Text List

On this page

Caput 20

Prev

How to Cite

Caput 20

Caput 20

De relationibus notionibus et processionibus divinarum personarum

CAPVT.XX.

De Relationibus, Notionibus, & Processionibus divinarum personarum.

§. 323uod praecipuum fuit de sanctissimo Trinitatis mysterio sciendum, hoc jam, Deo juvante, expedivimus, Libro secundo & hoc tertio satis prolixe: quaedam minus praecipua, sed breviter hic dicenda restant de relationibus, notionibus, & processionibus, seu modis processionum in divinis personis. Minus haec praecipua sunt, quia non tam ad cognoscendum Trinitatis dogma, quam ad facilius de illo disputandum inserviunt. Breviter autem sunt expedienda, quia ex supra dictis pendent, imo jam in supra dictis comprehensa sunt: & ideo tantum singularem locum postulant, quia ibi obiter, rc ita postulante, tacta erant, hic quasi exprofesso exponi poscunt, sed eo solo fine, ut expeditius de hoc mysterio loqui valeamus, quasi vocabula ad facilius de Trinitate loquendum idonea. Tria autem sunt potissimum: Relatio, Notio, Processio.

§. 324.

I. RELATIO personae unius ad alteram est illa ratio, qua sese invicem duae personae contuentur, & invicem ad se spectant. Talis autem ratio non consideratur in natura divina, quia in illa omnes tres personae unum sunt, unus in individua unitate Deus; cum tamen relata sint distincta inter se oporteat. Si tamen ratio talis spectetur partim in personis, partim in natura, potest considcrari etiam in natura, hoc est, ut personae considerentur tanquam subjecta relationis, seu termini, (ut loquuntur) ipsa vero identitas naturae tanquam ratio fundandi talem relationem, dicamusque Filium ad Patrem referri in eo etiam, quod Filius sit idem ipse Deus, qui est & Pater. Sed haec relatio non praedicamentalis, verum secundum dici; vel relatio rationis est, improprie scilicet dicta: nam ad relationem proprie dictam requiritur, ut ratio referendi sit utcunque distincta in uno atque altero relatorum. RELATIO ergo proprie dicta in divinis fundatur partim in opposito, partum in simili. In opposito relatio est inter Patrem rursus ac Spiritum Sanctum, tanquam scilicet inter caussam & caussatum. Nam Pater generat Filium, & Filius a Patre generatur: item Pater producit Spiritum sanctum, & Spiritus producitur a Patre. Inter Filium autem & Spiritum Sanct relatio est non in opposito, sed in simili tantum; in hoc, inquam, simili, quod tam Filius, quam Spiritus sanctus ab eodem Patre oriantur, licet diversomodo: ergo Filius & Spiritus sanctus referuntur ad se, tanquam proles ejusdem parentis, licet improprie ita loquamur. Nam Spiritus sanctus non generationis modo, sed alio nobis ineffabili a Patre oritur. Sicut GREGORIVS Naxianzenus oration. XXXIX. consonanter cum Sanctus scriptura disserit: Spiritus Sanctus vere Spiritus est, procedens quidem ex Patre, non tamen filiationis modo: neque enim per generationem, sed per processionem. IVSTINVS item Martyr in expositionc fidei: τὸ πνεῦμα ἐκ τοῦ πατρὸς φῦς ἐκ φοτὸς ὁυ ulν yeνmrῶs ἀλ εκπορεντῶς προνλθε, Spiritus Sanctus ex Patre, lumen de lumine, non geniti sed procedentis modo progressus est. CHRVSOSTOMVS vero homil. 72. tom. 6. interrogat: πῦς ἐκπορἐνεταὶ τὸ πνεῦμα ἐκ τοῦ παrτρὸς, quomodo procedit Spiritus a Patre? & respondet: ῦς ἀπὸ πnνῦς ῦδορ, ut ex fonte aqua. Sed haec Chrysostomi similitudo e longinquo petita est, cum non exstet propinquior. Hinc Nazianzenus orat. XXIX. dehortatur a modo processionis hujus indagando, inquiens: audis Spiritum Sanctum ex Patre procedere, modum ne anxio perscruteris studio. Interim tamen Patres adumbrant hanc relationem personarum per quandam comparationem; adeoque huc spectat illa Patrum contemplatio, qui Patrem Adamo, Filium Setho genito, Spiritum Sanctum Evae eductae ex costa Adami, non genitae comparant: de qua supra dictum est, libro hoc, cap. XVII. num. VII. num. 8ct Porro tales dari relationes in divinis & ex supra dictis luculenter patet, ut quod in libro secundo vindicando argumentum ab exceptione Arianorum, quo ex eo, quod Christus sit Dei Filius, esse illum summum Deum asserebamus, una opera etiam de generatione Filii Dei, licet obiter, loquuti sumus: & quod probando Spiritum Sanctum a solo procedere Patre, una etiam processionem ejus dari ostendimus, & hoc ipsum praeterea tangemus hic infra numero III.

§. 325.

II. NOTIO autem personae alicujus est illa ratio, quae maxime est propria ejus, & in qua consistit ipsa hypostasis, & per quam ipsa noscitur, & ab alia hypostasi dignoscitur, ideo & Notio dicitur. Patres graeci vocant Iδioν, proprietatem. Ita GREGORIVS Naxianzenus orat. XXIII. dicit: Patris proprietas est, quod ingenitus sit, Filii, quod genitus; Spiritus Sancti, quod procedat. Et oration. XIII. proprietates, inquit, trium personarum sunt, ἀναρxον, principio carere, yἐννnσις, generatio, & πρὸοδος, processio. Notiones numerant scholastici vulgo quinque: esse ingenitum, gencrare, spirare, generari, spirari; tres priores Patrem concernunt, duarum reliquarum altera est Filii, altera Spiritus sancti; quam vero bona haec sit eorum consideratio, mox patebit, si duo hic quaedam observemus: primum, notionem posse statui vel in positivo, considerando scilicet, quid persona sit, vel in negativo, observando quid persona non sit. Ut, Pater positivam notionem habet, quod generet, negativam vero, quod ipse non generetur. Secundum, alterutram notionem posse a nobis usurpari in loquendo vel concrete, quod ajunt, pro toto subjecto, pro tota hypostasi, ut si per nomen ingeniti vel Patris accipias Patrem, non tantum qua Pater est & refertur ad Filium, sed qua tota est Hypostasis, ipsa ab alio non producta, & alias duas personas producens: vel abstracte, pro illa sola vi & proprietate, quae per vocem talis notionis exprimitur; ut si per nomen ingeniti, hoc solum in Patre intelligas, quod non sit ab alio, & per nomen Patris si accipias solam generandi actionem. His ita consideratis patet numerationem Scholasticorum, qua notiones assignant quinque, undiquaque malam esse: nam ad prius notatum respiciendo, quaero, num illi volunt numerare notiones tantum positivas? vel tantum negativas? vel partim positivas, partim negativas? si primum, erunt tantum quatuor: generare, spirare, generari, spirari. Nam esse ingenitum (si sumatur abstracte) est notio negativa. Si secundumduae tantum erunt generatim acceptae: non generari, non spirari: quod si accipiatur speciatim respiciendo ad subjecta, & hae erunt septem: non generari, non spirari, in Patre; non spirari, non generare in Filio; non generari, nec generare, nec spirare in Spiritu sancto; si demum tertium dicent: erunt notiones undecim: quatuor in Patre: non generari, nec spirari, sed generare & spirare; tres in Filio: non generare, non spirari, sed generari; & quatuor aliae in Spiritu sancto: non generari, nec generare, nec spirare, sed spirari. Quod si dogma Latinorum admittatur, accrescet duodecima, nempe spirare in Filio. Respiciendo autem ad monitum secundum, rursum interrogo: num loquuntur in concreto, an vero in abstracto? si in abstracto; sed sermo sit de solis positivis notionibus, rursus erunt quatuor: si in abstracto, sed de solis negativis, rursus erunt septem; si in abstracto, sed tam has, quam illas capiendo, rursus erunt undecim vel duodecim: quod si loquantur in concreto, sed tantum negativas suis oppositis positivis agglutinando, non vero pro tota Hypostasi sumendo, erunt ergo quatuor notiones, duae in Patre: non generari, sed generare: & non spirari sed spirare. In Filio una: non generare, non spirari, sed generari: & una in Spiritu sancto: non generare, nec generari, nec spirare, sed spirari: si vero ita in concreto loquantur, ut per unam notionem intelligatur tota hypostasis sumpta positive, seorsim tamen negativas, idque sigillatim recensendo notiones, erunt omnino decem notiones: Paternitas, filialitas & passiva spiratio, non generari, non spirari in Patre; non generare, non spirari, in Filio; (uam nostrum non spirare in Filio, hic illis non urgemus) non generare, non generari, non spirare, in Spiritu sancto. Si adhuc dicent loqui se ita in concreto, ut seorsim positivae in una persona notiones sumantur pro una notione, & seorsim negativae, item pro una, tum nobis dabunt notiones sex, ut sponte patet. Denique si dicent se solas positivas notiones numerare, duas in Patre, generationem activam, & activam spirationem: duas item in Filio, passivam generationem & spirationem activam, unam vero in Spiritu sancto, nimirum passivam spirationem. Sed contra est: nam illi ipsi pro notione Patris ponunt esse ingenitum: nec facile est tot codices, quos evulgarunt, emendare. Quocunque igitur se vertant, in alium, non in quinarium numerum incident; ut mirum sit, non illos erubescere de tanta sua hallucinatione, quin imo tumere admodum, quasi de quodam oraculo, & recondita sapientia.

§. 326.

Quid vero a nobis dicendum sit? Duo: Si velis loqui in abstracto, tot recensebis notiones, quot suggeret hypothesis una ex tribus hic expositis, de qua loqueris. 2) Quod si malis loqui in concreto, vel perfectum eliges concretum, vel imperfectum, si imperfectum, cujus hic tres item hypotheses exposuimus, iterum hypothesis numerum notionum dabit: at si loqui placebit in concreto perfecto, ita ut nomine sub uno comprehendantur omnia tam negativa, quam positiva personae praedicata, in unamque notionem conflentur, erunt utique tres omnino notiones: prima comprehendens praedicata omnia paternae hypostaseos, secunda comprehendens praedicata hypostaseos Filii, & tertia comprehendens praedicata Spiritus sancti. Item cum proferetur nomen ingeniti, intelligam totam hypostasin Paternam, hoc est, quae generat, & spirat, ipsa vero improducta est. Et sic de aliis. Dico autem hic concedendo pro arbitratu unius cujusque, modo recta sit loquutio, loquendi facultatem. Non enim reprehendimus loquutiones, in quacunque ex his hypothesibus formari possint, quia recte possunt; sed oraculum Scholasticorum rejicimus, quia in nulla hypothesi stare possunt: quod si quis aliam ab his hypothesin formarit, rationem reddere debebit, eam esse legitimam. v. g. si quis dicat, notiones Filii & Spiritus sancti omnes sumendas esse in concreto, adeoque duae jam erunt: in Patre autem tres abstracte esse considerandas, generare, spirare, & esse ingenitum (sumendo ingenitum generatim, hoc est, non productum ab alio) det, quaeso, rationem, cur diverso modo notiones primae, quam duarum reliquarum personarum statuere velit? at in nostris hypothesibus singulis ratio est, quia singulae eodem modo omnium trium personarum praedicata accipiunt. Sed tamen hoc moneo, longe optimam cx omnibus esse loquendi rationem, ad statuendas notiones sumere nomen aliquod in concreto perfecto unum pro omnibus praedicatis: nam & ita veteres Theologi loquuntur passim, ut cum dicere astolent: ingenitum, genitum, & procedens; aut: Filius omnia habet, quae & Pater, sola excepta ratione ingeniti; & alia id genus: nam in his dictis sub nomine ingeniti, intelligunt non solum negativum praedicatum, quod non generetur Pater; alioqui enim falsa sequerentur, scilicet, quod Filius etiam generet alium Filium: nam hoc illa exceptione non excluderetur: intelligunt ergo omnia praedicata, ex quibus paterna hypostasis constituitur; & praeterea nostrum monitum ipsa res suadet, ipsa notionis definitio confirmat. Nam quum notio sit tale praedicatum, per quod ipsa hypostasis noscitur, & ab alia discernitur, utique in perfecto concreto accipienda est: nam per hoc solum verbi gratia quod Pater non generetur, non discernitur Paterna hypostasis ab hypostasi Spiritus sancti, nam & illa non generatur. Quaeri hic posset, quid sit sentiendum de operationibus illis, quae peculiariter alicui personae tribuuntur, ut creatio Patri, redemptio Filio, dilectio Spiritui sancto? num & illae notiones sint vocandae? respondeo, si sciremus esse in divinis personis internas & naturales rationes, cur hae operationes huic, aliae alii earum peculiariter tribuantur, profecto essent habendae pro notionibus. At vero quia hoc penitus ignoramus, non possumus eas vocare notiones proprie dictas, possumus tamen dicere Notiones usurpatas. Haec de notionibus.

§. 327.

III. PROCESSIO est unius personae ab altera productio. Duplex est, ut nemo nescit, Filii & Spiritus sancti: Filii processio dicitur generatio, non quod eo modo, quo animal ab animali gignitur, generetur Filius a Patre: hoc enim & cogitare horrendum est; sed quia secundae personae productionem generationis nomine scriptura ornet, & ipsam personam secundam appellet Filium, ipsamque primam personam vocet Patrem. Dari talem processionem constat ex dictis libro 2. ubi de Christi Deitate ex eo, quod sit Filius, asserta egimus, & exceptiones Socinianorum excussimus. Et licet illic ista non per se, sed tanquam argumentum ad rem aliam probandam tractata fuere, hic tamen repeti non debent, ne cramben recoquendo teramus tempus, verum pro repetitis habenda sunt. Tria autem adjuncta gencrationis divinae leviter, & quantum licet, sobrie contemplanda veniunt: modus, aeternitas & perpetuitas.

§. 328.

Modus duplex inquiri potest: Negativus, hoc est, quod diximus, non ita gigni Dei Filium, ut gignuntur animalia: item quod gignatur a solo Patre, non ab ulla Matre, quod plane in natura creata est impossibile: ad hoc autem respexit Apostolus Heb. VII. 3. ubi Melchisedecum in hoc etiam facit typum Christi, quod sit sine Patre, & sine matre. Hic ergo modus, vel potius negatio modorum nobis notorum patet nobis ex scriptura. 2) Alter vero modus positivus quaeritur, qua scilicet ratione Filius a Patre generatur? Scholastici solita audacia, hunc etiam penetrant, dicuntque, Filium a Patre gigni per actum intellectus, quomodo scilicet mens nostra format cogitationes, quac quia objectum suum, quasi quaedam imagines repraesentant: dum mens in se ipsam cognoscendam reflectitur, utique format imaginem suimet ipsius, id est, cognitionem sui; talis vero cognitio generationem imitari videtur, nam mentis faciem, a qua ipsa oritur, repraesentat, ut Filii referunt speciem parentum. Ita, inquunt, Deus Pater cognoscit se ipsum: quae cognitio est quasi imago ejus: cognoscendo ergo educit ex se λόγον illum aeternum, suimet ipsius representativum, atque ita ille generat, hic generatur. Huic imaginationi favere videtur, quod Filius simpliciter dicatur Aογoς, Ioh. I. 1. & item splendor gloriae & character Hypostaseos ejus: Heb. I. 3. Quia tamen nusquam scriptura modum generationis istum clare, & rotundis verbis exponit, imo Esajas clamat: Generationem ejus quis enarrabit? cap. LIII. 8. tutius sapiemus hac in parte, si ignorationem nostram ultro confiteamur. Hinc GREGORIVS Naxianzenus orat. XXIX. monet ita: audis generationem, ne modum curiosius scruteris. Et orat. XXXV. graviter de eo disserit hoc modo: ne de generatione Dei disputes, nec enim illud tutum est. Si enim tuam cognoscis, non protinus sequitur Dei quoque generationem tibi cognitam & exploratam esse. Si autem tua tibi gnota est quo tondem modo Dei generatio tibi nota erit? & paulo post ita pergit: Dei generatio silentio honoretur: abunde tibi magnum est scire eum genitum esse. Quo autem modo genitus sit, ne ipsis quidem angelis, nedum tibi intelligere integrum est. Vis, declarem, quomodo? ut scit Pater, qui genuit, & Filius, qui genitus est. Quod supra haec est, nube obtegitur, animique tui hebetudinem fugit. &c. Ita & alii Patres docent. Ergo pro adjuncto modi generationis divinae habeat sobria Theologia hoc ipsum, quod generationis illius modus nobis sit plane arcanus, absconditus, adeoque ineffabilis. Multo minus modum processionis Spiritus sancti scire possumus: nam generationis modus tametsi non sit explicatus, certum tamen nomen habet, nempe quod secunda persona oriatur a prima generationis modo; at processio Spiritus sancti nc nomen quidem speciale prodidit, sed tantum dicitur processio, propter illud Chcisti dictum: qui a Patre procedit. Quid autem significet hoc loco procedere, de eo THEOPHYLACTIS comment. in cap. 15. Iohan. ita dicit: quando audieris, quod procedat Spiritus, ne intelligas per processionem missionem, quali mittuntur Spiritus ministratorii, ἀλὰ φυσικν υπαρςις τοῦ πνεῦματος ἐστιν ῦ ἐκπορευσις, sed naturalis existentia Spiritus est processio. Quod vero Latini autument Spiritum sanctum procedere per modum voluntatis, ut amorem, in hoc magis audaccs sunt, cum ne quidem in speciem quidquam in scriptura reperiant pro sua ista imaginatione; sed de hoc jam supra egimus. cap. XVIII. n. II.

§. 329.

Alterum adjunctum tam generationis, quam processionis est aeternitas, scilicet sine principio, sed ab aeterno natus est a Patre Filius: Micheae v. 2. egressiones ejus a principio, a diebus aeternitatis: & quum ostendimus, Filium esse summum Deum, Patri cμοεσιον, hoc ipso ostendimus etiam ab aeterno illum esse genitum; alioqui enim vel aliquando non fuit, sed coepit demum esse, vel ante non genitus fuit, licet existebat, & postea coepit generari, quod utrumque Deo repugnat; illud enim ejus actcrnitatem, hoc immutabilitatem tollit. Et eodem argumento evincitur processionem Spiritus sancti acternam esse.

§. 330.

Tertium adjunctum est perpetuitas, hoc est, & Filius gignitur, & Spiritus sanctus procedit a Patre perpetuo, ita, ut ncc ille generari, nec iste procedere usquam desinat: patet hoc ex immutabilitate Dei, quae postulat, ut in Deo quod est, nunquam esse desinat, nunquam aliter esse incipiat. Iam vero generatio & processio esse desineret, si non esset perpetua: Pater, Filius & Spiritus sanctus aliquomodo aliter esse inciperent, si ille generare, Filius & Spiritus sanctus ab ipso oriri desinerent. Et illud: ego hodie genui te. Psal. 117. Illud, inquam, Hodie, depingit aeternitatem perpetuam, & aetcrnam perpetuitatem. Nec est magni momenti, quod aliqui objiciunt, sequi ex hoc, quod nunquam sit genitus Filius, nunquam productus Spiritus sanctus, cum omne, quod actu oritur, non dum ortum dici mereatur. Malam hanc consequutionem esse evincunt multa etiam in naturis creatis exempla. Insigne unum esto: a rebus corporeis earum species perpetuo fluunt, & tamen semper sunt perfectae, ut patet ex celebri experientia vitri concavi, foramini obscurae aediculae inclusi, & species rerum, quae foris sunt, in albam tabulam transmittentis. Si ergo hoc in creatis rebus reperimus miramurque, cur de ineffabili increata natura negare audebimus?

§. 331.

Alia quoque adjuncta considerari possunt, ut quod productiones illae sint nec liberae, nec coactae, sed spontaneae, scilicet naturales. Cui observationi occasionem dederunt veteres Ariani, qui tale adversus mysterium Trinitatis formabant argumentum: Si Deus generat, vel generat libere, vel vacte: si libere, potest ergo non gignere; adeoque Filius in numerum creaturarum rejicietur: quodsi coacte; a quo ergo fuit coactus Deus? Deinde nolens seu invitus genuit, quod est absurdum. Optime respondebant Patres, syllogismum hunc laborare vitio imperfectae enumerationis; tertium enim hic omissum est, nimirum: sponte, seu natura, quam voluntas comitatur semper, non antecedit. Et potest retorqueri talis syllogismus: Deus velllibere est sapiens, est ubique, est bonus & cetera, vel non libere? si libere; potest ergo non esse sapiens, non esse bonus, non esse ubique & cetera: quod absurdum. Si vero non libere; ergo invitus & nolens, & a quopiam coactus; quod idem absurdum est. Quid responderent ad hoc Ariani, hoc eis ad dictum syllogismum nos regereremus. Denique utraque illa utriusque personae processio non est extra Deum, sed intra, hoc est, nec producta persona extra naturam est divinam, nec ipsa productio. Nam ubi demonstravimus, Deum esse unicum, & tamen tres personas esse Deum, ita, ut & haec sit Deus summus, & illa Deus summus, sponte hinc patuit, tres illas personas esse unum eundemque Deum, unam eandemque naturam divinam: quare personae productae non sunt extra naturam divinam, non sunt autem extra etiam ipsae productiones, seu active, seu passive sumantur: nam activa Filii & Spiritus sancti productio, est ipsa Patris hypostasis; passiva generatio, est ipsa hypostasis Filii; passiva denique spiratio, est ipsa hypostasis Spiritus sancti: si quidem enim Deus est Spiritus, adeoque summe simplex, non possumus in illo distincta quaedam imaginari, nisi clarissime de iis Scriptura nos doceat: docet de distinctione personarum, ut libro 2. vidimus supra; hanc ergo admittimus: alias distinctiones Scriptura tacet, eas ergo admittere non debemus. Neque enim aliud nos ad eas admittendas permovisset, nisi ut indulgeremus imbecillitati mentis nostrae, quae simplicitatem Spiritus non potest percipere; nec intelligere, quomodo persona per se ipsam producit, non per diversam actionem. Vide etiam lib. 1. ubi de simplicitate Dei disputavimus.

Atque ita jam celebrem de processione Spiritus sancti controversiam absolvisse videmur, ope ipsius Spiritus sancti, cui soli honor & gloria, una cum Patre & Filio in Saecula Amen.

PrevBack to Top