Quaestio 2
Quaestio 2
Utrum anima hominis separata possit corpora movere localiter
VLTIMO circa quinquagesimam distinctionem quaeritur. Vtrum anima hominis separata possit corpora mouere localiter.
Et arguitur quod sic, quia substantiae spirituali obedit naturaliter corpus ad motum localem, sed anima separata est substantia spiritualis: ergo suo imperio potest mouere corpora.
I oppositum arguitur sic. Quia Philosophus dicit in secundo de Anima, quod anima non potest mouere quodcunque corpus, sed solummodo proprium.
In hac quaestione erunt tres articuli. In primo ponentur conclusiones. In secundo obiectiones. In tertio solutiones.
Articulus 1
QVantum ad primum articulum sit prima conclusio. Anima separata sua naturali virtute non potest mouere aliquod corpus. Hanc ponit Sanctus Thomas prima parte q. 117. artic. 4. vbi sic dicit. Anima separata sua naturali virtute non potest mouere aliquod corpus. Manifestum est enim quod cum est corpori vnita non mouet corpus nisi viuificatum, vnde si aliquod membrum corporis mortificetur, non obedit animae ad motum. Manifestum est autem quod ab anima separata nullum corpus viuificatur. Vnde nullum corpus obedit ei ad motum localem quantum ex virtute suae naturae, supra quam potest ei conferri aliquid virtute diuina. Haec ille. Ex quibus patet ratio in forma pro conclusione.
Secunda conclusio. Anima separata virtute diuinitus & supernaturaliter sibi collata potest mouere localiter corpora. Haec conclusio patet ex dictis eius statim recitatis. Et potest probari, quia animae separatae saepe apparent in corporibus assumptis, & ab eis localiter portatis & motis. De hoc Sanctus Thomas 4. sent. dist. 45. quaestio. 1. art. 1. quaestiuncula tertia vbi quaerit, vtrum animae in Paradiso, vel in inferno existentes egredi valeant. Et in hoc primus articulus terminatur.
Articulus 2
QVantum ad secundum articulum arguitur contra conclusiones. Et quidem contra primam arguit Scotus primo, quia inconueniens videtur, quod anima separata sit in aliquo loco, vnde non posset mouere se libere, & praecipue si sit in loco sibi disconuenienti, cum quodlibet elementum moueat se de tali loco. Secundo. Quia agens quod potest habere in sua virtute actiua aliquem terminum potest in illum, sed terminus motus localis non est nisi vbi, quem terminum potest habere anima in virtute sua, quia nullum est corpus, ita imperfectum quin habeat in virtute illum terminum, & similiter ad mouendum aliud ad illum terminum, quia lapis trahit secum aliud corpus ad locum suum si sibi coniungatur, cum ergo anima sit susceptiua illius termini, quia est in loco diffinitiue, oportet quod habeat illud in virtute actiua: ergo anima separata potest se & aliud corpus mouere non organice.
Confirmatur, quia si repugnat animae separatae mouere aliud corpus localiter secum, aut hoc esset ex sua immaterialitate, aut propter suam imperfectionem. Non primo modo, quia mouere se & aliud corpus conuenit naturae intellectuali, vt Angelo, qui potest mouere se & coelum. Nec secundo modo, quia conuenit corpori quod est imperfectius ens. Similiter anima in virtute sua habet formam perfectiorem, scilicet intelligere & velle, non ergo sibi repugnat ratione imperfectionis. Tertio. Quia corpora glorificata post resurrectionem mouebuntur ab anima, & non organice, sed totum corpus simul mouebitur, non vna parte mota & alia quiescente, quia volabunt, & non deficient, haec autem motio simul totius corporis non est per organum: ergo tunc erit in ea virtus qua poterit mouere corpus non organice, & si tunc ergo & nunc, quia nulla noua potentia sibi dabitur in resurrectione. Haec Scot.
Contra eandem conclusionem arguit Aureoteus Primo quia anima Christi descendit ad inferos, & constat quod non est dicendum, quin potuerit secum deferre vnam paleam si voluisset, aut mouere localiter aliquod corpus. Confirmatur, quia aliqui pie ponunt quod secum portanit baculum imperialem.
Secundo sic. Anima coniuncta potest mouere aliquod corpus immediate, non mediante aliquo organo, sed solum per potentiam motiuam quam habet in se: ergo anima separata potest mouere aliquod corpus localiter per eandem potentiam motiuam. Tenet consequer tia, quia non propter aliud negatur ab aduersario quod anima separata moueat aliquod corpus localiter, nisi quia dicunt potentiam motiuam in loco esse organicam, & ideo secundum eos anima non mouet corpus immediate, sed mediante aliquo organo, sicut nec immediate videt anima, sed oculus. Assumptum probatur, quia ista est expressa intentio Aristes in libu.s decausa motus animalium cap. 6. vnde ibidem dicit quod non oportet quod in corpore animalis sit aliqua pars immobilis sic quod non totum moueatur. Contingit enim quandoque quod totum mouetur, & nihil est immobile nisi punctus. Quomodo ergo & a quo tunc est motus, respondet quod immediate est ab anima, quae primo mouet spiritum, & mediante spiritu totum corpus. Similiter ista est expressa intentio Commentatoris in 8. Physic. vbi cap. 36. dicit quod in animali primo mouens est anima, motum vero immediate ab ea est spiritus in musculis & lacertis. Et idem dicit in multis alijs locis. Ex quibus apparet quod mens Commentatoris est quod anima mouet corpus imniediate scilicet aliquam eius partem immediate mouendo, non per aliquam partem mediam. Nam secundum eum manifestum est quod res mouens, & res mota differunt. Nihil autem mouetur nisi a quiescente illo motu. Tum quaeritur, illud quiescens aut est anima sola, & habeo propositum, vel aliqua pars corporis, & hoc est contra mentem Aritote & Commentatoris, quia secundum eos contingit quandoque vt totum corpus sit motum excepto aliquo punctali, sicut ille qui saltat mouet se totaliter vsque ad aliquem punctum gibbi, & cum punctus non habeat virtutem motiuam in loco, necesse est quod illud mouens immobile praecise sit anima.
Tertio quia ista opinio tua non stacum opinione Commentatoris qui. 12. Metaphys. com. 33. dicit quod potentia motiua est in substantiatijs separatis dicens. De virtutibus animae tantum reperitur in eis intellectiua & appetitiua & secundum locum motiua. Quarto. Quia contradicit illis quae fide tenemus. Legimus enim aliquando animas sanctorum apparuisse in corporibus assumptis, sicut legimus de Agatha apparente sanctae Luciae. Quinto. Quia cum anima intellectiua sit substantia media inter substantias abstractas & substantias corporeas, inquantum est forma conueniens cum substantijs abstractis, habet potentiam intellectiuam & voluntatem & motiuam secundum locum non organicam, inquantum vero conuenit cum corporibus habet potentias sensitiuas & motiuam ad locum organice. Haec Aureolus. Et in hoc secundus articulus terminatur.
Articulus 3
QVantum ad tertium articulum respondendum est obiectionibus supradictis. Et quidem ad primum Scoti dicitur primo quod animae separatae secundum conditionem suae naturae proprie loquendo nullus locus est conueniens vel disconueniens, sed solum merita vel demerita quia secundum naturam suam competit sibi esse in loco vt locus est, nec ad modum proprie localium. De hoc Sanctus Thomas 4. sent. dist. 45. q. 1. artic. 1. in solutione primae quaestiunculae sic dicit. Quamuis substantiae spirituales secundum esse suum a corpore non dependeant, corporalia tamen a Deo mediantibus spiritualibus gubernantur, vt dicit Augustinus tertio de trinit. & Gregorius 4. Dialog. Et ideo est quaedam conuenientia spiritualium substantiarum ad corporales substantias per quandam congruentiam, vt scilicet dignioribus substantijs digniora corpora adaptentur, vnde & Philosophi secundum ordinem mobilium posuerunt ordinem substantiarum separatarum. Quamuis autem animabus post mortem non assignentur aliqua corpora quorum sint formae, vel determinati motores, determinantur tamen eis quaedam corporalia loca per congruentiam quandam secundum gradum dignitatis earum in quibus sint quasi in loco, eo modo quo incorporalia in loco esse possunt, secundum quod magis vel minus accedunt ad primam substantiam, cui locus superior per congruentiam deputatur, scilicet Denm, cuius Sedem Coelum scriptura esse denunciat, & ideo animas quae sunt in participatione sanctae diuinitatis in coelo est ponimus. Animas vero quae a participatione huiusmodi impediuntur loco contrario dicimus deputari. Haec ille.
Item ibidem in solutione primi sic dicit. Incorporalia non sunt in loco aliquo modo nobis noto & consuetudo, secundum quod dicimus corpora proprie esse in loco. Sunt tamen in loco modo substantijs spiritualibus conuenienti qui nobis plene manisestus ese non potest. Haec ille.
Item in solutione secundi sic dicit. Duplex est conuenientia vel similitudo. Vna quae est per participationem eiusdem qualitatis, sicut calida adinuicem conueniunt, & talis conuenientia incorporalium ad corporalia loca esse non potest. Alia per quandam proportionabilitatem secundum quam in scripturis Metaphysicae corporalia ad spiritualia transferuntur, vt quod Deus dicitur esse sol, quia est principium vitae spiritualis, sicut sol vitae corporalis. Et secundum hanc conuenientia quaedam animae quibusdam locis magis conueniunt, sicut animae spiritualiter illuminatae cum corporibus luminosis, animae vero obtenebratae per culpam cum locis tenebrosis. Haec ille.
Ex quibus patet quod animae separatae proprie loquendo secundum naturam suam nullus locus debetur, nec conuenit, sed solum & duntaxat per quandam congruentiam ad merita, vel demerita praecedentia, quod fit virtute Dei punientis vel praemiantis animam per deputationem ad corporalia loca, vel operatione alicuius Angeli animam corpori alligantis, & non propria virtute ipsius animae separatae, vnde probabile videtur quod anima separata si nulli loco taliter deputaretur, nullibi esset. Dicitur secundo quod anima separata sicut propria virtute non acquirit locum, nec facit se esse in locovt locus est, sed sola diuina vel angelica virtute deputatur aliquibus corporibus, ita nec propria virtute perdit locum vel corpus cui deputatur, nec ab eo recedit nisi virtute diuna vel angelica, per quam animae separatae aliquando a suis receptaculis egrediuntur, secundum quod ostendit Sanctus Thomas 4. sent. vbi supra in solutione tertiae quaestiunculae. Aliquem inquit exire de inferno, vel Paradiso potest intelligi dupliciter. Vno modo ita quod simpliciter inde exeat vt iam eius locus non sit paradisus vel infernus, & sic nullus inferno vel paradiso finaliter deputatus inde exire potest. Alio modo potest intelligi vt exeat inde ad tempus, & in hoc distinguendum est quid eis conueniat secundum legem naturae, & quid eis conueniat secundum ordinem diuinae prouidentiae, quia vt dicit Augustinus in lib. de cura pro mortuis agenda, alia sunt humanarum limites rerum, alia diuinarum signa virtutum, alia sunt quae naturaliter, alia quae mirabiliter fiunt Secundum ergo naturalem cursum animae separatae receptaculis proprijs deputatae a conuersatione viuentium penitus segregantur. Non enim secundum cursum naturae hemines in mortali carne viuentes substantijs separatis immediate coniunguntur, cum omnis eorum cognitio a sensuoriatur, nec propter aliud a suis receptaculis eas exire conueniret nisi vt rebus viuentium interessent, sed secundum dispositionem diuinae prouidentiae aliquando animae separatae a suis receptaculis egressae conspectibus hominum praesentantur sicut Augusnus narrat in praedicto libus de faelice martire, qui ciuibus no. annis visibiliter apparuit cum a barbaris oppugnarentur, & hoc etiam credi potest quod de damnatis contigeri: quod ad eruditionem hominum & terrorem permittuntur viuentibus apparere, aut etiam ad suffragia expetenda quantum ad illos qui in purgatorio detinentur, vt patet per multa qua in 4. dialo. narrantur. Sed hoc interest inter sanctos & damnatos, quia sancti cum volunt, apparere possunt viuentibus, non autem damnati. Sicut enim sancti viuentes in carne per donum gratiae gratis accipiunt vt sanitates. & signa perficiant quae non nisi diuina virtute mirabiliter fiunt, quae quidem signa ab alijs hoc dono carentibus perfici non possunt, ita etiam non est inconueniens, vt ex virtute gloriae aliqua potestas animabus Sanctorum detur per quam possunt mirabiliter apparere viuentibus cum volunt, quod alij non possunt nisi interdum permissi. Haec ille.
Item prima parte q. 89. arti. 8. in solutione secundi sic dicit. Quia hoc quod mortui viuentibus appareant qualitercunque, hoc contingit per specialem Dei dispensationem, vt animae mortuorum rebus viuentium intersint, & est inter diuina miracula computandum, vel huiusmodi apparitiones fiunt per operationem angelorum bonorum, vel malorum etiam ignorantibus mortuis &c. Haec ille.
Ex quibus apparet quod sola diuina vel angelica virtute sit quod animae separatae viuentibus appareant vel locis, aut rebus viuentium intersint. Et similiter dicendum de quacunque alia mutatione locali animarum separatarum, quia nec sunt in loco nisi agendo in corpora vel patiendo a corporibus vel interueniente aliquo alio contactu virtutis inter animam separatam & corpus, puta alligationem eius ad corpus vel praesidentiam supra corpus vel qualemcunque vnitionem, & coniunctionem vnius ad alterum. Dicitur tertio quod dato quod anima separata propria naturali virtute faceret se praesentem alicui loco vel virtute angelica fieret praesens alicui loco vel corpori, non tamen conceditur quod posset a quocunque loco recedere vel ad quemcunque locum accedere propria virtute, quod patet in simili de daemonibus alligatis annulis vel imaginibus virtute alicuius superioris daemonis. De hoc alias recitaui dicta Sanctus Thomas de anima q. 21. vbi sic dicit. Anima (inquit) & quaelibet incorporalis substantia quantum est de sui natura non obligatur alicui loco, sed transcendit totum ordinem corporalium, quod ergo alligetur alicui & determinetur ad aliquem locum per quandam necessitatem est contra naturam eius, & contrarium appetitui naturali, & hoc dico non inquantum coniungitur corpori cuius est forma substantialis naturalis, in quo aliquam perfectionem consequitur. Quia autem aliqua spiritualis substantia alicuicorpori alligetur non est ex virtute corporis potentis substantiam incorpoream detinere, sed est ex virtute alicuius superioris substantiae alligantis talem spiritualem substantiam tali corpori, sicut etiam arte magica permissione diuina virtute superiorum daemonum aliqui spiritus rebus aliquibus alligantur vel annulis, vel imaginibus, vel huiusmodi rebus. Et per hunc modum animae & daemones alligantur virtute diuina in sui poena corporeo igni, vnde Augusie dicit 21. de ciuitate Dei. Cur non dicamus quamuis miris, veris tamen modis etiam spiritus incorporeos posse poenacorporalis ignis affligi si spiritus hominum etiam ipsi incorporei nunc possunt includi corporalibus membris, & tunc poterunt corporum suorum vinculis insolubilibus alligari, adhaerebunt ergo spiritus & daemones incorporei corporeis ignibus cruciandi, accipientes ex ignibus poenas non dantes ignibus vitam. Haec ille.
Similia dicit multis alijs locis. Ex quibus patet quod angelus bonus, vel malus posset propria virtute alligare animam separatam alicui corpori a quo recedere non posset propria virtute naturali. Dicitur quarto quod motus localis, & locus non vniuoce, sed mere aequiuoce conueniunt corporibus & spiritibus incorporeis, ideo non sequitur, si elementum propria virtute potest se mouere de loco disconuenienti suae naturae, ita sit de spiritu. Dicitur quinto, quod non solum spiritus, immo corpus siue sit elementum siue elementatum potest violenter detineri in aliquo loco ne propria virtute possit inde recedere. Ad secundum dicitur primo negando minorem pro illa parte quae dicit quod anima separata potest habere in virtute sua proprium vbi vel situm proprie dictum, cum enim anima abstrahat a toto genere quantitatis corporeae de necessitate abstrahit ab vbi & a situ proprie dictis, quia talia non possunt suscipi nisiin subiecto quanto & corporeo, vt patet ex diffinitione vbi & situs. Dicitur secundo quod esse in loco diffinitiue, eo modo quo conuenit spiritui non est idem quod habere, vel esse subiectum vbi, sed est contingere corpus vel locum, vel ab ipso contingi tactu virtutis, vt alias visum est secundo sententiarum. Dicitur tertio quod omne corpus physicum continet in virtute sua terminum qui est vbi ratione grauitatis, aut leuitatis vel alterius qualitatis sensibilis, anima autem separata talium capax esse non potest. Dicitur quarto quod similitudo quae adducitur de lapide vel alijs corporibus physicis quae ad loca sua mouentur, & secum trahunt corpora eis colligata ad suum vbi &c. non valet, sed est multum rudis. Tum quia moueri ad locum vel esse in loco aequiuoce dicuntur & non vniuoce de anima separata & de corpore physico. Tum quia corpus physicum non mouet, nec trahit aliud corpus sibi alligatum de loco ad locum, eodem modo motionis quo anima nata est mouere corpus, nam anima nullum corpus extrinsecum sibi suppositaliter non coniunctum nata est mouere nisi per hoc quod mouet corpus quod informat, & mediante illo mouet corpora extrinseca sicut nec grauitas totius terrae si esset separata, & nulli corpori physico formaliter vnita quantumcunque alligaretur paleae non propter hoc moueret eam deorsum naturaliter & sine spirituali miraculo, quia ordine naturae primo mouet subiectum suum quam aliquid aliud & mediante suo subiecto potest mouere alia corpora suo subiecto alligata. Corpus autem physicum natum est mouere aliud corpus sibi alligatum tanquam principium motus extrinsecum & violentum, nec oportet quod prius ordine naturae moueat aliquod corpus tanquam principium intrinsecum & naturale, vnde patet quod similitudo non valet, & ideo non sequitur quod anima separata possit mouere localiter aliquod corpus si lapis hoc potest.
Ad confirmationem dicitur primo quod diuisio ibidem facta non valet, quod enim anima separata non possit aliquod corpus localiter mouere non contingit, nec propter suam immaterialitatem, nec propter suam imperfectionem, sed perop aliud scilicet quia anima naturaliter est apta informare corpus & esse pars compositi, & ideo non conuenit sibi mouere corpus separatum nisi mediante coniuncto. Ad huius declarationem Sanctus Thomas prima parte q. 117. artic. 4. in solutione primi sic dicit. Substantiae separatae quaedam sunt quarum virtutes non determinantur ad aliqua corpora, sicut sunt angeli qui sunt naturaliter a corporibus absoluti, & ideo diuersa corpora eis possunt obedire ad motum si tamen alicuius substantiae spiritualis separatae virtus motiua determinetur naturaliter ad mouendum aliquod corpus non poterit illa substantia mouere corpus maius, sed minus, sicut secundum Philosophos motor inferioris coeli non posset mouere coelum superius: vnde cum anima secundum naturam suam determinetur ad mouendum corpus cuius est forma, nullum aliud corpus sua naturali virtute mouere potest immediate. Haec ille.
Item de malo q. 16. artic. 10. in solutione secundi sic dicit. Anima humana infimum gradum tenet in ordine substantiarum spiritualium, vnde non habet virtutem mouendi corpus etiam localiter nisi proportionatum sibi per hoc quod est viuificatum ab ipsa. Haec ille.
Dicitur secundo quod licet anima separata habeat in virtute sua intelligere & velle quae sunt formae perfectiores quam mouere paleam vel aliud corpus extrinsecum, non tamensequitur quod si potest primum possit secundum, quia primum & secundum non sunt eiusdem ordinis, nec aeque proportionata vel conuenientia naturae ipsius animae, vt patet ex dictis, vnde si consequentia illa valeret sequeretur quod angelus posset causare sensationem, ex quo causat intellectionem quae est actus perfectior sensatione.
Ad tertium dicitur primo quod si argumentum valeret concluderet quod anima rationalis dum est in corpore posset mouere corpus motu volatus & motu non organico, ex quo habet potentiam volatiuam eandem quam habebit post glorificationem corporis, & multa alia falsa concluderet sicut ostendit Petus de Pal4. sent. dist. 44q. 4. artic. 2. Dicitur secundo, quod anima beata post assumptionem corporis glorificati non habebit nouam potentiam motiuam, nec virtutem motiuam respectu corporis quae sit potentia vel virtus naturae, habebit tamen nouam potentiam vel virtutem gratiae vel gloriae, vnde Petrus vbi supra recitat dicta Scoti in hunc modum in alio proposito dicens. Vtrum autem corporibus beatis competat aliquis motus quo moueatur corpus ab anima non organice id est non pars post partem, sicut nunc fit, sed totum simul & ex aequo, sicut nunc graue descendit deorsum & leue ascendit sursum, videtur quibusdam quod sic, quod probant, quia in anima est virtus mouendi sic actiue, & in corpore est virtus passiua optime disposita vt moueatur: ergo talis motus erit vel esse poterit in corporibus gloriosis, consequentia patet, quia posito sufficienti motiuo & mobili sufficienter disposito, sequitur motus vel saltem potest sequi, antecedens declaratur quantum ad duas partes eius, primo quod in anima sit talis virtus motiua, quia inconueniens videtur quod anima separata non possit se mouere ad vbi conueniens sibi, sed talis motus animae separatae non sit organice: ergo in anima separata est virtus ad mouendum non organice, nec istud repugnat suae perfectioni, qua angeli qui sunt perfactiores animabus separatis mouentur de loco ad locum & non organice.
Item ex parte corporis videtur esse conueniens dispositio ad talem motum: nam corpora beatorum secundum omnem sui partem nata sunt ab anima moueri & non vna pars mediante alia. Haec Scotus. Contra quod dicit Petrus ista opinio videtur in se vera, licet sit falsa in ratione, falsum enim videtur quod anima sit nata mouere se ad omnem locum sibi conuenientem, quia secundum naturam nullus locus est sibi conueniens aut disconueniens.
Item quod dicunt nullam virtutem addi corpori & animae & tamen sic differenter mouere, est ficticium, quia idem manens idem natum est agere & pati idem, vnde quod anima non variata quo ad potentiam actiuam mouendi, nec corpus quo ad potentiam passiuam moueatur ab illa nouo modo non est probabile, haec Petus Concordat Sanctus Thomas 4. sent. dist. 44. q. 2. art. 3. quaestiuncula prima vbi sic dicit. Post resurrectionem anima perfecte damnabitur corpori. Tum propter perfectionem propriae virtutis. Tum propter habilitatem corporis gloriosi ex redundantia gloriae ab anima in ipsum, ideo non erit aliquis labor in motu Sanctorum, & sic dici possunt corpora sanctorum agilia. Haec ille.
Item ibidem in solutione quarti sic dicit. Sicut natura dat velocioribus animalibus instrumenta diuersae dispositionibus in figura, & quantitate, ita Deus dabit corporibus sanctorum aliam dispositionem quam nunc habeant, non quidem in figura & quantitate, sed proprietate gloriae quae dicitur agilitas. Haec ille. Dicitur tertio quod ista consequentia non valet, anima potest mouere corpus sibi vnitum non organice, igitur potest mouere corpus separatum non organice, cuius ratio patet ex dictis, & magis patebit ex post dicendis.
Ad primum Aureoli contra eandem conclusionem dicitur, quod per illud argumentum & confirmationem eius probatur secunda conclusio, scilicet quod anima separata virtute diuina potest mouere corpora localiter, sed ex hoc non habetur quod hoc possit sua naturali virtute, ideo non militat contra primam conclusionem quae hoc negat.
Ad secundum dico primo quod consequentia non valet, nec similiter valet probatio, quia quod anima separata non possit mouere corpora localiter ponit opinio beati Thomae non solum propter hoc quod dicit arguens quod omnis animae potentia motiua secundum locum sit organica vel quod anima nullum corpus vel partem animalis moueat immediate, sed solum mediante organo, sed hoc ponit propter aliud, quia scilicet non est nata immediate mouere nisi corpus quod viuificat, vt patet ex supradictis Sanctus Thomas enim concedit quod motus localis cordis est immediate ab anima etiam sine potentia organica. Motus autem aliorum membrorum est ab anima mediante corde & eius motu, & per potentiam motiuam organicam quae est in corde primordialiter.
Vnde in tractatu de motu cordis sic dicit. Quia omne quod mouetur necesse est habere motorem, dubitabile videtur quid moueat Cor. & qualis sit motus eius &c. Et post multa subdit. Principium ergo huius considerationis hinc oportet accipere, quia vt dicit Aristotes 8a.s Physicor. Quorumcunque principium motus in seipsis est, haec natura dicimus moueri, vnde animal quidem totum natura ipsum seipsum mouet, corpus tamen eius contingit natura& extra naturam moueri. Differt enim secundum qualem modum quod mouetur eueniat, & ex quali elemento constet. Cum enim animal mouetur deorsum est quidem motus eius naturalis & toti animali, & corpori, eo quod in corpore animalis elementum graue praedominatur. Cum autem animal mouetur sursum est quidem naturalis motus animalis, quia est a principio intrinseco ipsius quod est anima, non tamen est naturalis corpori graui vnde & magis satigatur in hoc motu, motus autem secundum locum in animalibus causatur ex appetitu & apprehensione sensitiua vel intellectiua, vt dicit Aristeles 3. de Anima. In alijs quidem animalibus totus processus motus est naturalis, non enim agunt a proposito sed a natura, naturaliter enim hirundo facit nidum, & aranea telam, solius autem hominis est a proposito operari & non a natura, sed tamen cuiuslibet operationis suae principium naturale est, quamuis enim conclusiones scientiarum speculatiuarum & practicarum non naturaliter scit, sed ratiocinando inueniat, prima tamen principia indemonsttabilia sunt ei naturaliter nota.
Ex quibus ad alia scienda procedit. Similiter ex parte finis, quia appetere vltimum finem qui est faelicitas est homini naturale, & fugere miseriam, sed appetere alia non est ei naturale, sed ex appetitu vltimi finis procedit in appetitum aliorum, sic enim est finis in appetibilibus vt principium indemonstrabile in intelligibilibus, vt dicitur 2. Physic. sic ergo cum motus omnium aliorum membrorum causentur ex motu cordis vt probat Aristoteles in lib. de motu animalium, motus quidem alij possunt esse voluntarij, sed primus motus qui est cordis est naturalis, oportet ergo considerare quod motus sursum est naturalis ignis eo quod consequitur formam eius, vnde & generans quod dat formam est per se mouens secundum locum, sicut autem formam elementi consequitur aliquis motus naturalis, nihil prohibet & alias formas alios motus sequi naturales, videmus enim quod ferrum naturaliter mouetur ad magnetem, qui tamen motus non est ei naturalis secundum naturam grauis & leuis, sed secundum quod habet talem formam, sic ergo & animal inquantum habet talem formam, quae est anima nihil prohibet habere aliquem motum naturalem, & mouens hunc motum est quod dat formam. Dico autem motum naturalem animalis eum qui est cordis, quia vt dicit Aristoteles lib. de motu animalium. Existimandum est constare animal quemadmodum ciuitatem bene legimus rectam. In ciuitate enim quando semel stabilitus fuerit ordo nihil opus est separato monarcha quem oporteat esse ad singula eorum quae fiunt, sed quilibet facit quod ipsi ordinatum est, & fit hoc post hoc propter consuetudinem. In animalibus autem idem hoc propter naturam fit, & quia natum est sic vnumquodque constantium facere proprium opus, vt nihil opus sit in vnoquoque esse animam, scilicet inquantum est principium motus, sed in quodam principio corporis existente, alia quidem viuere eo quod adunata sunt, facere autem proprium opus propter naturam, sic ergo motus cordis est naturalis quasi consequens animam inquantum est forma talis corporis & principaliter cordis, & forte secundum hunc intellectum aliqui dixerunt motum cordis esse ab intelligentia inquantum posuerunt animam ab intelligentia esse sicut Aristeles dicit motum grauium & leuium esse a generante inquantum dat formam quae est principium motus, ommis autem proprietas & motus consequitur aliquam forma secundum conditionem illius, sicut formam nobilissimi elementi, puta ignis consequitur motus ad locum nobilissimum qui est sursum, forma autem nobilissima in corporibus est anima quae maxime accedit ad similitudinem principij motus coeli, vnde & motus ipsam consequens similimus est motui coeli, sicut enim est motus cordis in animali, sic motus coeli in mundo, sed tamen necesse est motum cordis a motu coeli deficere, sicut & principiatum differt a principio, est autem motus coeli circularis & continuus, & hoc competit ei inquantum est principium omnium motuum mundi, accessu enim & recessu suo corpus coeleste imponit rebus principium & finem essend, & sua continuitate conseruat ordinem in motibus qui fiunt semper, motus autem cordis principium quidem est omnium motuum qui sunt in animali, vnde Arslte dicit tertio de partibus animalium quod motus delectabilium & tristium & totaliter omnis sensus hinc incipientes videntur scilicet in corde & ad hoc terminari, vnde ad hoc quod cor esset principium, & finis omnium motuum habet quendam motum non quidem circularem, sed similem circulari compositum ex tractu & pulsu.
Vnde Aristele dicit tertio de Anima quod mouens organice est vbi est principium & finis idem, omnia autem tractu & pulsu mouentur, propter quod oportet sicut in circulo manere aliquid & hinc incipere motum. Est etiam motus iste continuus durante vita animalis nisi inquantum necesse est intercidere morulam mediam inter pulsum & tractum eo quod deficiat a motu circulari. Per hoc ergo de facili soluuntur quae in contrarium obijci possunt, neque enim dicimus motum cordis esse naturalem corpori inquantum est graue vel leue, sed inquantum est animatum anima tali, & duo motus qui videntur quasi contrarij sunt quasi partes vnius motus compositi ex vtroque inquantum deficit a simplicitate motus circularis, quem tamen imitatur inquantum est ab eodem in idem, & sic non est inconueniens si quodammodo sit ad diuersas parte, quia & motus circularis sic est, nec oportet quod causetur ex appraehensione & appetitu quamuis causetur ab anima sensitiua, non enim causatur ab anima sensitiua per operationem suam, sed inquantum est forma & natura talis corporis. Motus autem progressiuus animalis causatur per operationem sensus & appetitus, & propter hoc medici distinguunt operationes vitales ab operationibus animalibus, & animalibus cessantibus remanent vitales. Vitalia autem appellantes quae motum cordis concomitantur, & hoc rationabiliter, viuere enim viuentibus est esse, vt dicitur secundo de Anima. Esse autem vnicuique est a propria forma. Hoc autem differt inter animam & principium motus coeli, quod illud principium non mouetur per se nec per accidens, anima autem sensitiua, & si non mouetur per se mouetur tamen per accidens, vnde proueniunt in ea diuersae appraehensiones & affectiones, vnde motus coeli semper est vniformis. Motus autem cordis variatur secundum diuersas appraehensiones, & affectiones animae, non enim affectiones animae causantur ab alterationibus cordis, sed potius causant eas, vnde in passionibus animae vtputa in ira formale est quod est ex parte affectionis, scilicet quod sit appetitus vindictae, materiale autem est quod pertinet ad alterationem cordis, vtpote quod sit accensio sanguinis circa cor. Non autem in rebus naturalibus forma est propter materiam, sed econuerso materia propter formam, vt probatur 2. Physicorum, sed in materia est dispositio ad formam Non ergo propter hoc aliquis appetit vindictam, quia sanguis accenditur circa cor. sed ex hoc aliquis est dispositus ad iram, irascitur autem ex appetitu vindictae quamuis enim aliqua variatio accidat in motu cordis ex appraehensione diuersa & affectione, non tamen ista variatio motus est voluntaria, sed inuoluntaria, quia non fit per imperium voluntatis. Dicit enim Arisotele in lib.s de causa motus animalium quod multotiens appetente aliquo, non tamen iubente intellectu mouentur cor & pudenda, & huius causam assignat, quoniam necesse est alterari naturali alteratione animalia, alteratis autem partibus hoc quidem augeri, hoc autem detrimentum pati, vt iam moueantur & permutentur natis habere permutationem adir uicem. Causae autem motuum cordis sunt caliditas & frigiditas, quae deforis & intus sunt existentes naturales, & praeter rationem vtique facti motus dictarum partium. 1. cordis, & pudendi alterationes incidentes fiunt. Intellectus autem & fantasia factiua passionem afferunt, vt concupiscentiae & irae, ex quibus corcalescit & infrigidatur. Haec Sanctus Thomas de motu cordis.
Ex quibus patet primo quod aliquis motus cordis causatur ab anima inimediate & non organice, scilicet motus cordis, & alij sibi necessario conexi: secundo quod omnis alius motus localis animalis praeter motum cordis causatur ab anima organice mediante corde & spiritibusa corde procedentibus ad reliqua corporis membra: tertio quod anima per nullam potentiam motiuam non organicam mouecorpus, dum est corpori coniuncta, quia motus cordis non causatur per potentiam mediam inter animam & corplus quam motus grauium & leuium, sed sequitur animam vt est forma talis corporis. Motus autem aliorum membrorum causatur per aliquam potentiam organicam, vtputa mediante sensitiua potentia & appetitiua quae originatur in corde & capite, & per quandam potentiam executiuam quae est in neruis & musculis & huiusmodi partibus corporis: quarto quod anima separata nullam naturalem potentiam habet ad mouendum corpus ab ea non viuificatum immediate non organice, quia nullam talem habet in corpore sibi coniuncto. Dicitur secundo principaliter quod auctoritas Aristotelis in libus de motibus animalium non facit ad propositum. Conceditur enim quod nulla pars corporis animalis est immobilis, immo quaelibet mouetur ab anima, sed differenter, quia quaedam mouetur ab anima inquantum est eius forma, scilicet cor, aliae vero mediante potentia organica. Anima autem separata non informat aliquod corpus, nec habet potentiam organicam, ideo non est simile de coniuncta & de separata. Dicitur tertio quod auctoritas Commentatoris 8. Physicor. non valet ad propositum, quia cum dicit quod primum mouens est anima &c. ex hoc non habetur nisi quod primum principium & prima radix intrinseca motus animalis secundum locum est anima. Sed ex hoc non habetur quod sit principium proximum, loquendo de reliquis motibus praeter motum cordis, quia secundum eum & Aristotelem tertio de Anima, alij motus causantur per appraehensionem & appetitum de proximo, & vt supra visum est per motum cordis. De hoc motu qui fit per potentiam motiuam organicam Sanctus Thomas prima parte q. 76. artic. 4. in sol. secundi sic dicit. Anima non mouet corpus per esse suum secundum quod vnitur corpori, vt forma, sed per potentiam motiuam cuius actus praesupponit iam corpus effectum in actu per animam, vt sic anima secundum vim motiuam sit pars mouens, & corpus animatum sit pars mota. Haec ille.
Item q. 78. artic. 1. in sol. 4. sic dicit. Quamuis sensus & appetitus sint principia motiua in animalibus perfectis, non tamen sensus & appetitus inquantum huiusmodi sufficiunt ad mouendum; nisi superadderetur eis aliqua virtus alia. Nam in immobilibus animalibus est sensus & appetitus, non tamen habent vim motiuam. Haec autem motiua non solum est in sensu & appetitu vt imperante motum, sed etiam est in ipsis partibus corporis, vt sint habilia ad obediendum animae mouenti, cuius signum est quod quando membra mouentur a sua naturali dispositione non obediunt appetitui ad motum. Haec ille. Ex quibus patet, quod proximum mouens animal est potentia sensitiua & appetitiua, licet primum mouens sit anima vt praecedit potentias. Et similiter quod anima non habet aliquam potentiam motiuam non organicam. Et vlterius quod nec anima nec suae potentiae sufficiant ad mouendum corpus sibi vnitum, nisi tale corpus sit debite qualificatum & dispositum ad exequendum imperium voluntatis: ergo mu to ininus anima separata sufficit ad mouendum corpus separatum vbi deficiunt illa tria, scilicet appraehensio sensitiua, appetitus sensitiuus ex parte animae, & potentia executiua vel obedientialis ex parte corporis. Dicitur quarto quod in illo qui saltat quaelibet pars corporis mouetur, & sola anima quiescit sic quod anima non per se, sed per accidens multum remote mouetur. Cor vero animalis mouetur per se ab anima motu vitali, qui constat ex tractu & pulsu, sed motu anima i qui per potentias appraehensiuas & appetitiuas exercetur, cor non per se mouetur, immo tali motu mouet omnia alia membra, & consequenter de per accidens mouet seipsum, sicut mouetur nauta mouendo nauem. Sic ergo patet, quod in tali motu saltus anima non mouet immediate aliquam partem corporis motu animali, sed immediate mouet cor motu vitasi, quo mediante mouet alia membra motu animali. Neutro autem illorum modorum potest mouere corpus separatum. Et de praedictis Sanctus Thomas de anima quaestio. 9. in solutione sexti argumenti sic dicit. Animal diuiditur in duas partes, quarum vna est corpus mobile, & alia motor, sed oportet intelligere quod anima mouet corpus secundum appraehensionem & appetitum. Appraehensio autem & appetitus in homine duplex est. Vna quidem quae est animae tantum, non per organum corporale, quae est partis intellectiuae, alia est coniuncti & partis sensitiuae. Illa autem quae est partis intellectiue non mouet corpus nisi mediante ea, quae est partis sensitiuae, quia cum motus sit circa aliquod singulare, appraehensio vniuersalis quae est intellectus non mouet nisi mediante particulari qui est sensus. Sic ergo homo vel animal cum diuiditur in partem mouentem, & partem motam non est haec diuisio in solam animam & solum corpus, sed in vnam partem corporis animalis, & aliam. Nam illa pars corporis animati, cuius operatio est appraehendere & appetere, monet totum corpus. Sed si supponatur quod pars intellectiua immediate moueat, ita quod pars mouens in homine sit anima tantum, adhuc remanebit responsio secundum praehabita. Nam anima humana erit mouens secundum id quod est supremum in ipsa, scilicet partem intellectiuam, motum autem erit non materia prima tantum, sed materia prima secundum quod constituta est in esse corporali, & in tali non per aliam formam nisi per eandem animam. Vnde non erit necessarium ponere formam substantialem mediam inter animam, & materiam primam. Sed quia est in animali quidam motus qui non est per appraehensionem & appetitum, scilicet motus cordis & etiam motus augmenti, & motus alimenti diffusi per totum corpus quod est etiam commune plantis quantum ad hos motus.
Dicendum quod cum anima animali non solum det id quod est proprium sibi, sed etiam id quod est inferiorum formarum, sicut inferiores formae sunt principia naturalis motus in corporibus naturalibus, ita etiam anima in corpore animalis, vnde Philosophus dicit in 2. de Anima quod anima est natura talis corporis. Et propter hoc operationes animae distinguuntur in animales, & naturales, vt illae dicantur animales quae sunt ab anima secundum illud quod est proprium sibi, naturales autem quae sunt ab anima secundum quod facit effectum inferiorum formarum naturalium. Secundum hoc ergo dicendum, quod sicut ignis per suam formam naturalem habet naturalem motum quo tendit sursum, ita aliqua pars corporis animati in qua primo inuenitur motus qui non est per appraehensionem habet hunc motum naturaliter per animam. Sicut enim ignis naturaliter mouetur sursum, ita sanguis naturaliter mouetur ad locapropria & determinata. Et similiter cor naturaliter mouetur motu sibi proprio, licet ad hoc cooperetur resolutio spirituum facta ex sanguine, quibus cor dilatatur & constringitur, vt Aritote dicit, vbi agit de respiratione & aspiratione. Sic ergo prima pars in qua talis motus inuenitur non mouet seipsam, sed mouetur naturaliter, sicut ignis, sed ista pars mouet alias, & sic totum animal est mouens seipsum cum vnapars eius sit mouens & alia mota. Haec ille.
Ad tertium dicitur, quod auctoritas Commentatoris ibidem allegata non procedit contra nos. Conceditur enim quod potentia secundum locum motiua communis est animae & substantijs separatis communitate analogiae, vel generis multum remoti, non autem communitate specifica, & ideo aliud obiectum habet potentia motiua Angeli, & aliud potentia motiua animae. Angelus enim potest naturaliter mouere corpus non ab eo viuificatum, non autem anima. De hoc Sanctus Thomas de malo q. 16. artic. 10. sic dicit. In actionibus virtutum actiuarum considerandus est ordo rerum qui non solum attenditur secundum naturas ipsarum, sed etiam secundum earum motus, habent etiam ipsi motus quandam rationem, & secundum hoc motus localis ad alios motus duplicem habet comparationem. Vno modo quia est primus motuum. Alio modo quia per motum localem minima variatio fit circa mobile. Nam cum per alios motus varietur aliquid quod est intrinsecum rei, puta quantitas, aut qualitas, aut etiam forma substantialis, per motum locale variatur corpus solum secundum aliquid extrinsecum, scilicet secundum locum, & quantum ad vtrunque secundum praedicta competit quod corpora moueantur a substantijs separatis motulocali immediatius quam alijs motibus. Primo quidem quia posteriora perficiuntur mediantibus prioribus, vnde & alijmotus causantur a substantia spirituali mediante motu locali. Alio modo quia effectus debiles possunt fieri immediate a ramotiori agente, vnde minima variatio corporalis quae fit per motum localem potest immediate fieri per substantialem quasi per agens remotum, non autem aliqua maior variatio, qualis est aliorum motuum. Alio modo consideratur ordo motuum secundum ordinem mobilium, sicut i motus coeli est prior motu corporis elementaris, & secundum hoc competit superioribus substantijs spiritualibus mouere superius corpus, ita quod motor orbis Saturni non posset mouere coelum stellatum, nec motor eius posset eum mouere, si haberet plures stellas, vt dicitur in secundo de caelo. Sicut ergo superiores substantiae spirituales mouent superiora corpora coelestia, ita etiam inferiores mouere possunt localiter inferiora corpora, quales sunt daemones, siue hoc habeant ex conditione naturae suae secundum illos qui dicunt, quod daemones non fuerunt ex illis superioribus Angelis, sed ex illis qui praeficiuntur a Deo huic terrestri ordini secundum proportionem suae naturae, siue hoc etiam eis conueniat pro poena peccati propter quam detrusi sunt a coelestibus sedibus in hunc aerem secundum Gregorius qui ponit aliquos de supremis angelis per peccatum cecidisse. Anima autem humana infimum gradum tenet in ordine substantiarum spiritualium, vnde non habet virtutem mouendi corpus etiam localiter nisi pro portionatum sibi per hoc e quod est viuificatum ab ipsa. Haec ille.
Ex quibus patet, quod licet vis motiua sit communiter in Angelis & in anima, tamen aliud obiectum habet vna quam alia. Ideoque non sequitur si angelus qui est substantia totaliter a materia separata potest mouere corpus ab eo non viuificatum, quod ideo consimiliter anima, cui naturale est esse formam corporis possit mouere corpus non viuificatum ab ea.
Ad quartum dicitur, quod non facit coutra primam conclusionem, sed arguit pro secunda. Tales enim animarum apparitiones, vt supra allegatum fuit, sunt inter diuina miracula computandae.
Ad quintum dicitur quod similitudo ibidem adducta non valet, quia licet anima conueniat cum substantijs separatis in virtute motiua, non tamen oportet, nec sequitur quod illa conuenientia sit secundum vniuocationem specificam, sed secundum conuenientiam generis remoti vealicuius analogi, & ideo non sequitur quod potentia motiua Angeli & potentia motiua animae coniunctae vel separatae habeant vniuocum obiectum, sicut patet ex praedictis. Ad argumentum principale pro conclusione patet responsio ex dictis Sancti Thomae superius recitatis. Et haec de quaestione sufficiant. De qua Benedictus in aeternum Deus. Ad cuius honorem & Christiferae Mariae & Beatorum Dominici, Petri Martyris, & Thomae Doctoris hae & praecedentes inchoatae & consummatae fuerunt. Haec nostra scripta super quartum sententiarum completa fuerunt Anno Domini Millesimo quadringentesimo trigesimo secundo, decimaoctaua die Februarij, Ruthenae, Dontificatus domini Eugenij quarti anno primo. Quae omnia subijciantur totali correctioni eiusdem summi Pontificis, & Romanae Ecclesiae, nec non Generalis Concilij nunc Sedentis Basileae.