Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

Quaestio 2

Utrum habitus theologicus sit practicus

QVAESTIO II. Vtrum habitus Theologicus sit practicus.

ITERVM circa prologum secundo quaeritur. Vtrum habitus Theologiae sit practicus.

Et arguitur quod sic. Ille habitus est pure practicus, cuius finis est scire operati, sed finis Theologiae est scire operari, vel qualiter operandum est, vt perueniatur ad salutem, iuxta illud Iacobi primo Estote factores verbi & non auditores tantum. ergo videtur quod sit practica, & non speculatiua.

In oppositum arguitur sic. Nulla scientia humano ingenio acquisita potest esse nobilior Theologia, sed aliqua scientia acquisita est nobilior omni scientia practica, ergo theologia non est scientia practica, sed potius speculatiua, maior nota est, minor probatur: quia aliquae scientiae acquisitae sunt pure speculatiuae, vt geometria & metaphysica, sed tales sunt nobiliores scientijs practicis, vt dicit primo metaphysic. igitur, &c.

In hac quaestione duo erunt articuli: in primo ponentur conclusiones, in secundo, mouebuntur dubitationes.

Articulus 1

Quantum ad primum sit prima conclusio. Scientia proprie speculatiua differt a practica quantum ad finem & quantum ad materiam, de quibus sunt, sic quod finis speculatiuae est consideratio veritatis, materia autem eius est res opere scientis non operabilis, practicae autem finis est operatio, & obiectum eius, vel materia est res ab huius scientiam habente operabilis.

Istam conclusionem ponit Sanctus Thomas super Boetium de Trinitate, quaestione quinta, articulo primo, vbi sic ait Theoricus siue speculatiuus intellectus in hoc proprie ab operatiuo, siue practico distinguitur, quod speculatiuus habet pro fine veritatem, quam considerat, practicus autem veritatem consideratam ordinat in operationem tanquam in finem, & ideo philosophus dicit. Tertio de anima, quod differunt ab inuicem fine, & secundo metaphysicae dicitur, quod finis speculatiuae est veritas, finis autem operatiuae, siue practicae actio.

Cum igitur oporteat materiam fini esse proportionatam, oportet practicarum scientiarum materiam esse res illas, quae a nostro opere fieri possunt, vt earum cognitio in operationem qua si finem ordinari possit. Speculatiuarum vero scientiarum materiam oportet esse res, quae a nostro opere non fiunt, vnde illarum consideratio in operationem ordinari non potest sicut in finem. Haec ille. Quia autem ista conclusio intelligenda sit de scientia proprie speculatiua, patet per conclusionem sequentem.

Secunda conclusio. Scientia secundum quid speculatiua non differt semper a practica quantum ad materiam, vel obiectum, immo aliquis potest habere scientiam speculatiuam de re operabili ab ipso, & sic de eodem habere scientiam speculatiuam secundum quid, & secundum quid practicam.

Istam conclusionem in sentertijs ponit Sanctus Thomas prima parte, quaestione decimaquarta, articulo decimosexto. Aliqua (inquit) est scientia speculatiua tantum, aliqua practica tantum, aliqua secundum aliquid speculatiua, & secundum quid practica.

Ad cuius euidentiam sciendum, quod aliqua scientia potest dici speculatiua tripliciter. Primo ex parte rerum scitarum, quae non sunt operabiles a sciente, sicut scientia hominis de rebus naturalibus, vel diuinis. Secundo modo quantum ad modum sciendi, vt puta si aedificator consideret domum diffiniendo, diuidendo, & considerando eius vniuersalia praedicata, hoc enim est operabilia modo speculatiuo considerare, & non secundum quod sunt operabilia. Operabile enim est aliquid propter applicationem formae ad materiam, & non per resolutionem compositi in principia vniuersalia formalia. Tertio quantum ad finem, nam intellectus practicus differt a speculatiuo fine, vi dicitur tertio de anima. Intellectus autem prancticus ordinatur ad finem operationis, finis autem intellectus speculatiui est consideratio veritatis, si ergo aedificator consideret qualiter potest fieri aliqua domus non ordinans ad finem operationis, sed ad cognoscendum tantum, erit quantum ad finem speculatiua consideratio, tamen de re operabili. Scientia ergo quae est speculatiua ratione ipsius rei scitae est speculatiua tantum, quae vero est speculatiua secundum modum, vel secundum finem est secundum quid speculatiua, & secundum quid practica. Cum vero ordinatur ad finem operationis est simpliciter practica. Haec ille.

Ex quibus apparet, quod scientia quae dicitur speculatiua solum propter modum considerandi, vel propter finem cognitionis potest esse de re operabili, ac per hoc circa eandem materiam cum scientia practica. Patet etiam quod scientia dicitur simpliciter, & proprie speculatiua, quae est sicut de principali obiecto de re non operabili a sciente, sed scientia non ideo dicitur simpliciter aut proprie practica, quae est de re operabili a sciente, sed ex sine simpliciter practica iudicatur.

Sciendum tamen quod non est inconueniens aliquam esse scientiam simpliciter practicam, & tamen aliquod obiectum eius minus principale nullo modo esse operabile a sciente, sicut patet de scientia morali, quae in aliqua suiparte agit de potentijs animae. Scientia ergo dicitur simpliciter speculatiua, cuius principale obiectum est non operabile a sciente, & finis eius est consideratio veritatis, sed illa dicitur simpliciter practica, cuius principale obiectum est a sciente operabile, & eius finis est operari.

Tertia conclusio. Aliqua scientia, quae non est actu simpliciter practica, potest fieri simpliciter & actu practica, quaedam vero non. Istam conclusionem intendit Sanctus Doctor de veritate, q. 3. articu. 3 vbi sic ait. Sicut dicitur tertio de anima. Intellectus practicus differt a speculatiuo fine, finis enim speculatiui est veritas absolute, sed pradcici est operatio, vt dicitur secundo metaphysicae. Aliqua ergo cognitio dicitur practica ex ordine ad opus. Quod contingit dupliciter. Quandoque in actu, dum scilicet actualiter in opus ordinatur, sicut cum artifex praeconcepta forma proponit eam in materiam inducere, & tunc est actu practica cognitio, & similiter cognitionis forma.

Quandoque vero cognitio est ad actum ordinabilis, non tamen actu ordinatur, sicut cum artifex cogitat formam artificij, & scit per modum operandi, non tamen operari intendit. Et certum est quod haec est practica habitu, vel voluntate, non autem actu. Quando vero cognitio nullo modo est ad actum ordinabilis, tunc est cognitio pure speculatiua. Et hoc etiam dupliciter contingit. Vno modo quando cognitio est de rebus illis, quae non sunt nata produci per scientiam cognoscentis, sicut cum nos cognoscimus naturalia. Quandoque vero res cognita est quidem operabilis per scientiam, tamen non consideratur, vt operabilis est. Res enim per operationem in esse producitur. Sunt autem quaedam, quae possunt separari secundum intellectum, quae non sunt separabilia secundum esse.

Quando autem consideratur res per intellectum operabilis, distinguendo abinuicem ea, quae secundum esse distingui non possunt, non est practica cognitio actu, nec habitu, sed speculatiua tantum, sicut si artifex consideret domum inuestigando passiones eius, & genus, & differentias, & alia huiusmodi, quae secundum esse indistincte inueniuntur in re ipsa. Sed tunc consideratur res vt operabilis, quando considerantur in ipsa omnia, quae ad eius esse requiruntur. Haec ille.

Idem ponit quaestione secunda, articulo octauo. Artifex (inquit) de operabili duplicem habet cognitionem, speculatiuam, scilicet & practicam. Speculatiuam quidem siue theoricam cognitionem habet cum rationes operis cognoscit, sine hoc, quod ad operandum per intentionem applicet, sed tunc proprie habet cognitionem practicam quando extendit per intentionem rationem operis ad operis finem. Et secundum hoc medicina diuiditur in theoricam, & practicam, vt Auicenna dicit. Ex quo patet, quod cognitio artificis practica sequitur eius cognitionem speculatiuam, cum practica efficiatur per extensionem speculatiuae ad opus.

Remoto autem posteriori, remanet prius. Haec ille. Etiam prima parte, quaestione decimaquinta, articulo tertio, ad secundum ponit dictam diuisionem de cognitione in actu, & in habitu.

Ex quibus omnibus apparet, quod aliqua cognitio, quae non est actu simpliciter practica, potest fieri actu simpliciter practica, scilicet illa, quae est ordinabilis ad finem operis, non tamen ordinatur, sicut ex emplificatum fuit de artifice concipiente formam operis, non tamen operari intendente. Sciendum tamen, quod cum dicit gauctus Thomas illam cognitionem non esse actu practicam, quae non actualiter ordinatur ad finem operis, non intendit actualem ordinationem quantum ad actum secundum: quia tunc nullus habitus in homine dormiente esset actu practicus, sed loquitur de actuali ordinatione quantum ad actum primum, qui dicitur virtualis intentio: qua scilicet acquirens habitum in principio intendebat per illum operari, & ex post non habuit contrariam intentionem. Talis enim ordinatio dicitur continue in ipso actualis, quo ad actum primum: quia remanet in suo effectu, scilicet in habituali intentione, quae habitum artis vel scientiae comitatur.

Sciendum etiam, quod cum ipse dicit, illam cognitionem esse speculatiuam tantum, quae est de re operabili, sed non vt est operabilis, non contradicit illi quod dixit in secunda conclusione, vbi dicebat talem cognitionem esse secundum quid practicam. Non enim negat in tertia conclusione, quin possit dici secundum quid practica, sed vult quod non sit simpliciter practica actu, nec habitu, cum quo tamen stat quod est secundum quid practica, inquantum est de re operabili.

Quarta conclusio. Habitus non dicitur practicus prout practicum diuiditur contra speculatiuum ab opere interiori, quod maneat infra intellectum, sed ab opere exteriori, prout omne opus sequens electionem potest dici praxis. Istam intendit Sanctus Thomas prima secundae, q. 57. artic. 1. ad primum. Duplex (inquit) est opus, scilicet interius & exterius Practicum ergo vel operatiuum, quod diuiditur contra speculatiuum, dicitur de opere exteriori, ad quod non habent ordinem habitus speculatiui, sed tamen habent ordinem ad opus interius intellectus, quod est speculari verum. Haec ille.

Item eadem q. artic. 3. ad tertium dicit sic. Etiam in ipsis speculabilibus est aliquid per modum cuiusdam operationis, puta constitutio syllogismi, aut orationis congruae, aut opus numerandi vel mensurandi. Et ideo habitus speculatiui, qui ad huiusmodi opera rationis ordinantur, dicuntur per quandam similitudinem artes, sed liberales ad differentiam illarum artium, quae ordinantur ad opera per corpus exercita, quae sunt quodam modo seruiles, inquantum corpus serulliter subditur animae, & homo secundum animam est liber. Illae vero scientiae, quae ad nullum opus huiusmodi ordinantur, simpliciter scientiae dicuntur, non autem artes. Haec ille.

Item secunda secundae, q. 179. ar. 2. sic ait. Intellectus diuiditur in actiuum, & contemplatiuum: quia finis intellectiuae cognitionis, vel est ipsa cognitio veritatis, quod pertinet ad intellectum contemplatiuum, vel est aliqua exterior actio, quod pertinet ad intellectum actiuum siue practicum. Haec ille. Ex quibus omnibus, patet quod habitus non perdit rationem speculatiui ex hoc quod habet ordinem ad opus interius, hoc est intellectuale, sed solum perdit eam ex hoc, quod habet ordinem ad opus extra virtutem cognitiuam, ita quod ad hoc quod dicatur practicus, sufficit quod ordinetur ad opus voluntatis regulandum, vel alterius potentiae ab intellectu. Patet per eundem, nam prudentia ponitur ab ipso habitus practicus secunda secundae, q. q47. art. 2. & tamen prudentia proprie extendit se ad opus appetitus, & non ad opera exteriora in exteriori materia constituta. Ait enim sic eadem q. arti. 5. Ars & prudentia sunt circa contingentia, sed ars est circa factibilia, quae scilicet in exteriori materia constituuntur, sicut domus, cultellus, & huiusmodi, prudentia autem circa agibilia, quae scilicet in ipso operante consistunt. Haec ille.

Ex quo patet, quod praxis, a qua habitus dicitur practicus, non oportet quod sit operatio exterius ex ercita vel transiens, immo sufficit, quod sit operatio appetitus rationalis, aut sensitiui: quinimmo actus rationis potest dici praxis secundum quod est voluntarius, & breuiter omnis actus, qui cadit sub electione, & consilio. Vnde in praedictae quaestionis articulo secundo ad secundum sic ait. Ipse actus speculatiuae rationis secundum quod est voluntarius cadit sub electione & consilio quantum ad suum exercitium, & per consequens cadit sub ordine prudentiae, sed quantum ad suam speciem prout comparatur ad obiectum, quod est verum necessarium, non cadit sub consilio, nec sub prudentia. Haec ille.

Ibidem etiam dicit. Prudentis est bene consiliare. Consilium autem est de his, quae sunt per nos agenda in ordine ad finem aliquem. Ratio autem eorum, quae sunt agenda propter finem, est ratio practica, vnde manifestum est, quod prudentia non consistit, nisi in ratione practica. Haec ille. Ex quo patet, quod omne opus cadens sub electione, & consilio, & ordinabile ad aliquem finem dicitur praxis. De malo similiter. quaestio. 16. artic. 3. ponit, quod cognitio: qua aestimatur aliquid esse eligendum, vel appetendum, est practica, vel affectiua. Ibidem etiam vult ad vndecimum, quod omnis peruersus appetitus est cum aliqua falsitate rationis practicae Ex quo habetur, quod actus voluntatis est praxis, a qua habitus meretur dici practicus, & etiam actus intellectus quantum ad exercitium, vt cadit sub electione.

Quinta conclusio. Non omnis habitus dicitur practicus, nec omnis cognitio meretur dici practica ex quacunque relatione ad praxim, sed oportet quod sit proxima regula operis. Istam conclusionem intendit sanctus Doctor de veritate. quaestio. 14. articu. 4. Non quaelibet (inquit) relatio ad opus facit intellectum esse practicum: quia aliqua simpliciter speculatio potest alicui esse remota occasio aliquid operandi, sicut philosophus speculatur animam esse immortalem, & inde sicut a causa remota sumit occasionem aliquid operandi, sed intellectum practicum oportet esse primam regulam operis, vt pote quo ipsum operabile, & rationes operandi, & causae operis considerentur. Constat autem quod obiectum fidei non est verum operabile, sed verum increatum, in quod non potest nisi actus intellectus speculatiui, vnde fides est in intellectu speculatiuo, quamuis sit occasio remota aliquid operandi. Vnde sibi non attribuitur operatio, nisi mediante dilectione. Haec ille Item tertio senten. distinctio. 23. quaestio. 2. artic. 3. quaestiuncula secunda. Intellectus inquit speculatiuus & practicus in hoc differunt, quod speculatiuus considerat veritatem absolute, practicus vero considerat veritatem in ordine ad opus. Contingit autem quandoque quod ipsum verum, quod in se considerabatur, non potest considerari, vt regula operis, sicut accidit in mathematicis, & his, quae a motu separata sunt: vnde huius veri consideratio est tantum in intellectu speculatiuo.

Quandoque autem verum, quod in se consideratur, potest considerari, vt regula operis, & tunc intellectus speculatiuus fit practicus per extensionem ad opus. Hoc autem contingit dupliciter: quia aliquando illud verum, quod vtroque modo potest considerari, non habet magnam vtilitatem, nisi inquantum ordinatur ad opus: quia cum sit contingens non habet firmam veritatem, sicut est consideratio de operibus virtutum. Et tunc talis consideratio quamuis possit esse speculatiui, & practici intellectus, tamen principaliter est practici intellectus.

Aliquando autem illius veri consideratio habet in seipsa quandam dignitatem, etiam si nunquam ordinetur ad opus, sicut accidit in consideratione diuinorum, quorum cognitio dirigit in operatione, & tamen visio Dei est finis vltimus operis. Et tunc illa consideratio principaliter est in intellectu speculatiuo, & secundario in practico. Cum ergo fidei obiectum sit veritas prima, quae inquantum est huius operis regulat in opere, & fide, principaliter erit in intellectu speculatiuo, & secundario in practico. Haec ille.

Ex quibus apparet, quod ad hoc quod habitus proprie dicatur esse practicus, aut in intellectu practico, oportet quod sit proxima regula operis, & quod non habeat magnam dignitatem, aut vtilitatem, nisi inquantum ordinatur ad opus.

Sexta conclusio. Theologia nostra est practica & speculatiua, licet principalius sit speculatiua quam practicaIstam conclusionem ponit sanctus Doctor prima parte, quaestione prima, articulo quarto. Sacra doctrina (inquit) vna existens extendit se ad ea, quae pertinent ad diuersas scientias physicas propter rationem communem, quam in diuersis attendit, prout sunt diuino lumine cognoscibilia. Vnde licet in scientijs physicis alia sit speculatiua, alia practica, sacra tamen doctrina comprehendit sub se vtrumque, sicut Deus eadem scientia cognoscit se, & ea quae facit. Magis tamen est speculatiua quam practica: quia principalius agit de rebus diuinis quam de actibus humanis, de quibus agit secundum quod per eos ordinatur homo ad perfectam Dei cognitionem, in qua beatitudo aeterna consistit. Haec ille. Eandem conclusionem tenet primo sen. q. 1. prologi. arti. 3. vbi sic ait. Ista scientia quamuis sit vna, tamen perfecta est & sufficiens ad omnem humanam perfectionem propter efficaciam diuini luminis. Vnde perficit hominem in operatione recta, & quantum ad contemplationem veritatis, vnde quantum ad aliquid est practica, & quantum ad aliquid est speculatiua. Sed quia omnis scientia principaliter pensanda est ex fine, vltimus autem finis huius doctrinae est contemplatio pritnae veritatis in patria, ideo est principaliter speculatiua. Haec ille. Et sic primus articulus terminatur.

Articulus 2

Quantum ad secundum, mouenda sunt dubia. Et primo contra primam conclusionem arguitur secundum Gregorium, quod habitus practicus non oportet, quod sit de operabili absolute. Primo. Quia scientia dicitur practica ex se, & ex natura sua formaliter, & non quia in tali vel tali sciente, verbi gratia, habente potentiam operandi est directiua actionis, ergo ex natura sua, & non quia in tali subiecto est practica, tenet consequentia: quia eo scientia dicitur practica, quo actiua, & eo actiua, quo actionis directiua. Antecedens probatur: quia scientia ex natura sua est principium talis actus, & formaliter directiua ex qualigenerata est, & certum est quod quicunque vel qualiscunque habeat talem scientiam, dummodo sit eiusdem rationis, in similes actus secundum speciem mediantibus talibus scientijs exit, & non in alios vnus, & alius in alios, nec idem in vno tempore in quendam, & in alio tempore in alium secundum speciem. Vnde si medicus chirurgicus mediante sua medicina practica elicit notitiam directiuam, quod apostematibus calidis adhibenda sunt quae repellant: si perdat manus vel potentiam adhibendi talia, non minus mediante illa medicina eliciet talem actum. Secundo. Nam stultum esset dicere, quod peritus statuificus mox cum perderet manum, vel potentiam manualiter statuas fabricandi, simul perderet artem. Nec minus stultum esset dicere, quod ars remanens in ipso alium actum elicitum haberet secundum speciem, quam prius dum erat manuatus, igitur sicut prius habebat notitiam directiuam operis, ita & nunc, igitur est practica sicut prius. Tertio. Nam ex conclusione sequitur eundem habitum numero fieri frequenter successiue & practicum & speculatiuum. Patet, si infirmitate aliqua superueniente statuificus operari non posset exterius, eius ars erit speculatiua, quae primo fuit practica. Rursus eo sanato & potente operari efficietur iterum practica, & ita de musico quando efficietur raucus.

Quarto. Nam potentia actiua scientis non sufficit ad hoc, quod eius habitus sit practicus, nam sequitur quod physica, quae habetur de actibus animae, & intellectionibus & volutionibus esset proprie practica, nam physicus habet potentiam talia producendi. Similiter geometra de figuris esset proprie practicus, cum geometra possit figuras facere & describere. Quinto. Nam tunc habitus magis esset dicendus practicus ex subiecto quam ex obiecto. Nam secundum hoc ex variatione scientis, non variata conditione obiecti, variatur habitus secundum practicum & speculatiuum. Si enim sciens non habeat potentiam productiuam obiecti: habitus non erit practicus, sed speculatiuus. Sexto. Nam tunc habitus practicus erit practicus per accidens, & magis per accidens quam intellectus. Nam intellectus dicitur practicus denominatiue ab eo, quod formaliter est in ipso subiectiue, scilicet a notitia practica, habitus vero dicitur practicus non ex aliquo, quod sit in eo, nec ab aliquo, quod sit in eodem subiecto primo, sed denominatiue a potentia executiua secundum hanc viam, quae omnia sunt falsa, igitur & conclusio ex qua sequuntur ista.

Contra secundam conclusionem arguitur secundum Scotum probando, quod scientia dicatur proprie practica ratione obiecti, & non ratione finis principaliter. Primo sic. Ratio habitus practici consistit in duplici respectu aptitudinali, scilicet in ratione prioritatis, & naturalis conformitatis, quod patet ex diffinitione praxis, quae talis est. Praxis est operatio alterius potentiae ab intellectu, naturaliter posterior intellectione, nata conformari rectae rationi, ad hoc quod sit recta. Praxis enim naturaliter debet esse posterior intellectione, & debet esse naturaliter nata elici conformiter rationi rectae. Tales autem respectus sunt relationes aptitudinales: quia non est de ratione actus vel habitus practici, quod actualitet extendatur ad conferendum sibi aliquam operationem: quia praxis non necessario comitatur actum, & haoitum practicum, sic ergo patet maior. Tunc sic. Isti respectus aptitudinales non competunt vni scientiae, & non alteri nisi ratione absoluti, illud autem absolutum non habet istam habitudinem ex fine, sed ex forma, quae quidem non dependet nisi ab intellectu & obiecto, non autem habet hanc aptitudinem ex intellectu, ergo ex obiecto. Secundo sic. Nam quod operatio aliqua possit conformari intellectui est ex natura obiecti, quod quidem contingens est & operabile ab homine, & iterum quod operatio sit posterior oritur ex intellectu, qui est potentia naturaliter prima & ex obiecto dirigibili per intellectum, habet autem obiectum, vnde hoc oriatur, siue proponatur ad faciendum siue non, ergo ratio practici, & istius respectus non oritur ex fine.

Tertio sic. Quia finis non causat nec mouet nisi dum amatur, vt patet 12. metaphysic. habitus autem est practicus dato quod nihil actualiter attendatur, aut ametur, & ita idem quod prius. Ista autem argumenta videntur infringere secundam conclusionem in hoc quod ponit, quod scientia illa dicitur simpliciter practica ex fine, & similiter contra tertiam conclusionem in hoc quod ponit scientiam non dici actualiter practicam, nisi dum actualiter ordinatur in finem operis.

Contra quartam conclusionem arguit multipliciter Aureolus probando quod actus interior, puta intellectus sit praxis, & quod habitus ordinatus ad illam sit practicus. Arguit autem sic. Logica, Rhetorica, & huiusmodi sunt practicae, sed istae solum, dirigunt actus ipsius intellectus, ergo habitus dicitur practicus in ordine ad actus intellectus per ipsum regulatos, maiorem probat quinque medijs.

Primum est tale. Ille habitus qui non caret respectu conformitatis & prioritatis, nec actiuitatis, nec directui non videtur esse speculatiuus, immo si habet hos respectus aliquid habet vltra rationem speculatiuam, & idcirco est practicus, sed logica est huiusmodi, habet enim respectum regulantem in ordine ad actus intellectus aliarum scientiarum, & dirigit alias scientias, & est prior eis, cum sit vanum simul quaerere scientiam & modum sciendi, vt dicitur secundo metaphysic. ergo logica & similes, vt videtur sunt practicae & non speculatiuae.

Secundum est tale. Nullus habitus cuius finis non est actus proprius, sed actus alterius habitus potest poni speculatiuus, talis enim non est gratia sui, quod est vna conditio speculatiui habitus primo metaphysi. sed logica & similes non habent pro fine actum proprium mediantibus illis elicitum, sed actum illarum scientiarum mediantibus ipsis directum, vnde non sunt gratia sui, sed propter introductionem, vt patet in eodem, ergo non erunt speculatiuae, sed magis actiuae.

Tertium. Ille habitus qui extenditur vltra suum actum est pure practicus, cum ratio practici in extensione consistat, iuxta illud physici. Intellectus sua extensione fit practicus, sed logica & alij habitus extra actum suum se extendunt, ergo erunt practici.

Quartum. Nullus artifex diuiditur in vtentem, & docentem nisi sit practicus, in vtendo quippe dicitur practicare, vt patet de medicina, sed logica diuiditur in docentem & vtentem, ergo erit practica. Quintum. Nullus habitus speculatiuus operatur suum obiectum, non enim astrologia facit caelos, nec physica herbas & lapides, actiua vero agit circa ipsum & operatur, vnde dicitur 6. metaphy. quod actiua est respectu operabilium, quorum principium in nobis est: sed logicus per habitum logicae facit conclusiones veri ex pressiuas, vt propositiones & syllogismos, rhetoricus vero facit sermones persuasiuos: haec autem sunt subiecta in eis. ergo sunt habitus practici non speculatiui.

Sextum. Ille habitus qui habet rationem potentiae actiuae & virtutis est habitus practicus & actiuus, sed Philosics dicit rhetoricam esse uirtutem quandam in primo rhetoricae, & Commentator uocat eam ibidem practicam & facultatem quandam.

Et idem dicendum est de logica, cum dialectica sit assecutiua rhetoricae, ut dicitur primo rhetoricae. ergo logica & rhetorica sunt habitus practici. Haec ille.

Arguit etiam Gregorius de Arimino probans, quod aliqua intellectio est uere praxis primo sic. Aliqua notitia est uel potest esse directiua speculationis, & nullius alterius operationis. ergo aliqua speculatio, & pe consequens aliqua operatio intellectus est uere praxis: tenet consequentia, quia omnis notitia dicitur practica extensione eius ad prarim, talis autem extensio non intelligitur nisi per modum directiui, idem enim est notitia practica & directiua praxis. ergo si aliqua notitia est practica & nullius alterius operationis est directiua quam speculationis, speculatio utique erit praxis, antecedens probatur, quia contingit aliquem deliberare, utrum insistendum sit speculationi uel operationibus uitae actiuae, & utrum speculationi harum uel illarum rerum, & similiter quo loco, quo tempore, & quantum, & quomodo speculandum sit, & iudicare quid speculandum est circa ueritates sacrae scripturae uel alias, & tantum & tali tempore, & sic de alijs circunstantijs. Constat autem quod tale iudicium est uere practicum, non minus quam iudicium, quo iudicatur etiam temperate uiuendum esse, subueniendum indigenti, aut aliud simile, & istud iudicium nullius alterius operationis quam speculationis est directiuum, ut patet.

Confirmatur. Quia omnis notitia, cui conformiter conuenit elici electionem uirtuosam, est notitia practica: talis autem notitia de speculando uel non speculando directiua est huiusmodi. igitur &c. maior patet auctoritate philosophi 6. Ethic. cap. 3. dicentis. Oportet quidem rationem ueram esse & appetitum rectum, si quidem electio studiosa supersit, & eadem hunc quidem dicere, hunc autem prosequi, hoc quidem ergo mens & ueritas practica. Et paulopost etiam ait. Practici & intellectiui opus ueritas confesse habens appetitui recto. minor probatur. Nam electio qua aliquis eligit studere in sacra scriptura debito fine & alijs bonis circunstantijs, utique uirtuosa est & meritoria, sicut bene patet ex uerbis Gregorii 6. moral. dicentis. nonnunquam studiosus tarditate intelligentiae inuenit, ut eo magis praemia retributionis inueniat, quo magis in studio inuentionis elaborat: ubi patet quod conatus in studio intelligendi ueritatem sacrarum scripturarum utique meritorius est.

Secundo. Omnis operatio, ad quam inclinat uirtus appetitiua est uere praxis, sed ad studendum & speculandum misteria scripturarum inclinat aliquos sanctos uiros uirtus appetitiua, ut satis certum est. igitur &c.

Tertio. Omnis actus imperatus a uoluntate est praxis, speculatio est huiusmodi. igitur &c.

Si dicatur quod non sequitur. Speculatio est imperata a uoluntate. ergo est praxis, sed sequitur. ergo est praxis uel practica.

Contra hoc arguitur. Aliqua speculatio est imperata a uoluntate, & non est practica. ergo aliqua speculatio est praxis: consequentia patet ex concesso. antecedens probatur, quia uel omnis intellectio esset practica, & eadem ratione omnis scientia, quod est falsum, uel nulla intellectio non practica posset imperari a uoluntate, quod est contra ex perientiam, potest enim imperari a uoluntate consideratio logicalis & metaphysicalis, & aliae quaelibet habituum speculatiuorum. Contra sextam conclusionem arguit sic Aureolus. Impossibile est duas differentias diuisiuas in unam speciem conuenire sic, quod una secundum quid, & alia simpliciter, ut patet quod rationale & irrationale, quae sunt differentiae diuisiur animalis, nunquam concurrunt in uno animali, quod simul sit rationale & irrationale, scilicet rationale simpliciter & irrationale secundum quid, uel econtra, sed practicum & speculatiuum sunt differentiae diuisiuae scienric.ut patet 6. Metaph. ergo nullus habitiis est secundum quid practicus & simpliciter speculatiuus, & per conse. quens habitus theologiae non est unus, cuius oppositum Sanctus Thomas dicit. unde non apparet quin ista duo dicta adinuicem contradicant, scilicet, quod sit unus habitus, & sit secundum quid practicus, & simpliciter speculatiuus.

Secundo. Quandocunque aliquae duae differentiae concurrunt in unum non potest dici, quod sit ibi aliqua unitas simpliciter, vt quia congregatiuum & disgregatiuum sunt in rubeo, idcirco non potest rubeum dici simpliciter disgregatiuum ne sit album, nec simpliciter congregatiuum ne sit nigrum, licet forte magis sit congregatiuum, quia magis uergit ad nigredinem, sed practicum & speculatiuum insunt isti habitui secundum te. ergo non potest dici, quod simpliciter sit speculatiuus, licet forte magis sit speculatiuus quam practicus, unde quia media & mixta non sunt aliquod extremorum in actu, sequitur quod si iste habitus sit medius uel mixtus ex speculatiuo uel practico, quod non sit formaliter speculatiuus uel practicus, cuius oppositum tu dicis. Vnde contradictio est quod sit formaliter speculatiuus, & quod sit mixtus ex speculatiuo, & practico, ut videtur.

Si dicatur ad istas duas rationes quod speculatiuum, & practicum non sunt differentiae essentiales diuisiuae scientiae in communi, hoc non ualet triplici ratione. Tum primum. Quia est contra philosophum qui diuidit 6. Meta. scientiam tanquam per primas differentias per has duas, & quod sit eius intentio quod haec diuisio sit per differentias essentiales, uidetur posse probari. Impossibile est enim aliquas species contentas essentialiter sub differentia esse species generis, nisi illud genus per illas differentias essentialiter diuidatur. nam si animal diuidatur per coloratum & non coloratum, album & nigrum, quae continentur sub colorato non sunt species animalis, quia coloratum non est essentialis differentia animalis, species uero contentae sub irrationali sunt per se species animalis, quia irrationale est essentialis differentia diuisiua animalis, sed physica metaphysica & diuina continentur sub speculatiua, quia speculatiuae sunt tres secundum philosophum ibidem, & ipsae sunt essentiales species scienti e in communi, uidetur ergo intellexisse quod speculatiuum & practicum sunt essentiales differentiae scientiae. Tum secundum. Quia quod inest habitui ex obiecto uidetur sibi inesse essentialiter, sed habitus trahit huiusmodi rationes ex obiecto, ut probatum fuit arguendo contra secundam & tertiam conclusiones: igitur ut prius. Tum tertium. Quia plus differunt sub scientia in conimuni moralis & naturalis, quam naturalis & metaphysica, quia naturalem & metaphyscam Philosophus ponit sub speculatiua, quam diuisit contra practicam, sub qua locatur moralis, sed hoc non obstaret nisi speculatiuum & practicum essent essentiales differentia. igitur idem quod prius.

Tertio principaliter arguit sic. Quandocunque aliquis habitus agit de actibus hominum prout ordinantur ad speculationem, debet dici speculatiuus & nullo modo practicus, quod patet ex opposito. nam moralis scientia tractat de partibus animae, & obiecto voluntatis, & de multis alijs speculabilibus, quia omnia ista considerantur in ordine ad mores, idcirco totaliter dicitur practicus & non speculatiuus, sed secundum Sanctum Thomam theologicus habitus tractat de actibus humanis in ordine ad diuinam cognitionem. igitur tantum est speculatiuus, & nullo modo practicus, cuius oppositum tu dicis.

Quarto sic. Ille habitus est mere practicus, & nullo modo speculatiuus, qui est de obiecto attingibili a scicte excellentioribus operationibus quam sit actus illius habitus, hoc patet. Tum quia tale obiectum comparatur ad scientem non tantum ut speculabile, sed ut operabile, hoc est per operationem attingibile. Tum quia medicina & omnes scientiae practicae ex hoc practicae sunt, quia obiectum earum est operabile ab homine, & nobiliori modo attingibile quam per ipsum scire. Melius est enim homini esse sanum quam scire sanitatem & esse aegrotum, & melius est habere virtutes quam scire quid est virtus secundum philosophum secundo ethicorum, sed habitus theologicus habet Deum pro obiecto, qui est a nobis attingibilis nobiliori operatione, & excellentiori actu quam sit intelligere intellectione habita ex puris naturalibus in hac vita, nobilius enim attingitur Deus, si ei adhaereatur per fidem, & assurgatur per spem, & diligatur per charitatem, & si eius obediatur consilijs & praeceptis, quam si hoc modo nubilose credibilibus exponatur: igitur iste habitus est pure practicus. Quinto sic. Quandocunque obiectum est operabile, habitus transiens scilicet per ipsum maxime negociatur circa opera, & docet operationibus ipsum attingi, vt docet philosophus primo ethicorum. Et hinc est quod theologus magis negociatur qualiter istis actibus, qui sunt credere, sperare, diligere, obsequitur Deus: igitur est practicus.

Sexto. Ille habitus qui non solum habet pro fine actum quem elicit, immo etiam actum quem dirigit est pure practicus vbicunque sit, & in quacunque potentia sit ille actus, sed habitus theologicus non habet pro obiecto actum quem elicit, sed actum quem dirigit, qui est credere secundum Augustinum 14. de Trinitate. Per ipsum namque habitum fides defenditur, creditur, & stabilitur contra incredulos, roboratur & redditur delectabilis quantum ad pios, gignitur & redditur capabilis quantum ad dubios. Iste autem actus credendi elicitur ab habitu fidei, & non ab isto habitu: igitur habitus theologiae est pure practicus.

Septimo. Aut illa speculatio quae ponitur finis huius scientiae est speculatio viae, ita quod speculatio secundum istum habitum sit finis, & hoc est euidenter contra auctoritates aliquas sanctorum dicentium, istum habitum ordinari ad charitatem, fidem, spem, & alias virtutes, vel est speculatio patriae, & haec non faceret istum habitum speculatiuum. Tum quia omnis scientia ad felicitatem & beatitudinem ordinatur secundum Auicennam primo suae metaphysic. & nihilominus certum est, quod non omnis scientia est speculatiua. Tum quia non omnis speculatio facit habitum speculatiuum, sed tantum illa quae elicitur mediante illo habitu, alioquin virtus moralis, quae disponit multum ad speculationem secundum Commentatorem septimo physicorum, qui dicit, quod non est remotum, quod virtutes morales faciunt multum ad scientiam, maxime castitas, ad speculationem, esset habitus speculatiuus. Constat autem quod speculatio patriae non elicitur mediante illo habitu: igitur iste habitus non est speculatiuus.

Octauo. Ille habitus dicitur proprie practicus, qui aliquam praxim conformat atque rectificat, & est naturaliter prior ea, sed theologia est huiusmodi. Ipsa enim est necessaria intellectui creato, vt sit conformans actum voluntatis creatae, quae est Dei dilectio, atque ipsam rectificans, & est naturaliter prior ea, quod quidem manifestum est in theologia de necessarijs, nam ex consideratione istius, Deus est trinus & vnus, & aliarum veritatum apparet quis debeat esse finis nostrae voluntatis, & qualiter ferendum est in ipsum, & quibus vijs & operationibus, & ita ex hac cognitione sumuntur principia rectitudinis in omni nostra voluntate: de theologia quoque quae est de contingentibus idem patet: ergo sequitur quod theologia est penitus practica.

Arguit etiam Gregorius de Arimino sic. Omnis habitus totalis includens aliquos habitus partiales practicos, & aliquos speculatiuos, quorum speculatiuorum actus sunt virtualiter, de proximo tamen directiui praxis, & ex quorum conclusionibus, vel propositionibus tanquam ex principijs conclusiones practicae conuenienter sequuntur, denominatur practicus, sed nostra theologia totalis plures habitus practicos partiales includit, & etiam plures speculatiuos, actus etiam illorum speculatiuorum sunt virtualiter de proximo directiui praxis, puta dilectionis erga Deum & proximum, & talium practicarum conclusionum sunt principia: igitur &c. maior patet, quoniam ex talibus causis, totalis etiam medicina includens practica, & theoricam practica dicitur, & similiter moralis philosophia, in qua non est dubium includi multas veritates non formaliter praxis directiuas, ac per hoc nec proprie practicas. Non est autem maior ratio pro istis quam pro alio habitu quocunque tales conditiones habente. Patet etiam quia demonstratio sumit denominationem a conclusione, vt dicatur vniuersalis vel particularis, affirmatiua, vel negatiua, non obstante quod aliqua praemissarum sit alterius qualitatis, vel quantitatis.

Et ad propositum si conclusio sit practica, totus syllogismus erit practicus: etiam si altera praemissarum sit speculatiua. Sed minor probatur, quoniam quaecunque veritates theologicae significant diuinam perfectionem, aut diuinam operationem ad extra creationis, prouidentiae, aut alterius eius beneficij, vt incarnationis, & aliorum pro redemptione nostra, aut eruditione, vel glorificatione, aut quaecunque alia in sacra scriptura contenta, non secundum se formaliter directiua dilectionis Dei, omnes virtualiter de proximo continent veritates nos formaliter dirigentes ad diligendum Deum, sicut patet: quia quasi omnes ad aliquam maneriem memoratarum veritatum pertinent, & de istis statim notum est, quod dicitur.

Secundo arguit ex dictis scripturae sacrae, & doctorum. Nam auctor principalis huius doctrinae Christus dicit Matthae. 22. cap. quod in praecepto de dilectione Dei & proximi tota lex pendet & prophetae. Item Apostolus Roman. 13. Plenitudo legis est dilectio. Et idem est ad Thimot. primo. Finis praecepti est charitas. Item Augustinus in ench. capitulo vltimo. Omnia praecepta diuina referuntur ad charitatem. de qua dicit Apostolus. Finis praecepti est charitas. Et infra. Charitas quippe ista Dei & proximi est, & vtique in his duobus praeceptis tota lex pendet & prophetae. Adde Euangelium, adde Apostolos, non enim aliunde vox ista est. Finis praecepti est charitas: Ecce quod tota lex, & omnes prophetae, & Euangelium, & apostolicae doctrinae, & consequenter tota theologia ad charitatem ordinantur, & virtualiter nos inducunt.

Item primo de doctrina christiana capitulo vndecimo. Omnium (inquit) quae dicta sunt, ex quo de rebus tractauimus, haec summa est, vt intelligatur quod legis omnium diuinarum scripturarum plenitudo & finis est dilectio Dei, quo fruendum est, & rei quae nobiscum ea frui potest. Item libro secundo, capitulo septimo. Omnium (inquit) diuinarum scripturarum studiosus nihil in eis aliud inuenturus est quam diligendum esse Deum propter Deum, & proximum propter Deum. Item Gregorius super Ezechielem Homel. 10. cap. dicit. Ad hoc solum Deus per totam sacram nobis scripturam loquitur, vt nos ad suum, & proximi amorem trahat. igitur quaecunque in ea continetur, vel formaliter, vel virtualiter, de proximo nos dirigunt ad charitatem.

Ad primum contra primam conclusionem dicitur quod bene probat, quod scientia non dicitur practica: quia est in subiecto habente proximam potentiam operandi obiectum sciente, sed non probat, quin scientia dicatur practica ex hoc, quod est de obiecto, quod sciens aptus natus est operari, licet forte non possit, ita quod ly operabile dicit aptitudinem secundum potentiam logicam, & non potentiam proximam operandi a sciente. Vnde negatur consequentia, & ad probationem dicitur, quod non valet, non enim quaecunque directiuitas actionis sufficit ad hoc, quod habitus sit practicus, sed requiritur directiuitas actionis, qua obiectum est operabile a sciente.

Ad secundum & tertium dicitur, quod licet potentia operandi obiectum non requiratur ad hoc, quod habitus sit practicus, requiritur tamen aptitudo scientis secundum suam scientiam ad operandum illud, & illa aptitudo non variatur sicut potentia.

Ad quartum dicitur, quod illa pars philosophiae, quae est de actibus intellectus & voluntatis est speculatiua quo ad modum & finem licet sit practica quo ad obiectum. De musica vero & geometria & huiusmodi dicitur similiter. Potest etiam dici, quod non sufficit ad rationem habitus practici, quod sit de obiecto qualitercunque operabili a sciente, sed oportet quod sit de operabili a sciente opere cadente sub consilio, vel electione: huiusmodi autem non sunt opera intellectus & voluntatis prout cadunt in consideratione physici, nec numerandi, aut figurandi, & ista solutio in idem redit cum prima.

Ad quintum negatur assumptum, nec valet probatio, non enim subiectum habitus practici ex sua variatione variat habitum penes practicum & speculatiuum, cum aptitudo operandi non varietur, sed potentia varietur, vel potius sciens varietur quantum ad posse & non posse, non autem quo ad aptum esse, vel non aptum esse ad operandum.

Ad sextum negatur consequentia, scilicet qua infertur, quod habitus sit practicus per accidens, prout accidens opponitur per se secundo modo, licet sit practicus per accidens opposito primo modo perseitatis, accipiendo practicum ex parte obiecti, nam accipiendo practicum ex parte finis, conceditur quod habitus accidentaliter est practicus, & potest fieri de practico non practicus, & econtra, vt supra dictum est. Illud autem quod dicitur de comparatione habitus practici ad intellectum practicum non valet. Nam licet tam hic quam ille dicatur practicus ex habitudine ad extrinsecum, tamen respectus consequens habitum practicum inseparabilior est ab eo quam respectus consequens intellectum practicum, maior autem est distantia habitus practici ad illud, ex cuius habitudine dicitur practicus quam intellectus ad habitum practicum non facit habitum esse accidentalius practicum quam intellectum: quia nec hic nec ille dicitur totaliter practicus per aliquid distans, sed per respectum, qui non distat ab eo, quod refert, & ille est inseparabilior, & magis per se consequens in secundo modo habitum practicum quam intellectum practicum.

Ad primum contra secundam & tertiam conclusiones dicitur, quod illi respectus aptitudinales, scilicet naturalis prioritatis & conformitatis non sufficiunt ad hoc, quod habitus sit simpliciter actu practicus, sed requiritur quod ordinetur habitualiter ad finem, qui sit operatio extra intellectum per voluntatem proponentem operari per talem habitum. Dico etiam, quod habitus non habet tales respectus aptitudinales ex obiecto: quia tunc nullus habitus posset esse respectu domus, nisi esset practicus actu, vel virtute, cuius oppositum dictum est in praedictis conclusionibus, sed dictos respectus habet non solum ex sua forma absoluta, immo ex modo considerandi obiectum, scilicet vt operabile, quem modum habet habitus ab intellectu, qui super obiectum operabile potest ferri sic vel sic secundum quod mouetur diuersimode, a voluntate.

Ad secundum per idem. Nam quod operatio aliqua sit conformabilis intellectui non dat habitus, quod sit actu practicus, sed habitu, vel virtute. Et similiter quod operatio sit dirigibilis per habitum non solum habet ex obiecto extra habitus directiui, sed ab intellectu, vel voluntate.

Ad tertium dico similiter, quod habitus non est actualiter practicus, nisi ordinetur ad finem operis per voluntatem & intellectum, non tamen oportet quod illa ordinatio, vel propositum sit actus secundus, sed sufficit quod sit actus primus, scilicet propositum habituale. Vnde qui audit medicinam solum ad hoc vt sciat, non proponendo actualiter aut habitualiter operari per illam, acquirit scientiam practicam solum virtualiter, non autem actualiter. Et ideo dicit sanctus Thomas prima parte, quaestio. 15. artic. 3. ad secundum, quod eorum, quae nec sunt, nec erunt, nec fuerunt, Deus non habet practicam cognitionem, nisi in virtute tantum. Et idem dicit de veritate. quaest. 3. articulo tertio.

Ad primum contra quartam conclusionem proquanto nititur probare actum intellectus immediate, & in se sumptum esse praxim, negatur maior, sicut etiam negat eam sanctus Thomas prima secundae, q. 57. arti. 3. ad tertium, vbi sic dicit. Etiam in ipsis speculabilibus est aliquid per modum cuiusdam operis, puta constitutio syllogismi, aut orationis congruae, aut opus numerandi, vel mensurandi. Et ideo quicunque habitus speculatiui ad huiusmodi opera rationis ordinantur, dicuntur per quandam similitudinem artes, sed liberales. Haec ille. Ex quibus patet, quod aliqui habitus speculatiui ordinantur ad constitutionem syllogismi, & orationis congrue, qui tamen non sunt alij quam grammatica, & Logica & Rhetorica. Nunc ad primam probationem illius negati negatur maior, dicti enim respectus dum non sunt immediate directiui actus potentiae alius ab intellectu non dant habitui quod sit practicus, sed dant ei quod sit ars & non solum scientia, vt dictum fuit in quarta conclusione.

Ad secundam probationem negatur similiter maior, non enim oportet, quod habitus cuius finis est actus alterius habitus, sit practicus, nisi ordinetur ad actum exteriorem modo superius exposito, praesertim hoc non oportet, quando actus talis habitus, qui ordinatur ad actum alterius habitus, habet in se nobilitatem & dignitatem, posito quod nunquam ad illum actum ordinaretur, huiusmodi autem sunt actus ab habitu logicae eliciti, speculari enim de vniuersalibus & praedicamentis, & de eorum proprietatibus habet in se sufficientem dignitatem.

Ad tertiam negatur maior, nisi extensio illa sit ad actum exteriorem, & nisi tota dignitas actus in illa extensione consistat.

Ad quartam dico, quod omnis vsus per habitum directus reddit habitum directiuum practicum, sed solum vsus exterior modo supra ex posito, praesertim quando habitus directiuus dirigit actus speculationis, cuiusmodi est logica, vnde sanctus Thomas secunda secundae, quaestio. 180. articulo sexto ad secundum ait.

Non solum ad contemplationem & speculationem pertinet ipsa veritatis speculatio, immo multi alij actus, quorum quidam pertinent ad acceptionem principiorum, ex quibus proceditur ad contemplationem veritatis. Alij autem pertinent ad deductionem principiorum in veritatem, cuius cognitio quaeritur. Alij autem sunt perceptiones sensuum ad co gnoscendum aliquos effectus, & imaginationes, & discursus rationis circa diuersa signa, vel quaecunque producentia in cognitionem veritatis intentae.

Ad quintam negatur maior loquendo de habitu speculatiuo, qui est ars, nec est simile de astrologia, vel physica: quia obiectum illarum non est adeo deseruiens speculationi, sicut obiectum logicae, quae est quodammodo in strumentum sciendi,

Ad sextam soluit sanctus Thomas, prima secundae, quaestione quinquagesimaseptima, articulo quarto, vbi facit tale argumentum. Virtus est habitus operatiuus, sed habitus speculatiui non sunt operatiui, distinguitur enim speculatiuum ab operatiuo: ergo habitus intellectuales speculatiui non sunt virtutes. Ecce argumentum in forma. Et respondet. Dicendum (inquit) quod duplex est opus, scilicet interius & exterius, practicum ergo vel operatiuum, quod diuiditur contra speculatiuum, dicitur de opere exteriori, ad quod non habent ordinem habitus speculatiui, sed tamen habent ordinem ad opus quod est speculari verum, & secundum hoc est habitus operatiuus. Haec ille.

Ex quibus patet, quod esse operatiuum, vel actiuam potentiam, aut virtutem non tollit habitum rationalem speculatiui, nisi virtus illa, vel potentia actiua sit respectu operis extra intellectum, quod scilicet non est speculatio veritatis nec logicae.

Ad primum Gregorii dicitur, quod opus aliquod potest dupliciter regulari per rationem. Vno modo quo ad suum exercitium absolute elicitum, vel imperatum. Alio modo quo ad substantiam suam, vel in ordine ad ea, quae dant ei rationem, vel speciem, puta obiectum. Primo modo conceditur, quod operatio intellectus etiam speculatio potest a ratioce regulari, vt argumentum probat etiam ratione practica, sed tamen non regulatur illo modo, nisi regulata electione cadente super opus intellectus. Secundo autem modo nulla ratio practica opus intellectus habet regulare, non enim ratio regulans actum assentiendi huic conclusioni, homo est beatificabilis, est practica, sed speculatiua. Nec aliae instantiae datae de veritatibus aut falsitatibus sunt ad propositum. Dico ergo quod antecedens est falsum: quia nulla notitia practica proprie regulat opus intellectus solum, immo nunquam ratio practica regulat opus intellectus, nisi inquantum regulat electionem de tali opere, & ideo opus intellectus non est praxis, nisi mediante electione, actum autem intellectus taliter regulari non est regulari secundum se, sed quantum ad sui exercitium.

Ad confirmationem dicitur, quod bene probat, quod speculatio quo ad sui exercitium est praxis, sed tale exercitium non est nisi per actum alterius potentiae, scilicet voluntatis.

Ad secundum similiter dicitur, quod bene probat, quod opus intellectus est bene regulabile ratione practica, sed non immediate. Et ideo non habetur quod sit vere praxis, sed potius electio illa, qua immediate notitia regulatur ratione practica.

Ad tertium negatur maior, non enim omnis actus imperatus a voluntate est proprie praxis, nec sequitur, quod speculatio sit praxis, sed solum sequitur, quod eius exercitium sit praxis, vel ipse actus, aut quantum ad substantiam, vel quantum ad exercitium sit praxis. Ad primum & secundum contra sextam conclusionem dicitur primo, quod responsio ibi data posset probabiliter sustineri, nec per arguentem insolubiliter impugnatur. Nam scientia dicit quandam entitatem absolutam secundum suam essentiam: habitus autem dicitur practicus ex respectu ad operationem. quare cum respectus non sit intrinsecus essentiae absoluti, practicum non potest esse essentialiter differentia scientiae, sicut nec paternitas homini.

Item secundum quod ponit arguens idem habitus absolute & eiusdem speciei potest successiue variari secundum practicum & speculatiuum. Nam scientia, quam habeo de rosa, & de generatione illius est speculatiua. Et si Deus daret mihi potentiam productiuam rosae, illa scientia statim induceret rationem practici. Dicit etiam, quod scientia moralis existens in mente Angeli est mere speculatiua, sicut scientia generationis rosae in homine est speculatiua. Constat autem secundum eum, quod illa scientia moralis in mente Angeli est eiusdem speciei, cum sit de eodem obiecto, & in potentia eiusdem rationis, & tamen in nobis est scientia practica. Quicquid autem sit de hoc secundo: tamen prima probatio videtur vera. Ex quo patet, quod ratio practici non est essentialis differentia scientiae quantum ad suum absolutum.

Nec valet si dicatur, quod saltem est essentialis differentia scientiae inquantum scientia est virtus intellectualis includens respectum conuenientis & debiti, ac congruentiae in ordine ad naturam, in qua est. Istud inquam non valet, ille enim respectus qui consequitur absolutum scientiae inquantum est virtus intellectualis consequitur necessario positis extremis, scilicet absoluto scientiae, & absoluto naturae, in qua est, sed non sic est de respectu practici: quia scientia de generatione rosae, quae est in homine, est speculatiua, & tamen posset fieri practica, si superadderetur potentia productiua, & executiua directionis scientiae.

Ad secundam rationem dico, quod false imaginatur vtpote, quod speculatiuum & practicum sic concurrant ad eundem habitum, sicut extrema ad mixtum ex illis, sicut si ex albedine, & nigredine fiat rubedo. Nos autem non sic intelligimus in proposito, sed potius illo modo, quo idem absolutum habet respectu alterius habitudinem factiui, & respectu alterius non habet talem habitudinem factiui, sed mensurati ad mensuram. Isto modo ibidem habitus extendit se ad speculabile & operabile ad speculabile quidem principaliter, sed ad operabile secundum quid & secundario. Isto modo diceretur ad primas duas rationes iuxta responsionem ibi datam. Aliter tamen posset dici & secundum mentem Sancti Thomae, quod dato, quod istae differentiae speculatiuum & practicum, prout sumuntur ex obiecto habitus non ex fine habitus diuiderent essentialiter scientiam naturali lumine genitam, non tamen scientiam diuino lumine reuelatam, sicut enim color, & sapor ad diuersas potentias sensitiuae partis exterioris pertinent, quae tamen sensibilium differentiae ad eandem potentiam cognitiuae interioris, scilicet ad sensum communem pertinent, nec illam diuersificant. Et similiter omnes sensibilium differentiae ad vnam potentiam reducuntur intellectiuam. Et sicut appetitus sensitiuus diuersificatur per concupiscibilem & irascibilem, non tamen potentia volitiua. Sic in proposito practicum & speculatiuum ad diuersas scientias inferiores pertinent, quae tamen diffu. rentiae non diuersificant supremam scientiam, quae non ex sigillatione rerum in animam prouenit, quemadmodum aliae, sed potius ex diuinae notitiae impressione, secundum enim quod ipse dicit in scripto super Boetium de Trinita. quaestione tertia, articulo primo ad quartum. Fides est quaedam sigillatio primae veritatis in mente. Et prima parte, quaestione prima, articulo tertio. Theologia nostra est quaedam im pressio diuinae scientiae. Constat enim quod inferiores habitus & potentiae diuersificantur circa aliqua, quae tamen omnia apprehenduntur sub vno habitu, vel vna potentia superiori, & ideo habitus superior, qui per d fferentias, quibus inferior habitus diuiditur, nondiuersificatur, potest se sic habere ad eos, quod principaliter se extendit ad vnam earum & secundum quid ad aliam, sicut ars militaris licet se extendat ad ea, de quibus est frenefactiua & equestris & gladiatoria, tamen principaliter, vel principalius se extendit ad ea, de quibus est gladiatoria quam ad ea, de quibus est frenefactiua, vel equestris. Et sic in proposito dicendum est ad primas duas rationes respondendo.

Dico tamen quod practicum & speculatiuum, vt respiciunt finem habitus diuidunt scientiam in communi, licet forte sint differentiae accidentales eius, vt supra dictum est, vnde omnis scientia, vel est practica ex fine, vel speculatiua, & nulla est simul practica & speculatiua ex fine principali. Tunc igitur ad primam huius responsionis improbationem dicitur, quod non est illa intentio philosophi, quam dicit arguens, & cum hoc probat dico, quod maior huius rationis est vera, si species contineatur essentialiter sub illa differentia, si vero accidentaliter accidentaliter se habet ad genus natura, species illae non plus continentur sub genere quam sub differentia tali, sed ad hunc sensum negatur minor.

Ad secundam probationem negatur minor, vt dictum est.

Ad tertiam dicitur quod peccauit secundum non causam vt causam, assignat enim pro causa huius, quod naturalis & moralis plus differant quam naturalis, & mathematica, hanc scilicet quia secundae duae sunt speculatiuae, non autem duae primae. Illud autem non est causa huius differentiae loquendo de essentiali differentia scientiarum, sed potius causa est: quia plus differunt prima subiecta naturalis & moralis quam naturalis & mathematicae, & media demonstrationum etiam, quae sunt causa effectiua habituum, ex quibus duobus habituum differentiae essentialiter compensantur, vt habetur a Sancto Thomas prima secundae, quaestio. 54. articulo secundo. Ex dictis patet quomodo responsio prius data ad prima duo argumenta bona est: sicut enim quia album & nigrum sunt differentiae accidentaliter diuisiuae animalis, & non essentialiter, ideo non est impossibile, quod aliquod animal sit album simpliciter & nigrum secundum quid, ita non inconueniens est, quod aliqua scientia sit simpliciter speculatiua & secundum quid practica.

Ad tertium contra eandem sextam conclusionem dico, quod maior secundum quod iacet est falsa, licet enim ille habitus, qui agit de actibus hominum prout ordinantur ad speculationem sit simpliciter speculatiuus, potest tamen dici practicus secundum quid sicut per oppositum dicit arguens de scientia morali, dico enim quod ipsa est simpliciter practica, scilicet quantum ad finem quem intendit, est tamen secundum quid speculatiua in aliqua sui parte, & per oppositum habitus theologiae potest dici speculatiuus & practicus, licet etiam non agat de humanis actibus nisi in ordine ad speculationem, erit enim speculatiuus simpliciter scilicet quo ad finem, & quo ad principaliores partes sui obiecti, erit tamen secundum quid practicus inquantum agit de obiecto operabili a sciente, non tamenprincipaliter propter operari obiectum, hoc est scientiam esse secundum quid practicam.

Ad quartum negatur maior, nam de operabili ab homine potest homo habere scientiam speculatiuam secundum quid, vt dictum fuit in secunda & tertia conclusione, nec probationes maioris valentNon enim omnis habitus aspiciens rem operabilem a sciente est proprie, & actu practicus, & in hoc deficit prima probatio. Similiter medicina no ex hoc dicitur practica: quia eius obiectum est operabile ab habente medicinam, & in hoc deficit secunda. Similiter sciendum, quod non sufficit ad hoc quod habitus sit practicus, quod sit de obiecto operabili, & secundum quod est operabile illo modo, quo arguens accipit operabile, hoc est per operationem attingibilem obiectaliter, sed oportet, quod isto modo sit operabile a sciente, sicut ab eo factibile vel productibile, aut realiter alterabile, obiectum autem theologiae non est isto modo a creatura operabile, ridiculum enim est dicere, quod diligens Deum operetur Deum.

Ad quintum sicut ad praecedens. Ad sextum negatur maior, vt patet ex praedictis, minor etiam falsa est, non enim credere, aut sperare, aut operari secundum praecepta sunt obiecta, aut fines principales habitus theologici, sed potius contemplatio primae veritatis. Vnde sanctus doctor, primo senten. quaestione prima, articulo tertio ad primum dicit. Opus non est vltimum intentum in hac scientia, sed contemplatio primae veritatis, ad quam deputari ex bonis operibus peruenimus, sicut dicitur Matth. 5. Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt: & ideo principalius est speculatiua quam practica. Haec ille.

Ad septimum dico, quod finis vltimus huius scientiae est contemplatio patriae, sed finis proximus est contemplatio viae ab isto habitu elicita, quae est quoddam initium vltimae illius, vnde Sanctus Thomas secunda secundae, quaestio. 180. articulo quarto. Ad vitam (inquit) contemplatiuam pertinet contemplatio diuinae veritatis, quae inquantum huiusmodi est finis humanae vitae. Vnde Augustinus dicit primo de Trinitate. Contemplatio Dei promittitur nobis actionum omnium finis atque aeterna perfectio gaudiorum, quae quidem in futura vita erit perfecta quando videbimus eum facie ad faciem, vnde & perfecte beatos faciet: Nunc autem contemplatio diuinae veritatis competit nobis imperfecte videlicet per speculum & in aenigmate. Vnde per eam fit nobis quaedam inchoatio, quae incipit, vt in futuro terminetur. Vnde & Philosophus in 10. Ethicorum in contemplatione optimi intelligibilis ponit vltimam faelicitatem hominis. Haec Sanctus Thomas.

Ex quibus apparet, quod illud quod dicit arguens, quod ista scientia non ordinatur ad contemplationem viae, sed ad fidem & charitatem nihil valet. Dico enim quod secundum sanctum Thomam ibidem ista scientia ordinatur ad hoc, & ad illud. Vt enim ibidem ait, ordine quodam quatuor pertinent ad vitam contemplatiuam. Primo quidem virtutes morales. Secundo autem alij actus praeter contemplationem. Tertio contemplatio diuinorum effectuum. Quarto vero ipsa contemplatio diuinae veritatis. Dicit etiam articulo secundo, quod virtutes morales pertinent dispositiue ad vitam contemplatiuam inquantum impediunt vehementiam passionum, & sedant tumultus occupationum exteriorum, per quae duo impeditur actus contemplationis, in quo essentialiter consistit vita contemplatiua. Ibidem etiam ostendit articulo primo, & articulo secundo, ad primum, quomodo dilectio Dei & proximi pertinent ad vitam contemplatiuam, sicut causae mouentes ad intelligendum, & contemplandum, nam ex dilectione homo inardescit ad eius contemplationem conspiciendam.

Ex quibus patet, quod ista scientia ordinatur ad charitatem sicut ad illud, quod mouet ad exercendum actum huius scientiae. Ordinatur etiam ad virtutes morales, sicut ad illa, quae disponunt ad speculandum secundum habitum theologicum, sed ad actum diuinae contemplationis viae per istum habitum elicitum essentialiter ordinatur, sicut ad finem proximum, ad contemplationem autem patriae ordinatur vltimate. Cum autem arguens nititur probare, quod theologia non principaliter ordinetur ad contemplationem patriae, ex hoc scilicet quod omnis scientia ordinatur ad illam contemplationem.

Dico quod probatio nulla est, licet enim tota philosophia ordinetur ad finem beatitudinis, vt ponit Sanctus Thomas in scripto super Boetium de trinita. quaestione quinta, articulo primo, vbi etiam recitat Augustinus 10. de ciuitate Dei allegantem Varronem qui posuit, quod nulla est homini alia causa philosophandi, nisi vt sit beatus, tamen aliter ista scientia quam aliae humanitus inuentae in beatitudinem ordinatur. Tum quia essentialis finis huius scientiae est quaedam inchoatio futurae beatitudinis, vt dictum est, non sic de alijs scientijs est. Tum quia scientia ista est quaedam impressio diuinae scientiae, vt praeallegatum extitit, habitus etiam principiorum huius scientiae, scilicet lumen fidei est, quaedam sigillatio primae veritatis, vt etiam praehabitum fuit. Tum quia ista scientia docet viam veniendi ad finalis beatitudinis complementum.

Ad octauum dicitur, quod iste habitus non principaliter ordinatur ad regulandum praxes, nec secundum omnes sui conclusiones. Et cum dicitur, quod quantum ad istas propositiones necessarias, quae videntur esse summe speculatiuae inter omnes conclusiones, aut principia theologiae, scilicet Deus est aeternus & vnus & huiusmodi, est regulatiua actuum voluntatis. Dico quod secundum praedicta in quinta conclusione, non omnis relatio habitus ad praxim facit habitum practicum, sed solum tunc cum habitus est proxima relatio operis, cuiusmodi non est in proposito de articulis fidei, vt ibidem prolixius extitit declaratum.

Ad primum Gregorius negatur minor, non enim quaecunque conclusiones theologicae sunt de proximo habitus directiui alicuius praxis, sicut patet de istis, essentia diuina non generat, Deus est aeternus, & de infinitis talibus, vt dictum est in quinta conclusione prius, & statim ad octauum. Et est eodem modo dicendum de illis, quae exprimunt scientiam Dei, vel opera eius ad extra, vt Deus est omnisciens omnipotens solum creator.

Ad secundum dicitur, quod omnes illae auctoritates probant, quod dilectio Dei est intenta in hac scientia proximo, sed non principaliter vltimate, vt dictum est in solutione ad septimum.

Ad argumentum in pede quaestionis factum patet responsio per praedicta, praesertim in responsione septimi argumenti contra sextam conclusionem.

PrevBack to TopNext