub fide cadunt. Haec ille.

Dico ergo quod Augustinus intendit, quod discursus procedens ex auctoritatibus scripturae non generat intellectum primo modo, sed de secundo non negat, immo in libro de videndo Deum dicit ea quae fidei sunt posse dici visa, vel scita. Non immerito (inquit) nos scire dicimus non solum ea quae videmus, aut vidimus, verum etiam illa quae idoneis commoti testimonijs, vel testibus credimus, porro scire non incongruenter dicimus etiam illud quod certissimum credimus, hinc factum est, vt etiam recte credita & si non adsint sensibus nostris videre mente dicamus. Haec Augustinus

Ad tertium negatur consequentia, dico enim quod veritates theologicae, quae in se contingentes sunt sciuntur scientia diuina infallibiliter: quia attingit contingentia, vt habent aliquid necessitatis, & conformem necessitatem habet haec scientia illi subalternata, que est eius impressio & similitudo quaedam, & istud declaratum fuit soluendo ad quintum contra secundam conclusionem.

Ad primum Durandi dicitur, quod maior est distinguenda, vel forte falsa distinguenda quidem quia si intelligatur quod, omnis demonstratio procedat ex per se notis, vel reducibilibus in aliqua per se nota ipsi demonstranti, falsa est: si autem intelligitur quod omnis demonstratio procedit mediate, vel immediate ex per se notis demonstranti, vel alicui superiori scientiae a qua demonstrans sua principia sumit, tunc hoc concesso nihil est contra nos, nam theologia isto modo procedit ex reducibilibus in per se nota, non quidem viatori, sed beato. Potest dici similiter, quod maior est falsa simpliciter:quia non omnis demonstratio potest resolui in perse nota mediate, vel immediate, sed sufficit quod resolui possit in principia euidentia, licet non per se nota, sicut est de principijs physicae, quorum multa sensu probantur aut inductione, quae tamen non sunt per se nota. Et similiter multa principia Theologiae nullo modo resolui possunt in aliquid per se notum ipsis beatis, sicut est illud. Omnes resurgemus, istud enim licet sit euidens beatis videntibus verbum, non tamen per se notum.

Ad secundum negatur minor, neque valet eius probatio, secundum enim quod dicit Sanctus Thomas de veritate, quaestione decima quarta, articulo tertio ad septimum. Non requiritur ad rationem virtutis, quod per eam eliciatur optimus actus, qui potest elici a potentia illa, cum contingat in eadem potentia esse plures virtutes, quarum vna alia nobiliorem actum elicit, sicut magnanimitas liberalitatem. Haec ille. Et loquitur in proposito de fide, de qua dicitur, quod est virtus, licet non possit in apertam visionem quae est optimum intellectus. Dicit enim ibidem ad septimum, quod fides secundum hoc dicitur esse vltimum potentiae quod complet potentiam ad eligendum bonum actum & meritorium. Dicit enim ibidem arguendo in oppositum, quod fides est dispositio perfecti ad optimum inquantum disponit ad beatitudinem. Ad aliam probationem minoris dicit Sanctus Thomas ibidem ad quintum, quod fides non est virtus intellectualis, nec moralis, sed theologica, tales enim philosophinesciuerunt: quia ipsi nullam virtutem posuere, cuius obiectum esset vltimus finis.

Ad primum Scoti dictum est in probatione tertiae conclusionis, ibi enim allegat Sanctus Thomas in de veritate: ponens quod fidelis viator non habet scientiam etiam subalternam de articulis quos credit, & ideo argumentum non procedit contra nos.

Ad secundum dicitur, quod minor est falsa, dico enim quod scientia beatorum & praecipue Dei est causa essentialis theologiae viatorum illo modo quo scientia magistri est causa scientiae discipuli. Et vlterius, licet scientia Dei non sit obiectum huius scientiae, nec sit potentia intellectiua, qua intelligimus, nec species intelligibilis qua efficiamur in actu primo, tamen est causa essentialis scientiae nostrae isto modo quod nisi habens illam traderet nobis principia nostrae scientiae mediate, vel immediate, nunquam naturaliter possemus istam scientiam habere. Et similiter habitus principiorum istius scientiae causatur essentialiter a scientia illa, vnde argumentum fallum supponit, quod scilicet scientia non dependeat essentialiter, nisi ab obiecto, vel a potentia, vel a specie: hoc enim falsum est de scientijs supernaturaliter habitis & de prophetijs, & praesertim in scientia animae Christi, & Adae, & Salomonis & aliorum. Dictum est etiam supra quomodo aliqua notitia assensus dependet a voluntate, nec ad illam sufficeret obiectum aut potentia. Ex quo patet quod nulla est similitudo quam facit arguens de se, & de geometra: quia nulla scientia naturaliter acquisibilis, ita essentialiter dependet a scientia geometrae quin sine illa haberi possit.

Non tamen est inconueniens, quod ille qui acciperet principia aliqua geometriae a geometrae perfecto, nec aliter illa cognosceret, nisi per fidem adhibitam dictis geometrae, & ex illis principijs inferret conclusiones, diceretur habere scientiam subalternatam de illis conclusionibus, vt dictum fuit.

Ad tertium negatur maior de scientia subalternata cuius principia sunt incompossibilia principijs scientiae subalternatus. Nec valet probatio, falsum enim est quod in intelligibilibus illa quae sunt priora simpliciter sint priora nobis, cum intellectus noster se habeat, sicut oculus noctuae ad ea quae sunt manifestissima in natura. Dato enim quod theologia viatoris sit compassibilis theologiae comprehensoris non sequitur, quod principia theologiae viatoris sunt compossibilia theologiae comprehensoris, & ita non habetur quod fides cum clara Dei visione esset.

Ad quartum cum dicitur, quod licet Biblia non procedat per modum scientiae demonstratiuae, tamen ex contentis in Biblia quae se habent vt principia scientiae sancti demonstratiue intulerunt conclusiones, de quibus est theologia arguendo contra haereticos ex principijs theologiae. Et ideo licet theologia non tradatur in sacro canone stilo syllogistico explicite, tamen in libris sequentium theologorum traditur modo scientifico, & modo artis explicite, omnia tamen implicite in Biblia continentur, vnus etiam articulus per alium potest probari. Apostolus etiam in suis Epistolis confirmabat dicta sua per antiquum testamentum, Christus etiam idem fecit disputando cum Iudaeis, ideo dixit eis. Scrutemini scripturas: quia ipsae testimonium perhibent de me.

Ad primum contra quintam conclusionem dicitur, quod licet nulla scientia procedat ad probandum sua principia demonstratiue, aut ex prioribus intra eandem scientiam, tamen nihil prohibet, quod aliqua scientia manifestet sua principia per aliquas similitudines, & defendat ea contra impugnantes, vel ostendat argumenta in oppositum esse solubilia, aut ex vno eorum concesso concludat aliud, non tamen a priori. Et propter ista quatuor sanctus doctor, & alij doctores mouent quaestiones de articulis fidei: vnde sanctus doctor in scripto super Boetium, quaestio. 2. articu. 2. ad quartum: sic inquit. Articuli fidei in hac scientia non sunt quasi conclusiones, sed quasi principia, quae etiam defenduntur ab impugnantibus, sicut philosophus 4. metaph. disputat contra negantes principia, & manifestantur per aliquas similitudines, sicut principia naturaliter nota per inductionem, non autem ratione demonstratiua probantur. Haec ille.

Item articulo tertio dicit. In sacra scriptura possumus vti philosophia tripliciter. Primo modo ad demonstrandum ea, quae sunt praeambula fidei: quia necesse est in fide scientia, vt ea quae rationibus naturalibus probantur, vt Deum esse vnum & huiusmodi, vel de Deo, vel de creaturis probata quae fides supponit. Secundo ad notificandum per aliquas similitudines ea, quae sunt fidei, sicut Augustinus in libr. de Trinitate vtitur multis similitudinibus ex doctrinis physicis sumptis ad manifestandum Trinitatem. Tertio ad resistendum his, quae contra fidem dicuntur siue ostendendo illa esse falsa, siue ostendendo ea non esse necessaria. Haec ille.

Ex quibus omnibus patet quod theologi possunt mouere quaestiones de articulis fidei & possunt adducere rationes physicas triplici motiuo praedicto. De quarto autem modo ibidem posito loquitur prima articulo octauo. Considerandum (inquit) est in physicis scientijs, quod inferiores scientiae non probant sua principia, nec contra negantem sua principia disputant, sed hoc relinquunt superiori scientiae. Suprema vero inter eas est metaphysica, quae disputat contra negantem sua principia, si aduersarius aliquid concedat, si autem nihil concedat non potest cum eo disputare, potest tamen soluere rationes illius. Vnde sacra doctrina cum non habeat superiorem disputat contra negantem sua principia arguendo quidem, si aduersarius aliquid concedat eorum, quae per diuinam reuelationem habentur, sicut per auctoritates sacrae scripturae disputamus contra haereticos, & per vnum articulorum contra negantes alium. Si vero aduersarius nihil concedat eorum, quae diuinitus reuelantur, non remanet amplius via ad probandum alios articulos fidei per rationem, sed ad soluendum rationes si quas inducit contra fidem. Cum enim fides infallibili veritati innitatur, impossibile autem sit de vero demonstrari contrarium, manifestum est probationes, quae contra fidem inducuntur, non esse demonstrationes, sed solubilia argumenta. Haec ille.

Ex quo patet quomodo quadruplici de causa in materia articulorum fidei theologi mouent quaestiones, & rationes adducunt non obstante, quod articuli fidei principia sint in theologiae scientia.

Ad secundum patet per idem & ad tertium, & ad quartum nisi quod pro quarto sciendum quod Augustinus in illa auctoritate, quae ibidem allegatur, non intendit quod habitus theologiae nostrae solum sit declaratiuus, aut defensiuus articulorum fidei, immo per hoc quod dicit fidem per illum nutriri dat intelligere, quod per istum habitum cognitio nostra de Deo, quae ab articulis fidei incipit, per conclusiones inde elicitas scibiles incrementum capit, res enim per idem augetur, & nutritur.

Ad quintum dicendum, quod Petrus Apostolus in il a auctoritate secundum ex positionem Sancti Thomas tertio sen distinct 24. quaestione prima, articulo secundo, quaestiuncula secunda ad secundum, non aliud intendebat nisi quod ad probandum fidem indubitanda est ratio diuina, non autem humana, quod qualiter fiat docet sic inquiens. Ratio humana praecedit auctoritatem humanam, & ratio diuina praecedit auctoritatem diuinam, cui fides innititur, vnde fides nostra, ita se habet ad rationem diuinam qua Deus cognoscit, sicut se habet fides illius qui supponit principia subalternatae scientiae a scientia subalternante, quae per propriam rationem illa probauit, vnde Apostolus non mouet rationem humanam inducere ad probandum fidem, sed diuinam, vt quia Deus dixit. Humanam autem ad defendendum, vt per eam ostendatur quod ea, quae fides supponit non sunt impossibilia, non autem ita, quod ea quae sunt fider sufficienter per rationem humanam probari possint. Haec ille. Eandem sententiam tenet secunda secundae, quaestione prima, articulo quinto ad secundum.

Ad primum contra sextam conclusionem, & ad secundum dicitur sicut ibidem dicebatur, non enim ostendet quod cognita aliqua natura cognoscatur perfecte omnis eius causa efficiens aut finalis, nisi loquendo de efficiente vniuoco, & de fine proportionato naturae cognitae. Tunc ad primam improbationem datae solutionis dicitur, quod Augustinus non intendit, quod potentia naturae humanae ad fidem, & charitatem, & huiusmodi si t proprie loquendo potentia naturalis, talis enim potentia est quaedam inchoatio actus, & potest reduci in actum per agens naturale, sed accipit ibi naturale pro omni illo, quod inest naturae a sua institutione, nam vere humana ex hoc quod est intellectiua est in potentia obedientiali ad huiusmodi habitus supernaturales, ideo illa potentia improprie dicitur naturalis. Tunc dico, quod licet cognita & comprehensa aliqua natura possit cognosci omnis eius potentia naturalis primo modo capiendo potentiam naturalem, non tamen omnis potentia naturalis, secundo modo: quia talis potentia obedientialis non est nisi quaedam relatio, ad cuius cognitionem non sufficit cognoscere fundamentum, tamen quia relatio non cognoscitur, nisi cognito fund amento & termino, dato etiam quod ex cognitione naturae cognosceretur potentia illa & finis naturae, non haberetur quod illa cognitio esset perfecta, & determinata sufficiens ad salutem, sed solum quantum ad quia est.

Ad secundam improbationem dicitur, quod homonaturaliter appetit illum finem non sub propria ratione, sed in generali, eo modo, quo omnes appetunt beatitudinem sub hac ratione, quod sit perfectum bonum naturae rationalis, & id eo finis vltimus hominis est naturaliter ab homine cognoscibilis sub illa ratione communi, vt ostendit Sanct. Thomas 4. senten. dist in 49. quaest. 1. articulo tertio, qua stiuncula prima. Conceditur ergo quod ad illum finem homo naturaliter ordinatur loquendo de ordine naturali illo modo quo dictum est potentiam obedientialem esse natura em, negatur tamen quod ad illum finem homo naturaliter ordinetur sic, quod habeat ordinem proprie naturalem, aut potentiam naturalem, & ideo non oportet, quod ordo illae naturae ad visionem beatificam naturaliter cognoscatur, nisi praecognita beatifica visione. Talem autem cognoscimus ex theologia, & eius terminis cognitione sufficienti, cognitio autem finis, & ordinis ad illum finem, quem naturaliter possemus habee re, non sufficit ad salutem.

Ad tertium dico, quod licet naturaliter sit cognoscibile, quod homo ordinatur ad cognoscendum Deum tanquam in finem, non tamen naturaliter potest sciri sine multorum errorum mixtione & cum summa difficultate qualis est illa cognitio, an scilicet illa quam Aristoteles tradit in sua metaphysica, an illa quam fingit Auerrotius an illa qua intelligentiae inferiores intelligunt primam, de hoc tamen dubio fides & theologia nos certificant, & huius veritatis notitia est necessaria homini ad salutem: quia sine huius veritatis cognitione spes nostra nulla esset.

Ad confirmationem patet per idem: quia solum probat, quod naturaliter est cognoscibile, quod finis hominis est cognitio Dei, sed hoc scire non sufficit, vt dictum est, dato etiam quod naturaliter cognoscibile esset, quod finis vltimus hominis est visio Dei per essentiam, tamen pauci naturaliter ad hoc cognoscendum peruenirent, ideo adhuc theologia est necessaria loquendo de necessitate quo ad bene esse.

Ad tertium principale dicitur quod Sanctus Thomas non intendit, quod per medium a diuina reuelatione sumptum solum sciantur ea, quae in alijs scient js humanitus inuentis traduntur, vt arguens procedit, immo multae aliae veritates ad quas intellectus non potest aspicere nisi supernaturaliter adiutus: volebat ergo dicere quod eisdem rebus possunt esse diuersae scientiae secundum quod eadem res potest considerari secundum diuersas rationes cognoscibilis, idest secundum diuersa media: quia ibi vocat rationem cognoscibilis medium, quo aliquid est cognoscibile. Et ita sufficienter concludit necessitatem alterius scientiae ab alijs, quae naturali lumine intellectus agentis inuentae sunt: quia sicut alia & ratione formali, scilicet secundum diuersa media, & secundum principia diuersa, ita non solum easdem, immo alias & alias veritates considerant de eodem obiecto. Dico vlterius, quod licet considerent veritates easdem, quandoque tamen theologia non superfluit propter causas superius dictas, immo est necessaria praedicto modo.

Cum vero improbatur quaedam responsio ibi facta, quae haberi potest a Sancto Thomas prima secundae, q. 54. artic 2. Dico ad primam improbationem, quod illa solutio non ponit aliqua esse distincta in ratione superioris, puta formae, & indistincta in ratione inferioris, puta habitus, secundum quod arguens false putat, sed intendit quod habitus possunt distingui secundum modum distinctionis formarum, & secundum modum distinctionis proprium habitibus. Non est autem idem dicere, ista sunt indistincta in ratione habitus, ista non distinguuntur secundum proprium modum distinctionis habituum, sicut quantitas digiti mei & quantitas sibi aequalis in coelo secundum multos sunt diuersarum specierum & rationum, non tamen ista distinctio specierum est secundum proprium modum distinctionis quantitatis a quantitate, puta secundum continuum, vel discretum, aut secundum lineam, & superficiem corpus, aut secundum bicubitum & tricubitum, sed secundum communem modum distinctionis formarum: quia vna illarum quantitatum est corruptibilis, alia incorruptibilis, omnia autem talia distinguuntur genere ex 10. meta phy. aut quia vna illarum est educta de postasia materiae, non autem alia. Aliud exemplum potest esse de visu hominis & visu asini qui distinguuntur specie, non secundum proprium modum distinctionis sensuum, scilicet ratione obiecti, sed alio modo, & infinita ex empla ex hoc dari possent.

Ad secundam mprobationem dico, quod obiecta distinguunt habitus in alio genere causae quam efncientis, puta in genere causae formalis, vel finalis: quia sicut dicit sanctus Thomas prima secundae qua stione prima, articulo tertio, obiectum est forma extrinseca ipsius actus, & dat ei speciem Et similiter dicendum est de habitu, immo & de potentijs animae, vt ipse ponit prima parte, q. 77. artic. 3.

Ad tertium dico, quod ratio quam credit stare non stat, vt superius dictum est. Et haec de secundo arti Ratio vero facta in pede quaestionis ad oppositum praedictorum soluitur facile per primam conclusionem. Et haec de prima quaestione.

Back to TopNext