On this page
Praefatio
Praefatio
PRAEFATIO In qua de Ortu et Profectu huius Controversiae, totiusque, ob ipsum magni ac diuturni dissidii variis casibus, et multiplici malorum facie continuata ad nostram usque aetatem exponitur HISTORIA
Postquam demonstratum est tres esse in divinitate Personas, sequitur est, ut doceamus, quaenam earum notiones sint, hoc est, pro quid una ab alia discernatur: item quaenam sint earundem mutuam interrelationes sunt habitudines denique de processionibus ipsis non agendum est: an scilicet una ab alia habeat suam originem: et non secunda et tertia a sola prima, an vero secunda quidem a Prima, tertia vero a Prima et Secunda procedat ab aeterno. Quarum quaestionarum priores omnes et faciles sint, et litem fere nullam inter confessores Trinitatis faciunt: at postrema de Processione Personarum tertiae Spiritus Sancti: an scilicet a solo Patre, an vero a Patre et Filio procedat, toto celeberrima orbe est: quippe quae occidentem ab Oriente diremit, totque ac tantis iurgiis, Litigiis, bellis, ac prope infinitis calamitatibus universam involuit Ecclesiam. Quae mala cum paucis annis tolerari vix possent, totis paene novem saeculis grassata sunt, neque adhuc finem habent. Cum interim bruti utrinque homines, qui nihil nisi privatam quisque suam febrim sentire valent, aut nihil de extinguendo tanto incendio cogitaverint, aut etiam oleum affuderint. Huic enim dissidio aliae insuper atque aliae odiorum caussae passim additae sunt: et ferociente praesertim Romana bestia, sibique insanos titulos, ac paene divinam praerogativam vendicate, ita confirmatum et schisma, ut nulla deinceps concordiae spes appareat. Interim tamen non defuere ullis, ac praecipue nobis proximis temporibus nostrates homines, qui et praeteritorum malorum, ob inertiam et in evoluendis historiis desidiam ignari, et ad praesentia, quae se in oculos quotidie ingerunt, mire stupidi, non modo a perfidia adversariorum non abhorruerunt, verum etiam hausto eorum veneno, impiae, inquam, eorum theologiae viperino sane lacte poti, adeo dementati fuere, ut non modo de controversia ista nihil sollicitudinis habuerint, sed pro aliis etiam plerisque Pontificiis dogmatibus, noxiis superstitionibus, somniis ac fabellis securissime indormierint erunt. Ex quo factum est, ut parum aut nihil a nobis dissidere Latini nostris plerisque nostris videantur. Haec vero adeo perniciosa opinio est, ut multos simpliciores incautos faciat, quominus sibi metuendum ab Papali Synagoga putent, atque adeo cum plerisque eius documentis aures praebere non dubitent, tum etiam ubi fert occasio, vel aliquae urgent molestiae, in adversariorum transire castra haud multum vereantur. Cum tamen tot tamque foedis aliis etiam erroribus Latina Secta scateat, ut si de processione etiam Spiritum Santi nobis cum conveniret, longissimo tamen ab illis spatio dirimi nos oportuisset. Sed huic tanto dissidio ista, quam ingredimur, controversia fecit initium. Qua propter eam omni, qua par est, et possumus, diligentia expendemus.
Antequam tamen ad rem ipsam accedamus, operae pretium facturos nos arbitramur, si istius disputationis initia investigemus: unde et quibus ex causis, et quo tempore, quo auctore orta sit? Quos dogma processionis Spiritus Sancti: a Filio, patrones, quos oppugnatores habuerit? I quo aut quando symbolum voce filioque auctum sit? Quos deinde progressus lis haec fecerit, quibus in synodis ventilate fuerit, quas calamitates in Ecclesiam invexerit? Quae inde tragoediae editae? Denique ut se res habuit iam inde ab initio schismatis usque ad aetatem nostram? Haec ex auctoribus cum Graecis tum Latinis collecta tenemus, partim quos hic penes habere potuimus, partim, imo maxima ex parte, quos evoluit doctissimus et longe eruditissimus vir, huiusque controversiae omnibus nosstronus, tum Latinorum scriptorum solidissimus Scriptor, a sine comparatione maximus Adam Zernileav. Edidit ille contra Latinos ingens scriptum, et aliud, quo librum Theophi Rutha Iesuitae confutavit, tanta utrumque refertum eruditione, ut nihil ad hanc rem reliquum superesse, nihil plane desiderari videatur: et quotquot ante ipsum de hac controversia utraque ex parte scripsere, tametsi illi quidem inaequales inter se fuerint, omnes tamen collati cum isto, tyrones iure merito vocari debent. Neque tamen ei, ubi adducit varia Patrum, historicorumque testimonia, facile, et sine examine fidem adhibuimus: sed citata ab ipso dicta in ipsis fontibus, in libris, inquam, ex quibus citat (quos quidem reperire potuimus) quaesivimus: et ubi reperimus ita, ut citat, haberi omnia, non erat, cur de aliio, quos penes nos non habemus, dubitare liceret. Quo enim fato, quaeso, factum esse dices, ut ne quidem ex uno eorum authorum, qui hic sunt, nos ille fefellerit, si ipsi testimonia fingere cordi fuerit. Sed et gravitas doctrina summa atque candor viri, quem facile ex Stylo perspexeris, maxime illum a fingendo abhorruisse plane persuadet. Adde quod fere ad singula testimonia nominat etiam editionem libri, quo loco, et quo anno excusus sit. Sed iam manum ad Tabulam.
In primis falsi sunt, qui huius controversiae initium ad Nestoriana tempora revocant: eius authorem volunt esse Theodoretum, doctissimum illum Episcopum Cyri: quod facit Bellarminus: libr. 2: de Christo, initio huius controversiae, et alii Latini. Mota quidem fuit tunc quaestio ista, vel potius occasio eius iniecta erat a Theodoreto, sed quia ab interrogata parte non fuit responsum contrarium, neque controversiae locus datus est. Cum enim Cyrillus Alexandrinus edidisset librum adversus haeresim Nestorii, duodecim constans capitibus, quod anathematismos appellavit, et in eorum nono scripsisset Spiritum Sanctum esse proprium Filii: Theodoretus adhuc tunc eius adversarius, et Nestorii, ex caeca ignorantia, Fautor, scriptum illud Cyrilli examinans, ubi venit ad illud noni anathematismi dictum, suspicans, ne forte Cyrillus doceat, Spiritum Sanctum procedere a Filio, hanc biviam instituit interrogationem: Proprium Spiritum Filii, si quidem ut eiusdem naturae et ex Patre procedentem dixit, simul et nos confitebimur, et ut piam vocem amplectemur. Si vero tanquam ex Filio, vel per Filium suam habere existentiam, dicat, ut blasphemum et sicut impiam reiiciemus. Has suorum an athematismorum scilicet non sentiat secundum damna- tum a Theodoreto sensum, sed secundum admissum tanquam pium. Ita enim loquitur in sua Responsione: illa sua Erat et est eius est (Chrifti:) Spiritus, sicut certe et Patris: procedit enim quidem ex Deo et Patre Spiritus S., secundum Servatoris vocem, sed non est alienus a Filio: omnia enim habet cum Patre S: Paria scripsit Cyrillus in Epistola ad Ioannem Episcopum Antiochenum, inter quem tunc et ipsum, lis intercessit ad aliquod tempus: hanc am accepta Epistola, et doctrina Cyrilli Orthodoxa cognita, cum Ioannes dictum, tum caeteri Orientales Episcopi in gratiam cum Cyrillo, et quid de doctrina Cyrilli ex Epistola eius intellexerint, significandit Ioanni. Litterae inquiunt, nuper missae (a Cyrillo videlicet) Evangelica nobilitate decorantur: praedicatur enim in ipsis Iesus Christus perfectus et Deus et homo, et Spiritus Sanctus non ex Filio aut per Filium habens existentiam, sed ex Patre procedens appellatus vero Filii proprius. Quae ergo haec est controversia, cum Cyrillus dictum suum exponit ad sensum Theodoreto placentem. Neque postea de hac re ulla Theodoreto cum Cyrillus fuit: imo ait Theodoretus sese a Cyrillo in contestatione certe benevolentiae vocatum esse totius orientis Doctorem. Excipiunt quidem hic Pontificii, scriptum Theodoreti contra anathematismos Cyrilli editum, in Concilio Quinto Oecumenico anathemati subjectum esse: ergo et hoc, quod impiam vocem esse dixerit, procedere Spiritum Sanctum a Filio, ut partem eiusdem scripti esse damnatam. Sed errant hic toto caelo: cum enim damnatur aliquod scriptum haereticum, non intelligendum est damnari omnes et singulas eius partes. In scripto v. g. Arii reperies confessionem unius Dei, et alia sana dicta (scripsitque Athanasius tractatum singularem, in quo recenset, quae bene, et quae male dicebant Ariani ) num igitur damnans Arianum librum, etiam illa, quae ibi benedicuntur, damnabis? Dicitur tamen totum scriptum damnari, quia malum, ut aiunt, ex singulis defectibus efficitur. Instat vero Leo Allatius Latinizatus Graecus lib: 2: Concensus Ecclesiastici cap: 2: nihil esse in memorato scripto Theodoreti, quod sit haereticum: ergo non nisi hoc unicum de processione Spiritus Sancti dictum damnationem Quinta Synodi meruisse. Verum respondeo 1: Hanc Allatii observationem esse contrariam priori omnium Latinorum instantiae: Haec enim asseverat ob unam tantum vocem integrum scriptum damnatum esse, cum alii dicant, ideo et vocem hanc esse damnatam, quia damnatum est totum scriptum. 2: Tametsi Theodoreti scriptum illud sano sensu totum explicari possit, ut et debet: (Nam Theodoretus, ut postea eventu probatum est, non sententia sed loquendi formula, a Cyrillo dissidebat, et Nestorio adstipulari videbatur) Patres tamen Quintae Synodi in sensu Nestoriano scriptum illud acceperunt, sunt enim quaedam plane ambigua, ut quod neget in Christo unitatem secundum subsistentiam, adeoque et merito proscripserunt. 3: Denique Theodoretus a Cyrillo in communionem receptus, et a Concilio Chalcedonensi Episcopali sedi restitutus, in eadem semper de processione Spiritus Sancti doctrina perstitit, ut patet ex eius scriptis aliis; neque unquam a quopiam ob hoc accusatus fuit: qua de re adhuc infra, (ubi de eius testimonio ago), videbimus. Constat ergo originem huius controversiae male ad Theodoretum referri: licet haec eius cum Cyrillo altercatio et reconciliatio multum, ut per se patet, causae absit Latinorum.
Seculo septimo circa cadnid domini. Quaedam huius controversiae semina non iacta quidem, sed tamen iacta esse visa sunt. Sanctus enim Maximus Martyr in Epistola ad Marinum a Graecis inter alia obiectum esse Latinis quod doceant Spiritum Sanctum: procedere a Filio: sed ipse ille ibidem exponit Latinorum sensum, quod scilicet non doceant, Filium esse causam Spiritus Sancti, sed unam tantum in divinitate causam Patrem confiteantur, prodire tamen illum per Filium dicant. Habetur huius fragmentum Epistolae in Concilio Florentino Sessione 23: Porro haec verba Maximi ita refert et explicat etiam Anastasius Bibliothecarius, ipse Latinus, qui vixit circa annum Domini Octingentesimum, eo scilicet tempore, quo iam dogma Latinum sumebat vires, ut postea patebit: Verba eius haec sunt in Epistola ad Ioannem diaconum tom: 5: Concilio: Praeterea interpretati sumus ex Epistola eiusdem Sancti Maximi ad Marinum scripta circumstantiam de processione Spiritus Sancti: ubi frustra caeteri contra nos inuit Graecos, cum nos non causam vel Principium Filium dicamus Spiritus Sancti: ut autumant, sed unitatem substantiam Patris ac Filii non nescientes, sicut procedit ex Patre, ita eum procedere fateamur ex Filio, missionem nimirum processionem intelligentes, pie interpretans, utriusque linguae gnaros ad pacem erudiens: dum scilicet et nos Graecos edocet, secundum quiddam procedere, et secundum quiddam non procedere Spiritum Sanctum ex Filio. pag: 1771:. Neque ergo ex Sancti Maximi temporibus origo huius dissidii repetenda est: Quanquam enim pepererant eam de se suspicionem Latini, sola tamen minus causa eorum locutio incausa fuit: sententiam vero longe aliam a modernis suis posteris habuerunt: quam ipsam dum Maximus explicuit, etiam suspicionem Graecis exemit: quod quidem ex eventu patet: cum nulla eo tempore hac de re lis fuerit. Interim hic bene notandum est, hanc forte ita incautam Latinorum locutionem semen fuisse moderno corum dogmati: cum enim quidam apud ipsos vocem processionis pro missione usurpassent, et in hac significatione procedere Spiritum Sanctum a Filio dixisset, alii postea opinati sunt, sua opinione Ecclesiae esse, quod Spiritus Sanctus a Filio ab aeterno procedat, seu existentiam suam habeat, atque ita, ubi hoc negari perceperunt a Graecis, ipsi tumultus excitarunt, et tanto dissidio iecerunt fundamenta.
Vera igitur Zernikavi Observatio est, caepisse istam controversiam circa finem Octavi et initium noni saeculi , idque non Latinos inter et Graecos, et sed inter solos Latinos: quod quidem ex illorum temporum historiis ita colligitur. Primo agitatam hanc quaestionem circa dictum tempus inter ipsos Latinos, auctores sunt. Ado Episcopus Viennensis in Chronico ad annum 809: Aimonius, lib: 4 de gestis Francorum cap: 97: Author annalium Francorum ab anno 741 ad annum 814: tom: 2: Historiam Francorum Scriptorum Parisiis anno 1636: ab Andrea de Chesne editorum pag: 46: Author vitae Caroli Magni in eodem tomo pag: 64: Monachus quidem coenibius Egolismensis in vita Caroli Magni, ibidem pag: 84: Eginhardus in annalibus ibidem pag: 255: et alii passim: qui omnes testantur, convocatum ea tempestate fuisse magnum in urbe Aquisgrano Latinorum Concilium, et de processione Spiritus Sancti, acriter ab iis disputatum: simulque istius disputationis occasionem aiunt fuisse, quod Monachus quidam Hierosolymitanus, nomine Ioannes, quaestionem illam moverit. Floruit autem non multum ante illud tempus, non procul ab Hierosolyma, celebris ille 10 annes Damascenus: nec alius praeter ipsum hoc nomine, et eo loci scriptor reperitur. Quia ergo Ioannes hic luculenter multis in locis docet Spiritum Sanctum a solo procedere Patre, postquam forte scripta eius in manus Latinorum pervenerunt, quidam eorum, illi scilicet, qui processionem a suis pro missione acceptam non intelligebant, sed stricte pro aeterna processione capiebant, Ioannis doctrinam doctrinae suae contrariam opinati sunt, alii vero eandem uti Orthodoxam probarunt, atque ita ad pugnam secum descenderunt. Illud ergo ipsum Latinorum iurgium prima est huius controversiae origo. Nam tametsi de Ioanne Damasceno conjectura est: (quanquam ea est in genere coniecturarum certissima:) Nihilominus tamen ex verbis memoratorum scriptorum certe constat Ioannem illum monachum quaestionis illius motorem, qui cumque tandem ille fuerit, non procul ab iis temporibus abfuisse. Ex eo etiam ipso, quod magnum concilium convocatum sit, constat illa controversiae fuisse prima initia. Denique id ipsum apparet ex verbis legatorum, qui a Concilio illo ad Papam Leonem tertium venerant. Ita enim loquuntur. "Quaestio, quae de Spiritus Sancti processione est nuper exorta". Et rursus: "Non quievit quasi antiquitus ventilatae, sed quasi quaedam his temporibus nobis subito emersit occulta". Et iterum: "Quia haec quaestio diu a quaerentibus iacebat indiscussa, voluit omnipotens Deus, in eandem suscitare corda Pastorum, ut negligentiae torpore sublato, exercitationis Sanctae brachio, caelestem valeant perfoedere thesaurum". Quae verba bene notanda sunt, ad reliquas mox subiiciendas observationes. Oratio tota dictorum legatorum, ex qua ista verba adducimus, habetur tom: 7: Conciliorum, columna 1199: a Philippe labe inserta.
seq Habemus igitur veram controversiae originem: quaerendum super est, quis primus ausus fuit addere ad symbolum vocem Filioque? Prius tamen placet paucis inquirere, quaenam tunc de ipso dogmate fuerit Latinae Ecclesiae sententia. Dicent procul dubio et dicunt recentiores Latini, Ecclesiam occidentalem semper credidisse Spiritum Sanctum procedere ex Patre et Filio. Quod falsum ostendimus his rationibus. Primo Vidimus supra ex epistola Sancti Maximi, Latinos antiquiores, cum sibi tale dogma ab orientalibus obiectum esset, non aliter obiectionem diluisse, nisi explicando vocem processionis pro temporaria missione. Secundo Aquisgranenses legati aiunt, se suosque nunc primum accingi ad effodiendum thesaurum caelestem: hanc scilicet suam de processione doctrinam: antea igitur Thesaurus hic latebat eos. Tertio Cur alioqui ipsi Latini Opus habuerint Concilio, et secum ipsis disputaverint, non enim cum Graecis, nisi quod exorta quaestione non omnes idem sentire apparuit. Quarto Aimonius supra memoratus loco citato ait, in illo Concilio nihil fuisse definitum "propter rerum, ut videbatur, magnitudinem". neutra ergo pars cessit alteri, et tamen utraque erant Latini soli. Praecipui doctrina et authoritate illius ipsius temporis viri Latini, moderno Latinorum dogmati tanquam usus acriter restiterunt. Florebat circa illa tempora Albinus Alcuinus Anglus, quem Carolus Magnus Francorum Rex, ob insignem viri eruditionem, in Galliam evocavit: eique cum semet ipsum pro discipulo tradidit, tum erigendam Academiam commisit. Ille igitur in Epistola ad Fratres Lugdunenses, quae est numero 69: in eius operibus editionis Parisiensis anno 1617: colum. 1587: in hunc modum differit: "Novas Fratres carissimi Hispanici erroris sectas tota vobis cavete intentione: Sanctorum Patrum in fide sequimini vestigia et universali Ecclesiae sanctissima vos adiungite Unitate: Scriptum est: Terminos Patrum tuorum ne transgrediaris: Et Symbolo Catholicae fidei nova nolite inserere: etc". Sponte patet, de quo ille loquitur: Nullum enim numquam auditum fuit aliud additamentum Symboli, praeter hoc Filioque: et praeterea iam vidimus non de alio vel dogmate vel additamento altercatos fuisse tunc, cum et Scriptor hic vivebat, Latinos. Henricus Canisius in notis ad Epistolam hanc Alcuini adjectis concedit quidem illum loqui de isto additamento, sed ait secutum exemplum Leonis Tertii, ita scripsisse contra additamentum, non contra ipsum dogma. At fallitur bonus Canisius: Nam Leo Tertius proscripsit additamentum anno 809: Albinus autem decessit anno 804: quinque nimirum annis ante Concilium Aquisgranense, et Leonis illam proscriptionem, de qua mox infra. Testantur hoc Scriptores veteres: Anonymus vitae Albini Scriptor, qui impressus est ante memorata eius opera. Odoramus Monachus in Chronico: Chronicon Turonense abbreviatum; Canonicus Senonensis Anonymus: omnes isti iisdem Albini operibus praefixi sunt. Quid vero etiam dogma ipsum: reprehendit Albinus, patuit ex verbis recitatis. Eadem aetas satis doctum (ut quidem ferebant illa tempora:) habuit Theologum Paulinum Aquileensem Patriarcham: qui et ipse, ubi dogma hoc disseminari, et a quibusdam Symbolum augeri vidit, mature huic malo occurrere conatus est. Coëgit enim Synodum in urbem Italiae, Forum-Iulium dictam, et cum toto illo concilio novitatem istam proscripsit, anno 791: Exstat illa Synodus (quanquam foede corrupta, ut mox dicemus:) Tom: 3: Conciliorum, prioris partis sectione posteriore editionis (penes nos:) Coloniensio, Sevarini Binii, pag: 133: Ibi ergo Paulinus inter alia ita loquitur "Propter varios haereticorum errores, diversasque quorundam simplicium suspiciones, non alteram componere vel docere fidem consentio, sed eam quam a Patribus traditam Omnia sinceriter saecula susceperunt. Scio namque in quibusdam Synodalibus foliis (Synodi Ephesinae decretum intelligit de non immutando Symbolo:) esse Sanctum ad refellendas quidem novas et multiplices haereses, praefertim propter fraudulentam si praesertim propter fraudulentiam, fictamqueNestorii vel Eutychis falsidi corum pestilentiumque virorum non fidem dicam, sed potius perfidiam, non licere cuiquam, alterius fidei Symbolum docere, vel componere. Sed absit a nobis, proculque sit ab omni corde fideli, aliter, atque aliter, quam illi instituerunt, Symbolum vel fidem docere vel componere. Sed iuxta eorum sensum, ea fortasse, quae propter brevitatis compendium, minus quamdecet, a simplicibus vel indoctis intelliguntur, exponendum decrevimus tradere, ac memoriae mandavimus, eam ipsumque textum Symboli retinere." Et post pauca iterum: "Enim vero non est in argumento fidei addere vel minuere ea, quae a Sanctis Patribus bene salubriterque sunt promulgata: secundum eorum sensum recte sentire, et exponendum eorum subtile supplere ingenium, sed addere vel minuere, est subdole contra sacrosanctum eorum sensum, aliter quam illi, callida tergiversatione sentire, et confuso stylo, perversum dogma componere, ac per hoc impio ore potius iactanter garrire, quam docere praesumere". Vides ut cavet Symbolo ab omni additione: et expositionem quidem symboli non prohibet, textum tamen eius retinendum esse docet. Dubium tamen non est, quod de Latino isto iam tandem recepto additamento loquitur: quia et quaestio de processione Spiritus Sancti in ipsius tempora incidit, uti vidimus, et nullum unquam aliud additamentum captatum fuit. Occurrebat igitur Paulinus eorum audaciae, qui affirmativam quaestionis partem amplexi, etiam Symbolo inserere eam non verebantur. Pupugit vero adversarios tanta istius Synodi cautio, et quid fecerunt? Veteratoria arte, quam ipsi omnium maxime mortalium semper exercuerunt, ut suo loco videbimus, inseruerunt eidem Paulinae orationi sua placita cita, et Paulinum ex adversario patronum effecerunt. Nam ibidem infra Paulinus suimet ipsius oblitus laudat eos, qui addiderunt Symbolo vocem Filioque: et ibidem recitatur integrum Symbolum cum additamento. Ceterum eos tantum deceperunt, qui nares non emungunt. Non enim potuit ita loqui Paulinus, si in eadem oratione additamentum esset probaturus: citat decretum Ephesinum de non innovando Symbolo, vetat addere vel minuere, et concedens Symboli expositionem, textum tamen ipsius illaesum vult retinendum, qui ergo probare potuerit additamentum? nam textus iam est immutatus. Imo quae erat necessitas loqui de integritate Symboli conservanda? Diceret potius non ita intelligendum esse decretum Ephesinum, ut ne vera quidem Symbolo addere liceat: quomodo nunc Latini communiter excipiunt: hic vero Paulinus ad illud, quo tendebat, partem sibi destruxit ipse. Prodit etiam sese vel invitus Falsarius: ait enim non esse, culpandos Patres, qui Symbolo addiderunt: at quae huius defensionis causa fuit? nimirum cum legebat superius recitata verba Nebulo, et ipsis mens eius adversabat, quod ipse dicere debuit, in OS Paulini ingessit, eumque sibi met ipsi fecit adversarium, et adeo ostendit immemorem et obliviosum, ut quae summa animi cum vehementia locutus fuit, mox eorum sit oblitus, contrarium effatus. denique fingitur Paulinus dicere, quod iam olim Patres, nescio qui, Symbolo illud addiderint; at Legati Aquisgranenses viginti circiter annis, post istam Synodum petierunt a Leone tertio, ut iuberet addi illud ad Symbolum, nec tamen obtinuerunt: ipseque Leo, citato Ephesino decreto, vetuit in perpetuum illam additionem, ut infra mox videbimus: quis ergo hic non videt nefariam manum?
Non defuere abhinc et alii inter Latinos, qui novae doctrinae adversabantur, sed eorum quosdam referemus postea; hic ordinem gestarum rerum deinceps persequimur.
Dictum est, novi dogmatis semina primum, deinde ipsum etiam dogma Latinos inter se commiserit: iam de eiusdem dogmatis ad Symbolum accessione dicendum est. Ergo anno 809: ex Concilio Aquisgranensi, de quo iam supra diximus, venerunt legati Romam ad Papam Leonem Tertium, Bernarius Episcopus Vormatiensis et sese alius Episcopus, et Adelhardus Abbas Corbiensis. Erant isti adversae nobis partis homines, et vocantur Missi Domini Caroli Imperatoris: ex quo apparet, Carolum Magnum: novo illi dogmati fidem habuisse. Ibi prius orationem habuerunt, in qua conantur ostendere Spiritum Sanctum procedere ex Filio: sed partim detortis, partim depravatis testimoniis, ut deinde in decursu huius tractatus demonstrabimus. Papa argumentis istis deceptus admisit dogma. Adhuc tunc scilicet Papae poterant errare. Deinde fit colloquium de additione novi dogmatis Symbolo inferenda. Legati inferendum contendunt: Papa negat: fuitque satis longa de hoc legatorum cum Papa disceptatio, nec tamen concessit Papa. Imo cum legati dicerent, iam esse alicubi auctum Symbolum, et cum augmento publice cantari; Papa, id factum se inconsulto esse, et abhinc omnino additamentum ex Symbolo abolendum respondit. Ita finitum est colloquium. Est vero integra illa difputatio conscripta a Smaragdo, qui ei interfuit, habeturque apud Baronium ad annum 809: et penes nos tom: 3: Concilior: iuxta Severinum Binium, partis prioris sectione posteriore a pagina 185:
Neque contentus est Leo Papa additamentum illud oretenus prohibere, verum cavens in perpetuum integritati Symboli, duas ex argento confecit tabulas, quarum uni inscripsit graeco, alteri Latino idiomate Symbolum sine additamento. Addiditque epigraphen, qua consilii sui expressit rationem, inscripsit enim tabulis: Haec Leo posui amore cautela Orthodoxae Religionis. Memorant istas tabulas ipsi Latini vetusti scriptores: Anastasius Bibliothecarius in vita Leonis memorati. Petrus Abelardus lib: 2 introductionis in Theologiam cap: 14: Petrus Lombardus lib: 1: Sententiarum cap: 11: Petrus Damiani opusculo 38: quod est de processione cap: 2: tom. 3: operum, ait "illas tabulas adhuc sua aetate visas fuisse: est vero seculi undecimi Scriptor. Meminit earundem Photiusin Epistola ad Metropolitam Aquileensem: meminerunt Graeci in Concilio Florentino: neque negant Moderni Latini: Baronius ad annum 809: Bellarminus lib: 2: de Christo cap: 27: Severinus Binius in Tom: Conciliorum paulo ante: Nicolaus Cichouslii Jesuita Polonius in Tribulani suo pag: 321: denique negantem hactenus audivi neminem." Anastasius autem primo loco hic laudatus tam certam facit historiam, ut etiam tabularum illarum pondus exprimat, ait enim fuisse in illis libras 94: et uncias sex argenti. Et erant tabulae istae affixae vel appensae in Basilica S. Petri ante altare Corporis Sancti Pauli, ut quidam ex citatis Scriptoribus referunt. Certa igitur est haec, ipsis ultro fatentibus Latinis historia: subsistendum tamen breviter est, et videndum, quid ad hanc rem eorum non nulli excipiant.
Caput 1mum. De vocibus processionis et missionis, ut in hoc Mysterio usurpantur: et statuit status Quaestionis. Cap: 2dum. Quid de processione Spiritus Sancti, ex Scriptura certi habere possimus? Locus Ioannis capitis 15ti "Spiritus veritatis, qui a Patre procedit", explicatur: variaeque latinorum exceptiones ventilantur. Cap: 3tium. Testimonia selecta Patrum Orientalium pro dogmate nostro. Cap: 4tum. Testimonia selecta Patrum Occidentalium pro nostro dogmate. Cap: 5tum. Ex principiis Theologicis dogma nostrum confirmatur. Cap: 6tum. Satisfit objectioni Latinorum, et ostenditur Spiritum Sanctum mitti a Filio, non esse argumentum processionis eiusdem a Filio. Cap: 7mum. Satis fit alteri Latinorum objictioni, et ostenditur, insufflasse Christum ac dixisse: accipite Spiritum Sanctum non esse argumentum processionis Spiritus Sancti, a Filio. Cap: 8vum. Respondit ad tertiam Latinorum obiectionem, et demonstratur, Filium omnia, quae Patris sunt, habere, non esse argumentum processionis Spiritus Sancti a Filio? Cap: 9num. Diluitur quarta Latinorum objectio, et ex eo, quod Spiritus S. dicitur Christi Spiritus, non esse argumentum processionis eius a Filio, ostenditur. Cap: 10mum. Quinta Latinorum objectio dissolvitur, neque esse argumentum processionis Spiritus S. a Filio, ex eo, quod Christus dixerit de illo: "de meo accipiet". Cap: 11mum. Ad Obiectionem Latinorum Sextam respondetur: et quidnam sibi velit dictum illud Christi de Spiritu Sancto: "Non a semet ipso loquetur, fed quaecumque audiet, et cetera:" et docetur ex dicto isto non sequi Spiritum Sanctum: procedere a Filio. Cap: 12dum. Tria alia ex Sacris litteris miserum in modum a Latinis torta argumenta exploduntur. Cap: 13tium. Praemittitur generalis consideratio ad Patrum praesertim Occidentalium dicta, quae Latini pro suo dogmate citant. Cap: 14tum. Recensentur loca Patrum Orientalium, quae Latini vel Latinizantes Graeci corruperunt. Cap: 15tum. Recensentur loca Occidentalium Patrum a Latinis corrupta. Cap: 16tum. Obiter disserit, quid Latini de more corrumpendi libros Graecorum ganniant: et aliis insuper corruptelis libido ipsorum falsaria compungitur. Hic Carthagenae argumenta deconcept: B:V: item Maliosii Poloni: Boni facii capae, aliorumque. Cap: 17mum. Singulares ad Obiecta quaedam ex Patribus Orientalibus dicta responsiones. Cap: 18vum. Coniecturam et subtilitatulae quaedam Latinorum excutiuntur. Cap: 19num. Singularis quaestio: Utrum per Sanctionem Ephesinae Synodi, Oecumenicae tertiae liceat Sacro Symbolo addere quidquam, saltem quod verissimum esse constet; et ostenditur negative: atque adeo Latinos vocem illam: Filioque, quantumvis vera esset, symbolo inserere nequaquam debuisse.