On this page
Caput 19
Caput 19
Singularis quaestio: utrum per Sanctionem Ephesinae synodi oecumenicae tertiae liceat sacro symbolo addere quidquam, saltem quod verissimum esse constet; et ostenditur negative: atque adeo Latinos vocem illam: Filioque, quantumvis vera esset, symbolo inserere nequaquam debuisse
Ephesinae synodi oecumenicae tertiae liceat sacro symbolo addere quidquam, saltem quod verissimum esse constet; & ostenditur negative: atque adeo Latinos vocem illam: Filioque, quantumvis vera esset, symbolo inserere nequaquam debuisse.
l luo in concilio Florentino disputata sunt: primum, utrum licuit symbolum augere etiam vera additione? alterum, utrum dogma Latinorum de processione Spiritus Sanctus verum sit? De hoc altero hactenus nos, per Dei gratiam satis, ut videtur, egimus. De primo illo hic breviter agendum est: modo prius statum quaestionis explicemus.
Non quaeritur hic an symbolum qualecunque augeri possit? sed de solo symbolo Constantinopolitano seu Nicaeno, ut deinde Constantinopoli explicatum magis & auctum fuit, lis est. Sunt enim & alia symbola, quale illud est notissimum Atbanasianum, & omnes conciliorum dogmaticae definitiones, omnes denique Doctorum confessiones, quas conscribunt, ubi de fidei suae ratione postulantur, utique symbola sunt. 2) Non quaeritur deinde, an hoc ex se habeat symbolum, ut mutari, augeri, imminui nequeat? Symbolum enim Nicaeae editum terminabatur in illis verbis: & in Spiritum Sanctum, & post haec subnexa fuit condemnatio Arianorum: in secundo autem concilio oecumenico addita sunt sequentia: qui ex Patre procedit, qui cum Patre Filioque simul conglorificatur, & alia, quae sequuntur. Symbolum enim licet quo ad sententiam, est res planc theologica, quia nihil continet, quod non ex scriptura deductum sit: attamen quo ad verborum contextum, res est adiaphora, quia mere humana; nec enim interest, quibus verbis & phrasibus fidem exprimas, modo bene expresseris. Ergo ex se non habet symbolum immutabilitatis suae vim. 3) Quaeritur ergo, an symbolum per sanctionem Ephesinam immutabile tactum sit? hoc est, an Ephesina synodus ita sancit, ne symbolum mutetur? A Porro, ubi de illa fanctione sermo est, rursus non quacritur, an tanta sit synodi Ephesinae atque adeo illius sanctionis auctoritas, ut nulli alii auctoritati possit cedere? Cum enim synodus illa, quantumvis maxima, quippe quae totam Ecclesiam referebat, fuerit nihilominus congrcgatio humana, nec habuerit (quantum quidem ad res a scriptura non praeceptas) auctoritatem divinae auctoritati aequalem; potest auctoritati sibi aequali, hoc est, alteri synodo oecumenicae concedere, in rebus (quod hic inculco diligenter) mutabilibus & per se adiaphoris, qualis symboli verbalis est formula, idque si hoc flagitaverit summa aliqua necessitas: potest, inquam, alia oecum enica synodus aliquid symbolo addere, sed ostendendo necessitatem, & adjiciendo cautelam, quod hoc fiat non ad infringendam auctoritatem synodi Ephesinae, sed alium finem salutarem, si talis quandoque acciderit, & si aliter sine scandalo, sine periculo & remidio necessario fieri nequeat. 5) Denique non quaeritur an synodus illa prohibuerit falsa symbolo addere? quis enim de hoc dubitat? aut quae necessitas ista prohibere? numquid antea dubitatum fuerit, & quidem usque ad tempora Ephesinae synodi, utrum falsa vel symbolo addere, vel etiam quacunque oratione praedicare liceret? Latini quidem, in hac controversia, ut vim argumenti cvadant, hoc unum clamitant, falsorum additionem esse prohibitam; sed insulse, ut jam ostendemus. Quaestio igitur haec est vera, & integra: An symbolum Nicaeno. Constantinopolitanum possit non a synodo ccumenica, sed a privata quadam vel Persona, vel Ecclesia, aliis fratribus inconsultis, augeri quomodocunque, etiamsi vera essent, quae adderentur? & hoc an liceat per sanctionem Ephesinam, an sanctio Epbesina tali additamento non obstet? Pontificii affirmant, nos negamus. Utque appareat, penes quam partem stet veritas, tria a nobis hic praestanda sunt. Primo, occasio & necessitas illius sanctionis, ejusdemque verba & sententia, aliaque quae ad eam respiciunt, exponenda. Secundo nostra de iis omnibus consideratio, nervorumque observatio in medium est proferenda. Tertio denique Latinorum exceptiones & objectiones dissolvendae sunt.
I. Cum Nestorius haeresim suam promulgare occoepisset, ipse ille, vel illius asseclae novum condiderunt symbolum, dogmate Nestoriano suffarcinatum, quo latius citiusque virus suum spargerent. Patet hoc ex actis synodi Ephesinae. Utrum vero eorum symbolum fuerit longe alia fidei formula a Nicaeno symbolo, an idem Nicaenum, sed Nestorii doctrina inserta auctum, non constat. Hoc tamen certum est, ausum hunc Nestorianorum, & ex ipso profectum malum dedisse Ephesinis patribus occasionem, imo potius necessitatem imposuisse, ut canonem seu sanctionem, de qua hic agimus, ederent, occurrendo scilicet simili imposterum offendiculo, quod ex licentia proferendi novi symboli sequi potuisset, ut tunc sequutum esse videbant. SANCTIO vero illa his verbis concepta est, actionc V. His ergo lectis, statuit Sanctus synodus alteram fidem nemini licere proferre, aut conscribere, aut componere, praeter definitam a Sanctus Patribus Nicaeae cum Spiritu Sancti congregatis: Qui vero ausi fuerint, aut componere fidem alteram, aut proferre, vel offerre converti volentibus in agnitionem veritatis, sive ex gentilitate, sive ex judaismo, sive ex qualicuxque haeresi, hos, si quidem Episcopi sint, aut clerici, Alienos esse Episcopos ab Episcopatu, & clericos a clericatu, decrevit. si vero Laici fuerint, anathemati subjici. Quae sententia per se clara, magis tamen patebit infra, numero II. in nostra circa haec observatione. Iam illa, quae ad hanc sanctionem spectant, in cumulum congeramus.
1. Itaque hanc ipsam sanctionem paene iisdem verbis, certe parum diversis repetierunt, & confirmarunt alia concilia: Chalcedonense oecumenicum IV. ann. 451. celebratum action. 5. oecumenica V. synodus Constantinopoli sub Iustiniano Imperatore an. 553. celcbrata, collation. 6. Et oecumenica VI. synodus Constantinopoli sub Constantino Pogonato an. 680. habita. action 16. Denique synodus Constantinopolitana, quae Photio sedem an. 879. restituit, singulariter de eodem ita ait: Definitionem purae Christianorum fidei antiquitus a Patribus, & ad nostra usque tempora descendentem, mente & lingua comprobamus, & omnibus constanter, alta voce annuntiamus; nihil aufferentes, nihil addentes, nihil mutantes, nihil corrumpentes; ablatio enim & additio, nulla a mali macbinamentis commota haeresi, ex industria illorum, qui irreprebensibiles sunt, & Patrum inexcusabilem inducit injuriam: Definitiones vero Patrum, corruptis verbis mutare, illo multo perniciosius est. Et mox subdit in transgressores damnationem. 2.) Sanctus CYRILLVS Alexandrinus Ephesinae synodi Praeses & Antistes ita de immutabilitate symboli loquitur in epistola sua ad Ioannem Antiochenum, quae habetur in eadem synodo parte tertia: nullo modo patimur, ut ab aliquo fides illa sive fidei symbolum concutiatur, quod a Sanctis quondam Patricus Nicaenis editum est. Neque enim aut nobis ipsis, aut ulli omnino alteri permittimus, vel unam tmmutare vocem ex iis, quae ibi positae sunt, aut etiam syllabam unam praeterire, memores ejus, qui dixit: ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt Patres tui. Non enim erant ipsi, qui loquebantur, sed Spiritus Dei & Patris, ὁ ἐκπορἐvεταὶ μὲν ἐς ἀυτοῦ, ἐστὶ δὲ θκ ἀλοτοιον τοῦ υιοῦ κατα vε τον τῦς ουσὶας λογον. Qui procedit quidem ex ipso, non autem est alienus a Filio, secundum essentiae rationem. Haec vero Epistola Cyrilli fuit lecta & probata in concilio oecumenico quarto Chalcedonensi, adeoque & verba Cyrilli facta sunt verba Chalcedonensis concilii. 3.) AGATHO Papa Romanus Epistola ad Constantinum Imperatorem, quae lecta est in concilio oecumenico sexto, actione 4. ita de symbolo ait: quae regulariter a Sanctis atque venerabilibus praedecessoribus & quinque conciliis definita sunt, cum simplicitate cordis, & sine ambiguitate a Patribus traditae fidei conserpamus: unum, ac praecipuum bonum habere semper optantes, atque studentes, ut nihil de 1is, quae regulariter definita sunt, minuatur, nihil mutetur, vel augeatur: sed eadem & verbis & sensibus illibata custodiantur. PAVLINVS Patriarcha Aquilejensis (de quo jam in historia mentionem fecimus) in synodo Forojuliensi prolixe integritatem symboli defendit, & expositionem quidem fidei permittit, attamen eum ipsum textum symboli retinere jubet, & id illum agere adversus novum tunc Latinorum additamentum frequentari coeptum, ostendimus ibidem: unde etiam corruptelam deprehendimus, quod ibidem legatur symbolum cum additamento. 5) IVSTINIANVS Imperator in confessione rectae fidei adversus tria capitula tom. 5. conciliorum LABBEI columna 702. ita loquitur: qui in Epheso prius collecti sunt Sancti, Patres adversus impium Nestorium & qui in Chalcedone convencrunt Sancti Patres adversus impium Eutychem, anathematizaverunt eos, qui alteram definitionem fidei, sive symbolum, sive μαθnμα tradunt, accedentibus ad sanctum baptisia, vel ex quacunque haeresi conversis, praeter traditum, sicut dictum est a 918. Sanctis Patribus, & explanatum a 150. Sanctis Patribus. Hic etiam prodeat LEO III. Papa cum sua adversus Aquisgranenses disputatione de additamento & cum argenteis suis tabulis illis. Non alio enim tunc utebatur scuto Leo ille, nisi sanctionibus hic expositis. Vide de illo, quae prolixe egimus in historia. 7) Denique ipsi legati illi Aquisgranenses ubi audiunt Papam Romanum Leonem objicere sibi contra tentatum & ab ipsis expetitum additamentum, conciliorum sanctiones, non negarunt illas esse, sed alio modo evadere studebant. Verba corum sunt, in disputatione cum Papa, haec: aliud enim per arrogantiam transiliendo, bona contemnere, aliud bona per henevolentiam meliora efficere. Hoc est, diversum affectum & consilium hac in parte esse considerandum, si quis scilicet contemptim & arroganter immutaret symbolum, illum reum fore pronunciant: secus vero, si quis ad bonum finem illud faciat. Quae ipsorum distinctio bene notanda est. Et haec sunt praecipua, quae ad illustrandam Ephesinam sanctionem, & ex illa clicienda nobis argumenta adversus Latinos apprime faciunt.
II. Ergo jam breviter, quod promisimus, exsoluamus, considerando & observando, quae hactenus exposuimus. Duo autem hic praestabimus: primum explicabimus rem, seu objectum, de quo loquitur sanctio; deinde mentem sanctionis, quiduam sibi velit, quid prohibeat, exponemus observando nervos, ubi una eademque opera ausum Lat inorum conficiemus.
Potest aliquis dubitare, quid nomine fidei in sanctionc Ephesina intelligatur: fidem enim immutari & aliam publicari vetat synodus, de symbolo nihil dicere videtur. Dico igitur breviter palam esse, sidem nomine nihil nisi publicum ibi symbolum intelligi. Patet hoc m ex verbis ipsius sanctionis. Nam dicitur: praeter definitam a Sanctis Patribus Nicaeae fidem. 2) Ex aliorum conciliorum verbis, licet hic non citatis, quae expresse id ipsum dicunt. 3) Ex verbis Cyrilli, Iustiniani, Paulini, ipsiusque Lconis III. Papae, qui omnes nomine fidei intelligunt symbolum, ut supra videre est. Sed potest alter esse scrupulus: Ephesinam sanctionem loqui de symbolo Nicaeno, nihil de additamento Constantinopolitano dicere; ergo forte ad illud solum, & non etiam ad hoc cautio ista integritatis extenditur? Respondeo, sub nomine Nicaenae fidei comprehendi symbolum, ut est editum Nicaeae, & auctum Constantinopoli: sed uno comprehendi nomine propter faciliorem, breviorem, magisque expeditam loquendi rationem. Assertio haec nostra constat palam ex supradictis. Nam & Paulinus & Leo Papa de symbolo tali agunt, & expresse Iustinianus tale symbolum indicat: & praeterea in conciliis citatis, tale symbolum, ex Nicaeno scilicet Constantinopolitana confessione conflatum recitatur, & cautione illa obsignatur. Hoc ergo est, quod de objecto sanctionis erat sciendum. Ex hoc vero ipso primum contra Latinos exsurgit argumentum. Nam si aliud symbolum publicare non licet, praeter Constantin opolitanum seu Nicaenum seu Nicaeno. Constantinopolitanum, nihil ergo licet addere: nam si addas vel diminuas, jam erit aliud symbolum, certe nostrum symbolum aliud esse a suo dicere debent Latini. Hinc ubi Sanctio Ephesina interdicit aliam fidem, Cyrillus, Agatho, & alii exponunt, ne quid immutetur in symbolo. Iam Ephesinae sanctionis, aliorumque conciliorum & Patrum, qui eam citant, & sequuntur, mens est, nihil omnino addendum esse symbolo, non tantum falsum, sed etiam verum; quod probare, est Latinorum hac in parte caussam evertere. Probamus ergo ex allatis testimoniis, observando in iis nervos praecipuos. Primus scopus erat concilii Ephesini, prohibere hoc, quod privata auctoritate fecerant Nestoriani, & cavere ecclesiae ab obrepentibus in immutatione symboli malis (ut patet ex occasione sanctionis superius narrata) Igitur prohibebant tam bonum, quam malum, tam falsum, quam verum addi: nemo inficiabitur, nisi qui vel nescit, quid sit cautio, vel plane obstinatus est. Nam cautionis haec vis est, ut, ne incurras in malum, arceret omnem rem talem, sub cujus specie vel nomine possit obrepere malum. Exempla quotidiana & innumerabilia sunt; unum hoc esto: solent summi principes prohibere quorundam armorum usum, quae ad facilem & clanculariam caedem ab hominibus perditis semel atque iterum usurpata fuisse deprehenduntur. Finis interdicti hujus spectatur in malis hominibus: at ipsum interdictum tam bonos quam malos ligat: capitur & poenas dat, quicunque interdicta arma gestare deprehenditur, nec quicquam ad excusationem valet, dicere te non esse sicarium, non homicidam; ne enim res ad malum usurpetur, cautio vetat, sed ne ab ullo homine, ne ullo prorsus modo usurpetur. 2 Deinde usurpans rem prohibitam, dicetne, quaeso, se eam usurpare ad malum, non ad bonum? id quod magis valet ad rem nostram. Quis enim, quod addit symbolo, (licet illud sit error teterrimus) quis, inquam, dicet se falsum addidisse? Vana ergo erit cautio Ephesina; quia neminem reprimere poterit. Addat enim aliquis ad illum articulum: & in Spiritum sanctum, hanc blasphemiam, qui non persona, sed actio Dei est: quid cum ipso efficies per Ephesinam sanctionem? Dices, prohibitum esse, ne quid addatur? Respondebit, prohibitum esse, ne quid falsi addatur: se vero non falsum addidisse. Quis enim hacreticus sua dogmata falsa esse dicit? imo quis dicit non verifsima esse? sed inquies, disputandum prius esse cum haeretico, & cum ei demonstrabitur dogmatis falsitas, arguendus erit pro suo additamento ex sanctione Ephesina. Respondeo igitur: Sanctio Ephesina est tantum dicis caussa, & aeque bene erit nobis absque illa, atque cum illa, imo potius in casu allato tacenda erit: nam si ita revincam Haereticum, ut manus veritati det, quid amplius faciendum restat? Sanctionem Ephesinam ad quid citavero, nisi ut hominem lacessam, & ad resiliendum irritem? Quid vero, si victus non fatebitur se victum esse, ut fere semper illi ita faciunt? in utroque igitur casu Ephesina Sanctio jacebit, nec ullum habebit usum, atque adeo exponetur Symbolum perpetuis mutationibus. At vero si habeat, ut & revera habet eam mentem, quam nos volumus, vim maximam habebit semper: nam si quis addat quidpiam, arguam illum, male egisse contra Ephesinam Sanctionem, nec evadet diccodo, se verum addidisse. Nam dicam: ne verum quidem licere addi, dicam de veritate nos disputarc oportere, at interim additio eradatur. Quiscunque igitur eventus disputationis successerit, sive resipiat, sive in malo suo haereat haereticus, symbolum erit integrum, & simplicibus Christianis non imponetur. 3) Verba item ipsius sanctionis prohibent, ne proferatur fides alia; alia, inquam, non contraria. Et ridiculum esset canonem figere, ne quid contrarium Nicaenac fidei proferretur, quasi hactenus hoc ignorabatur, aut quasi antea licuit etiam contrarium proferre, sed abhinc jam non licere amplius. 4) Quibus vero additio illa, & ulla symboli immutatio prohibetur? Haereticisne? minime, sed orthodoxis Episcopis, Clericis, Laicis; ad haereticos canonem cudere, & illis leges ferre ecclesia non solet, non debet, non potest. Num poterimus melius nugari, quam si coacta synodo praescribamus Mahometanis, quid facere, quid non facere debeant, idque in rebus adiaphoris, sed propter quandam cautionem? at ne in malis quidem pertinet ad nos judicium de iis, qui non sunt in ecclesia; audi Apostolum ICor. V. 12. quid mihi de iis, qui foris sunt, judicare? nonne de iis, qui intus sunt, vos judicatis? nam de iis, qui foris sunt, Deus judicabit, auferte malum ex vobismet ipsis. 5) Maxime vero id ipsum ostendunt poenae, quae transgressoribus sanctionis ibidem irrogantur. Nam Laicis quidem intentatur anathema, Episcopis vero & clericis adimitur tantum honor suus. Ita ne? Si Episcopus symbolo inserat hacresim, Episcopali duntaxat officio spoliabitur, & erit tamen membrum ecclesiae? quis hoc dicat? quis credat? Ergo patet mentem sanctionis esse, ne verum ctiam addatur symbolo. & Iam si observes Patrum dicta, quae illam sanctionem respiciunt, plane eos nobiscum esse videbis. Octava synodus ait, inferri patribus injuriam ex ablationc vel additionc, etiamsi non erroneum addatur: si, inquit, & mali machinamentis nulla haeresis excitata sit. Iam vero perniciosius vocat, si error inscratur. 7) CYRILLI verba erant: neque nobis ipsis, aut aliis permittimus immutare; qui nervus primus est. Nam illi non addidissent, nisi verum, certe nollent, nisi verum addere: nihilominus tamen & sibi ipsis non permittunt. Quid vero non permittunt immutare? nec unam vocem, nec syllabam unam praeterire: qua certe rigida loquendi energia prohibent omne additamentum, nullo habito respectu, verumne sit, an falsum, quod adderetur, qui est secundus nervus. Hoc vero Patres illi Ephesini, & suo ipsorum exemplo confirmarunt; nam cum posset vel vox Deiparae, vel quacdam alia Nestorianae haeresi opposita symbolo inseri, nihil inseruerunt. 8 AGATHO ajebat eadem & verbis & sensibus illibata custodienda esse: si non tantum sensibus, sed etiam verbis, utique nihil addendum censuit, nec verum, nec falsum. 9) Paulini vox fuit: eum ipsum textum symboli retinendum; cum tamen explicationem extra symbolum permitteret, hoc ergo etiam arcebat a symbolo, quod probabat extra symbolum. 1O) lam de mente Leonis, imo & ipsorum Aquisgranensium oratorum qui dubitaret, plane esset plumbcus. Oratores enim dogma, quod persuadent, fatentur non posse quocunque affectu inseri symbolo, sed non nisi ex optimo consilio. Papa autem Leo fatur, deceptus, dogma esse verum; contendit tamen & evincit, non licere illud, sicut nec quidvis aliud inseri in symbolum. Quod vel unicum cur non obturet os Latinis, Papas suos Deo ipsi exaequantibus, satis mirari nequeo. Forte in illa disputatione loquebatur Leo, qua homo, non qua Papa, adeoque erravit. Sed cur non institerunt amplius Aquisgranenses, nec ita compellarunt: loquutus es, ut homo, Pater Beatissime, loquere adbuc ut Papa, quo nos reddas certiores, non modo quid, ut homo, sed etiam quid, ut Papa sentias. Sed videlicet distinctio ista non dum erat nata. Certum tamen est (si etiam nugari placeat) Leonem tabulas illas excudisse, ut Papam. Cui ergo tot & tam clara documenta non sufficiant? quis ad tantam lucem caligabit? Relinquiturne locus vel minimus cavillationi, tergiversationique ulli? at superbae proterviae & obstinationi plane ferreae adeo naec parva & invalida sunt, ut similiter de hoc ipso disputantem Ephesium, nihil nisi puerilia argumenta promere dixerit in concilio Florentino perditus ille Cardinalis Iulianus. Videamus tamen, quid ad haec Latini excipiant.
Qui nihil, nisi Sanctionis Ephesinae interdictum audiunt, & quidem sine ulla verborum & consilii cjus observatione, putant se facillime ab hoc negotio expedire, modo dicant, falsum, non etiam verum additamentum esse prohibitum; sed stos jam satis superque confutavimus.
2) Magis ingeniosi hanc evadendi rimam invenerunt: ajunt explicationem alicujus rei vel sententiae non esse quid aliud a re vel sententia, quae explicatur; adeoque dum additur explicatio, nihil novi additur: suum vero illud Filioque, esse meram explicationem illius ex Patre: igitur nihil sese symbolo addidisse, cum illud addiderint. Majorem syllogismi probant: quia definitio cum definito convertitur; & quod sententiae explicatio nihil aliud sit, nisi sententia eadem explicata. Majoris vero ita expositae consequutionem & per se patere dicunt, & instantiis confirmant. Quia alioqui sententia vc. ganctu haec ipsa: qui a Patre procedit, si graece efferatur, ubi habebit plures syllabas, censebitur esse aucta: ita & Sanct Scriptura, in varias conversa linguas, cum in alio idiomate plures, in alio pauciores syllabas habeat, censebitur alibi additamentis abundare, alibi truncata & mutila esse. Quod tamen est ridiculum. Iam vero minor eis facilis probatu est; nam admissa hypothesi, quod dogma Latinorum verum sit, (admitti autem in hac quaestione a nobis debet) utique illud, Filioque erit explicatio: sicuti & Constantinopolitani Patres per illam non minimam additionem: & in Spiritum Sc. Dominum & vivificantem &c. usque ad finem symboli, dicuntur symbolum explicassc. Ita ipsi. Nos siugula excutiendo respondemus: Alia est explicatio grammatica, alia logica. Grammatica est, cum sententia aliis vocabulis, sed clarioribus, quam quibus erat proposita, exponitur: quae tamen vocabula sint cum illis obscurioribus plane synonyma, nullum alium vel ex parte subjecti, vel ex parte praedicati conceptum suggerentia. Ita si hoc dictum: homo ex circumcisione, Christo nomen dediti, ita exposueris: Iudaeus factus est Christianus. Vel istud aliud, exaravit litteras, ita efferas: scripsit epistolam; quae tamen ipsa explicatio grammatica duplex est: una paraphrasis, altera metaphrasis. Paraphrasis est, cum nihil quidem intendit oratio exponere, nisi ipsissimam sententiae mentem, atque idem subjectum, & idem praedicatum proponit; sed hoc directe, ut ajunt: at ex obliquo tale aliquid profert, quod utcunque distinguitur vel a subjecto vel a praedicato, vel ab utroque. Metaphrasis vero est, cum plane idem praedicatum, & subjectum, nec vel ex obliquo quidvis aliud effertur, sed verba tantum alia prioribus correspondentia in omnibus, & prorsus synonimica ponuntur. Paraphrascos exemplum est primum ex duobus hic adductis; metaphraseos vero, secundum. Paraphrasi cum utimur in interpretando, dicimur proferre sententiam auctoris, sednostris verbis, & solemus usurpare illud vulgatissimum: quasi dixerit. Ubi vero utimur metaphrasi, dicimur auctoris sententiam verbis ejusdem proferre, non nostris, nec adhibemus illud: quasi dicat. Metaphrasis enim mera versio, vel commutando verba in verba alia ejusdem linguae, ut, gladio interfecit, ense occidit: vel verba unius linguae verbis alterius linguae efferendo, quales sunt librorum ex uno in aliud idioma versiones. Metaphrasis est mera grammatica interpretatio: paraphrasis autem accedit non nihil ad logicam, unde eam QVINTILIANVS non tam interpretationem, quam imitationcm vocat libr. 10. Logica vero interpretatio est, cum non tantum verba, sed & conceptus clariores adhibentur, ostendendo, quid sit maxime rei proprium, per quid differat ab omni alio, in quo scilicet consistit ipsius essentia? qualis est definitio; vel etiam alias rei proprietates, partes, caussas, effectus, adjuncta exponendo, quales descriptiones sunt. In hujusmodi praeterea interpretationibus multa alia adhibentur, ut cum reddimus rationem nostrac expositionis, quod sit legitima, & germana, & interpretationes alienas rejicimus. His ita expositis, quis jam non videt ruditatem eorum, qui ita ad objectam Ephesinam sanctionem de non immutando symbolo excipiunt, ut interpretationem non esse additionem dicant. Sola grammatica interpretatio eaque metaphrasis nihil addit, at paraphrasis addit, & multo magis addis interpretatio logica. Nihil est, quod dicunt, definitionem converti cum de finito: hoc enim non aliud probat, nisi rem in definitione eandem esse, quae dicitur definitum; At sunt alii conceptus, hoc est, magis clare partes essentiae indicantes, quam in definito nude prolato. Nihil est, quod ajunt sententiae explicationem esse nihil aliud, nisi sententiam explicatam: hoc enim verum quidem est simpliciter, at non secundum quid: nam explicatio multa hinc inde adminicula colligit ad declarandam sententiam. Quod si metaphrastica sit explicatio, verum est penitus, quod dicunt; sed ad rem nostram accommodare non possunt, ut mox patebit. Instantiae, quibus probant, explicationem nihil addere, valent de explicatione metaphrastica sola, non de paraphrasi, aut interpretatione logica; adeoque nihil hic faciunt. Nam ut ad rem accedamus, hoc est, ad minorem syllogismi: si verum esset, Spiritum Sancti procedere a Patre & Filio, illud, Filioque, esset interpretatio: Sed logica, nequaquam metaphrastica. Nam illud, Filioque, vel aliud subjectum a Patre notat, vel prorsus idem? Si primum, non est ergo metaphrasis, atque adeo est jam additio. Si secundum, ergo Sabellius vera docuit, cum distinctionem personarum tolleret. Ita & augmentum Constantinopoli factum jure dicitur explicatio symboli, hoc est, mysterii Trinitatis, aliarumque rerum necessario credendarum; sed haec explicatio logica est, quae non nihil, sed plura addit. Talem vero explicationem prohiberi Ephesina sanctione aimus, sicuti jam & luculenter ostendimus. Quam ergo misera illa fuit Florentina synodus, hinc patet: nam quod nos hic breviter expedivimus, sed vel pueris ad intelligentiam satis, hoc ipsum Ferrariae diu multis tricis agitabat nunc Rhodius rabula, nunc rabula alius Iulianus multas spumas jaculando, episcopos sedentes, seque ipsos tristibus sane ineptiis excarnificando: nec tamen vel scintillam lucis proferre, aut ipsi videre poterant, surdis fabulam canente Marco Ephesino.
3) Sed adhuc instant, exemplum synodi oecumenicae secundae objectantes; nam illa ad symbolum Nicaenum multa adjecit. RESPoND. Fuit synodus oecumenica, cui id licuit: deinde factum hoc est ante Ephesinam sanctionem: de utroque hic non quaeritur.
A) Instant demum, similem sanctionem de integritate symboli profectam fuisse adhuc a synodo prima Nicaena, quod probant ex quadam epistola Liberii Papae. Hoc tamen non obstantc Patres Constantinopolitani auxerunt symbolum: unde patet, quod mens sit synodi prohibere tantum falsa additamenta. Respondimus vero ad hoc supra cap. XV. num. III.
5) Denique Rutba, & alii putant se satis valide cuneum hunc explodere, dum instant, Episcopos & Doctores, ubi de hoc res postulat, componere privatas confessiones, quae sunt symbola. RESP. licere hoc extra publicum symbolum, non intra, adeoque exceptio haec seu instantia vagatur extra statum quaestionis.
& Tandem clamant, Ecclesiam Romanam esse magistram totius orbis, adeoque & licere illi fixas ab aliis synodis leges refigere, etiam inconsultis aliis Ecclesiis: additamentum tamen hoc in magno quodam Concilio promulgatum fuisse. Respondeo, primum, quod dicunt, dicant Hispanis, Polonis, aliisque, qui hoc facile credunt: alterum falsum esse ostendimus in historia: & si esset verum, synodus Romana, utpote non oecumenica, non habuit vires Sanctionis Ephesinae antiquandae.
Haec jam satis de additamento. Ubi hoc postremo notandum est, adeo impudentes, vel, quod verius est, rudes & stolidos quosdam ex Latinis fuisse, ut non a se additum illud Filioque, sed a nobis erasum esse ex symbolo, dicere non vererentur. Prae ceteris eminuit in hac stultitia Humbertus Cardinalis Leonis IX. Papae Constantinopolim legatus, atque adeo Dominus ipsius Papa ille, (nam ab eo instructus fuit) hic enim Constantinopoli male exceptus a Michaele Cerulario Patriarcha, anathema in ipsum & ceteros Graecos projecit; ubi inter alia, vocat eos pneumatomachos, eo, quod Filioque ex symbolo eraserint. Cur ergo alii Latini praecipue Florentini Patres contendunt se jure additamentum illud adjecisse? Ito Lector, & satis mirare hanc vecordiam