Text List

On this page

Caput 1

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

De vocibus processionis et missionis, ut in hoc mysterio usurpantur: et statuitur status quaestionis

CAPVT I.

De vocibus PROCESSIONIS & MISSIONIS, ut

in hoc Mysterio usurpantur: & statuitur status quaestionis.

§. I.

Ut clari in hanc controversiam intremus, vocum prius, quarum hic frequentissimus est usus, significationem debemus expendere; & quid procedere & processio, quid item mitti & missio in divinis significent, edocere.

§. 2. Verbum Procedendi in latino quidem sermone minime id, quod in nostro negotio sonat, neque solet adhiberi effectui, cum ex caussa oriatur: non solet, inquam, apud latinos nitidos & proprie loquentes; nam barbaros istos scholasticos non memoramus, nec moramur, sed PROCEDERE idem est ac progredi, hoc est, de loco in locum moveri, & quidem sensim ac lento motu. Et tametsi verbum hoc reperiatur conjunctum cum praepositione A & EX; ut cum dicit CICERO in septima Verrina: procedit iste repente e praetorio: nihilominus tamen praepositio ista se sola locum, e quo prodit ille, indicat, & verbo procedendi propter materiam subjectam est addita; non quasi id natura verbi illius postularet. Habet autem idem verbum alias quoque receptas apud antiquos significationes, per quandam ad progressum analogiam. Sumitur enim & pro succedere bene vel male: &, procedere in studiis est proficere: & apud jureconsultos PROCEDERE idem est ac valere, seu justam rationem esse, & habere vim argumenti, uti Liquet ex lexicis.

§. 3. In hac vero controversia verbum procedendi abusive accipitur, idque dupliciter: primo idem valet ac mitti, vel missum esse; quemadmodum & verbum exeundi, pro missione usurpatum est a Christo Ioann. XVI, 28. exivi a Patre & veni in mundum. Ita autem & Spiritum Sanctum procedere a Filio, id est, mitti, veteres quidam latini, licet incaute admodum, dicebant, ut in historia hujus controversiae apud Anastasium Bibliothecarium ex Sancti Maximi epistola vidimus. Nec est, cur ista verbi procedere usurpatio reprehendatur, nisi quod ambigua cum sit, in alio, quam in quo a dicente adhiberetur, sensu, ab audientibus accipi possit, & ita offendiculi ansam praebere; sicut & praebuit Latinis posterioribus, qui veterum suorum doctorum mentem non intelligentes, vocem istam pro missione usurpatam putarunt pro aeterna processione usurpari, & praecipites in transversum acti sunt. Secunda autem & quidem vulgatissima apud Theologos verbi istius usurpatio est pro ortu Spiritus Sancti ex caussa seu principio suo, idemque sonat, atque oriri, emanare, habere ab aliquo suum esse, suam existentiam, cet.

§. 4. Utraque ista vocis procedere usurpatio non est ad amussim purae latinitatis. Sed quia per eam exposuit latinus interpres verbum graecum ἐκπορεύομαι Ioan. cap. xv. v. 26. & ea veteres Latini ad missionem denotandam usi fuere; illaque ipsa vulgo in disputationibus personat: ideo illam ab usu excludere non possumus.

§. 5. Est autem hic controversa quaestio de hoc: utrum procedat Spiritus Sanctus a Filio etiam: an vero a solo Patre, non in prima, sed in secunda significatione verbum procedendi usurpando? Hoc est, non quaeritur: an Spiritus Sanctus procedat, id est, mittatur a Filio, quomodo quidam Latini veteres dixerunt; in hoc enim cum Latinis consentimus, quemadmodum etiam olim Sanctus MAXIMVS subortam Graecis de Latinorum errore, quo nunc moderni tenentur, suspicionem, ex non intellecta vocis procedendi eorum usurpatione, tali verbi istius explicatione exemerat, & suboriens dissidium sopiverat. Sed quaeritur: an Spiritus Sanctus ut a Patre, ita a Filio etiam procedat ab aeterno, hoc est, an habeat a Filio aeque atque a Patre suum esse, suam existentiam? an Pater & Filius sint caussa, fons, origo, principium Spiritus Sancti? & si quae verba alia sint, quae effectus ex caussa eductionem exprimere possint. Ita explicatum procedendi verbum in litem vocatur.

§. 6. Porro Latini in hac quaestione abstinent a voce caussae, neque volunt dicere vel Patrem Filii, vel Patrem Filiumque Spiritus Sanctus esse caussam, eo, quod in hoc nomine suboleant quandam, ut loquuntur, imperfectionem: quod scilicet inter caussam & effectum quaedam semper appareat inaequalitas, potiore penes caussam, ob hoc ipsum, quod caussa sit, manente praerogativa; quod de divinis personis, quae summe sunt sibi aequales, dici non potest. Graeci tamen Patres ab ista voce αἰτία (quae ipsis est, quod Latinis caussa) non abhorrent: vel quod vox αἰτία non ita in sermone graeco, ut caussa in latino cruda forte sit, vel quod forte parum fuerint de vocabulis solliciti, ubi sanam suam sententiam ita, ut verba secura essent, clare & disserte explicarunt. Qua propter neque nos de vocibus litem faciemus, & secure tamen uti principii, ita etiam caussae nomine, qua quod eorum accidet, utemur, patente nostra ex superiore tractatu orthodoxa de mysterio Trinitatis doctrina. Neque nobis de hac re negotium facessat quisquam.

§. 7. Explicata autem processionis voce, atque adeo statu quaestionis exposito, sponte patet, processionem differre a missione. Tametsi enim ignoret quis, quid sit missio in divinis, cum tamen sciat, mitti unam personam ab alia, non esse illam ab alia oriri: utique clare videt missionem non esse processionem, qualiter in hac controversia usurpari jam docuimus. Nihilominus tamen, quia ex missione etiam argumenta pro dogmate suo elicere satagunt Latini: breviter hic explicandum est, quid sit unam personam mitti ab alia, & in quo hujusmodi dictum fundatum sit. Vox ergo missionis cuique nota est, sed res expositione indiget. In humano quidem sermonis commercio ille dicitur MITTERE, qui alteri suo nomine committit negotium, MITTI autem ille, qui alterius nomine obit negotium. Id quod omnes missiones observanti patet. Sed mittendi facultas varia est. Vel enim imperando quis mittit, (quae quidem missio propria apud homines est) vel etiam suadendo, rogando, instigando, aliisque modis ad obeundum negotium permovendo: quae tamen missiones improprie ita dici assolent. Alias vero mittendi usurpationes, quae plures sunt, hic recensere otiosum, quia non necessarium est.

§. 8. Quemadmodum vero multa alia Deo proprie non convenientia, dicuntur de Deo per quandam analogiam, ut sedere, ambulare, inflammari ad iram, cet. ita & MISSIO divinarum personarum non nisi analogice accipienda est. Cum enim una eademque sit Patris, Filii, & Spiritus Sancti Majestas ac potentia, utique non potest dici Patrem imperare Filio vel Spiritui Sancto quae proprie MISSIO est: nec rogari unam personam ab alia; rogantis enim esset quaedam penuria: nec unam alteri suadere; nam illa, cui consilium alterius esset necessarium, hoc ipso minus esse sapiens & sibi non sufficiens argueretur. Sed quaenam sit haec analogia? quae caussa, cur una persona dicatur mitti ab alia? Ubi duo consideranda & explicanda sunt. Primo, in missionis negotio semper adjungitur de loco in locum transitus. Secundo, mittentis & missi relatio, & ejusdem relationis caussa esse debet. Et prioris quidem rei analogia facilis est, ea scilicet, quae divini ad certa loca adventus, praesentiae & absentiae est. Nihil enim aliud est Deum hic esse, & illic non esse, nisi hic quidem gratiam suam exerere alibi non item, hic exhibere quasdam singulares operationes, alibi minime. Ut autem adesse alicubi Deum, est ibi illum singulare quidpiam operari, & deesse, non operari, (saltim si operatio pro significatione favoris divini accipiatur) ita venire ad aliquem locum, est ipsum incipere ibi operari, & abire ex aliquo loco est illum operari desinere.

§. 9. Multa hujusmodi in Sacris litteris dicta sunt, & non aliter explicantur ab omnibus Theologis (neque enim debent, neque possunt explicari aliter) nisi per exhibitionem vel ademptionem talium divinae gratiae operationum. Nam cum Deus immensus sit, atque adeo non possit non adesse ulli loco: non potest utique, nisi hac ratione dici, venire vel abire, adesse vel abesse; videlicet non physice, non per naturam alibi adest, abest alibi, cum ita semper & ubique adsit; verum per gratiam, eam alibi per quasdam actiones exhibendo, alibi subtrahendo. Vide quae dicta sunt lib. primo, ubi de immensitate Dei.

§. 10. Quando igitur dicitur Spiritus Sanctus ad nos mitti & venire, quantum ad priorem, quae in missione humana consideratur, rationem, hoc est, ad mutationem Loci: non alia analogia est, nisi hic explicata, hoc est, incipere Spiritum Sanctum aliquid in nobis agere, mentes illustrare, corda ad timorem amoremque Dei, animos ad fiduciam in Christo collocandam, ad pietatis exercitium permovere, consolari in tristibus, confirmare adversus instantia pericula, corroborare in calamitatibus, quin & in atrocibus pro Dei gloria, fideique nostrae veritate tormentis, & alias, quae saluti humanae conducunt, operationes exercere. Magis vero hoc ipsum in Filio Dei emicuit, qui ad exercendam gratiam etiam carnem mortalem induere non dedignatus est. Tales autem Dei adnos adventus vel a nobis recessus esse non nisi temporarios, cuique nisi nimis hebeti & obtuso, sponte patet. Quod enim incipit & desinit, id aeternum non est.

§. 11. Quapropter ridiculus est FRANCISCVS Jesuita (qui etiamnum) Mosquae in Urbe regia degit, & cujus scriptum contra quandam Illustrissimi STEPHANI Metropolitae Rezanensis in hac eadem materia Lucubrationem editum nuper confutavimus) cum novum axioma (neque enim hactenus tale quid ab aliis audire mihi contigit) commentus sit, & praeter temporariam, quam exponimus, Spiritus Sancti missionem, aliam nescio quam Deitati inesse, distinctam tamen ab aeterna processione, doceat, quam vocat ipse missionem notionalem ad extra. Nam quod Deo ad extra est, ut loquuntur, id utique in tempore est; quod vero ipsi est notionale, inest ei ab aeterno, & aeternum est. Id enim NOTIONALE dicitur, per quod una persona ab alia, quasi per certam & sibi peculiarem notam discernitur. Quomodo ergo Theologus iste aliquid in Deo ponit notionale ad Extra, hoc est, tale aeternum, quod est temporale? Nisi forte intelligat operationes, quarum aliae Filio, aliae Spiritui Sancto peculiariter tribuantur. Sed ita elabi nequit, cum ipse notionalem suam ad extra missionem distinguat a missione hic explicata: at vero tales peculiares Spiritus Sancti operationes hanc ipsissimam missionem efficiunt. Sed haec obiter.

§. 12. Iam quantum attinet ad secundum, quae scilicet ratio esse possit, cur talis Sancti Spiritus ad homines adventus dicatur ejus missio, ipseque cum a Patre, tum a Filio missus? Non diffiteor difficilem esse hujus analogiae explicationem. Et ingenuus quidem, minimeque curiosus Theologus contentus erit verbis sacrae scripturae, quod scilicet mitti Sanctum Spiritum ab illa doceamur; nec ultra quidquam, quod ipsa non edocet, scrutabitur, atque adeo nec caussam hujusmodi verborum requiret. Sed demus locum conjecturae. Patres aliqui (ut infra videbimus) cum perpenderint Filium tantum & Spiritum Sanctum missum dici; nusquam vero hoc de Patre scriptum reperiri: hanc rationem dicti istius cogitarunt, quod missio subinnuat Personam missam non a se, verum a persona alia ortum suum, & esse aeternum derivare. Quae opinio si admittatur; nihil tamen juvabit caussam Latinorum, ut infra apparebit. Nobis tamen persuadere non possumus, opinionem istam esse legitimam. Neque enim ex Scriptura ullum pro se afferre potest argumentum. Et praeterea, quae Deo non conveniunt, in Scriptura tamen de Deo enunciantur, illa utique per quandam ad res nostras analogiam enunciantur. Quam vero analigiam ex rebus humanis ista opinio formabit? In humanis certe non, quidquid agit Filius, dicitur esse missus ad hoc a Patre; & unus ab alio missus dicitur, quantumvis ab ipso non sit genitus. Et tametsi dici possit, quod sol ad nos lucem per fenestram miserit; Loquutio tamen ista abusiva est & inversa: sensus enim cjus rectus iste est: fenestrae beneficio factum est, quod lux solis non habuerit obstaculum sibi ad nos illabendi: adeoque ratio, cur ad nos missa Lux dicatur, non tenet se penes solem, lucis caussam, sed penes fenestram.

§. 13. Melius ergo Sanctus GREGORIVS NALIANLENVS (cujus verba recitabimus infra, ubi de Latinorum argumento ex missione petito agemus) missionis rationem in consensu ponit: hoc est, cum dicitur Pater vel Filius, mittere Spiritum Sanctum, nihil aliud intelligendum est, nisi quod Pater & Filius consentiant ad negotium a Spiritu Sancto peragendum. CoNSENSVS autem iste non est mera conniventia & approbatio, sed consors actio: Operationes enim ad extra communes sunt omnibus tribus Personis; quia tamen quaedam operationes ad extra singulari quodam titulo huic & quaedam illi personae tribuuntur: ideo aliae personae, idem cum ipsa operantes, dicuntur consentire. CoNSENSvS ergo iste est cooperatio. Exemplo rem illustremus: motio cordium peculiariter Spiritui Sancto tribuitur: neque tamen solus Spiritus Sanctus permovet nos ad conversionem: nam & Pater trahit ad Filium. Ioan. vI. 44. Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum: Et Filius revelat Patrem: quod idem est. Matth. XI. 27. Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quisquam novit, nisi Filius, & cuicunque voluerit Filius revelare: Et alia plura talia sunt. Cum itaque Spiritus Sanctus in mentibus cordibusque nostris operatur bonum, id ipsum bonum simul operatur Pater & Filius: quia tamen haec operatio peculiariter, & singulari, uti dixi, titulo, quasi propria vindicatur Spiritui Sancto, ideo Patris & Filii cooperatio consensus vocatur.

§. 14. Cur autem quaedam actiones Filio, quaedam Patri & quaedam Spiritui Sancto peculiariter tribuantur? Si Theologorum morem loquendi spectemus, non aliam adferre rationem possunt, nisi quod quaedam actiones frequentius in scrip tura tribuantur huic, aliae frequentius illi personae. Si quaerere ultro pergas: cur scriptura alias operationes huic, alias alteri tribuit frequentius? De Filio quidem, cui peculiariter tribuitur humani generis redemptio, facilis responsio est; quod scilicet ille humanam carnem susceperit, & semet ipsum homo factus, tanquam λῦτρον pro nobis redimendis dederit. At vero de Patre, cul creatio, & de Spiritu Sancto, cui illustratio, motio, sanctificatio SINGVLARITER tribuuntur, nihil video, quid possim respondere. Sint ne quaedam in illis hypostasibus reales & propriae rationes, ob quas tales actiones ad illas terminentur, nec ne? pie cogitare possumus, at pro certo statuere nec valemus, ncc debemus; cum nihil tale in sacra scriptura reperiamus: & ex humano cerebro oracula clicere stultissimum sit. Sed hoc obiter, necessario tamen ad rei illustrationem dictum sit.

§. 15. Sed dices, aeque Filium & spiritum sanctum cooperari Patri, atque consentire, ac Patrem filio & spiritui sancto: cur igitur Pater non dicitur mitti a Filio & spiritu sancto, sicut Filius & spiritus a Patre mitti dicuntur? GREGORIVS quidem Theologus, cujus haec est sententia, non respondet ad hoc, quia nec hoc sibi objicit. Dicamus nos, quod ipsi meditamur: primo quidem, quod gratiosa in reparatione humani generis opera Patri peculiariter non tribuantur; non tribuuntur, inquam, peculiariter, ut hoc semper in mente habeamus, nec subeat cogitatio, Patri ista penitus non tribui. Ergo Pater ad ista opera quasi non progreditur (sed hic quoque particula quasi premenda est) adeoque nec mitti, aut missus esse dici potest. Concipimus enim Patrem quasi offensum a nobis Regem sedere, nobisque Majestatis illius reis aeternum supplicium decernere. Filium autem Mediatoris munus obire; & ubi ille Patrem pro nobis placavit, Spiritum Sanctum concipimus circa conversionem & instructionem nostram occupatum esse. Ita autem concipimus haec ob hoc ipsum, quod gratiosae operationes non Patri, sed Filio & Spiritui sancto singulariter tribuuntur: quamquam tam Pater, quam Filius & Spiritus sanctus a nobis sit offensus, & tam Pater quam Filius & Spiritus sanctus Christi sanguine & ope Spiritus sancti nobis reconcilietur. Ad operationem autem, quae Patri peculiariter seu singulariter tribui solet, hoc est, ad creationem, rursus non potest dici missus esse Pater; quia MISSIO praesupponit esse illam rem, ad quam quis mitti dicitur. Nos ergo, ad quorum salutem Filius & Spiritus sanctus mitti dicuntur, ante salutem, & ante eorum arcanum adventum exstitimus, licet damnati & perditi: at vero res ante sui creationem non existebant, nihil erant. Ergo ex defectu termini ad quem, ut loquuntur, CREATIO non potest dici missio, atque adeo neque Pater, dum creat, mitti ad hoc recte diceretur.

§. 16. Praeter hanc rationem haec alia subit, itidem in usu loquendi scripturae sacrae fundata. Filius venit nomine Patris, tanquam Mediator noster ab ipso ad hoc destinatus, Ioan. V. 43. Ego veni in nomine Patris mei, nec accipitis me. Spiritus autem sanctus venit in nomine Filii. Ioan. XIv. 26. Paracletus ille spiritus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, & suggeret vobis omnia, quae dixi vobis. Cur Filius in nomine Patris venit? quia illi (quem, ut dictum est, Scriptura sacra proponit ut Regem offensum peculiariter) reconciliandum genus humanum venit: 2 Cor. V. 18. & 19. atque adeo illum hoc pacto glorificandum? Ioan. XIv. 13. & XVII. 4. Cur Spiritus sanctus in nomine Filii venit? quia rursus ille ad Christum ut Regem & Caput Ecclesiae glorificandum venit: Ioann. xv. 26. Bene ergo Filius a Patre, & Spiritus sanctus a Patre simul & a Filio missus esse dicitur; quia ille venit in negotio Paternae gloriae, restaurando genus humanum: hic autem in negotio paternae gloriae & Filii, congregando ecclesiam, quae ad Patrem respicit ut Regem offensum, sed reconciliatum, ad Filium vero ut ad proprium caput suum.

§. 17. Singularis autem ratio, cur Spiritus sanctus a Filio mittatur, haec est: quia videlicet Filius meritis suis obtinuit, ut nobis spiritus sanctus daretur; siquidem ei promisit Pater. Act. II. 38. Itaque dextera Dei sursum sublatus, & promissum Spiritus lsancti adeptus a Patre, effudit hoc, quod vos nunc videtis & auditis. Unde & MISSIO haec Spiritus sancti (quamquam & ante mittebatur, cum & antea in piorum cordibus operabatur Spiritus sanctus) non nisi post glorificationem, & ascensionem Christi perficienda, promissa est singulari titulo, qua excellentior & clarior operandi modus: quod quidem & in citato nunc textu innuitur, & patet ex istis aliis locis. Ioan. VII. 39. Non dum erat Spiritus sanctus, quia Iesus nondum erat glorificatus, & Ioann. XVI. 7. nisi enim abiero, Paracletus non veniet ad vos: si autem profectus fuero, mittam eum ad vos. Quare ita? nimirum adhuc tum erat Christus in medio itinere certaminum suorum: Spiritus autem Sancti adventus ad gloriae ipsius perfectionem spectabat, ut & nobis post consummata Christi merita, persolutumque pretium daretur, & de Christo Rege jam in gloria constituto testimonium perhiberet. Cujus autem gratia aliquis venit, propter cujus merita facit quidpiam, & cujus gloriam assumit propagandam, ab illo jure mitti ille dicitur. Atque ita Spiritus sanctus non modo a Christo, qua Deus, sed & qua homo est, mittitur, hoc est, propter ejus sanguinis pretium operatur in nobis charismata sua.

§. 18. Et haec videtur esse sufficiens missionis ratio: certe clara est, comparate ad res humanas, analogia. Nam personae divinae non proprie, sed per analogiam mitti dicuntur. Et his ita bene perspectis, magis enervatur ratio illa quorundam Doctorum primo loco proposita; quod scilicet missio talis fundetur in eo, quod persona, quae dicitur mitti, subinnuatur per hoc non esse a se, verum ab alia. Nam cur dicitur Spiritus Sanctus nondum fuisse, hoc est, non dum venisse, antequam Christus esset glorificatus? Cur christus dixit Paracletum non venturum, nisi prius ipse coelos ascendisset? non cohacrent ista cum tali istorum cogitatione.

§. 19.

Ut vero nihil relinquamus, quod hic in dubium vocari, aut nobis objici possit: duo videntur superessc resolvenda. 1 Quare etiam Filius dicatur a Spiritu Sancto missus: Esaj. LXI. 1. & Luc. 1v. 18. 2) Cur, ubi Pater dicitur venturus ad suae voluntatis observatores, & mansionem apud eos sibi facturus, non dicitur mittendus? Ioan. XIV. 23. Haec enim non creatio est, quam non posse congrue vocari missionem, diximus, sed gratiosa operatio.

RESP. ad primum: Dicitur Filius a Spiritu Sancto missus, tum, quod ad opus a Filio susceptum consensit Spiritus Sanctus, eique uti Deo Deus idem cooperatus est: & quia opus hoc proprie terminabatur ad secundam personam, ideo Filius, qui est persona sccunda, dicitur missus; Spiritus autem Sanctus, ut & Pater, mittens; tum etiam, quia Spiritui Sancto peculiariter tribuitur, quod ipse Christum ut hominem illustraverit & corroboraverit ad negotium oeconomiae salutis nostrae, ut ex allatis Esajae verbis, & ex illo Ezechielis lapide oculato, & ex aliis locis patet: de quo etiam ex professo agetur, ubi de incarnatione.

RESP. ad secundum: Quia diximus Patri gratiosa opera (quae licet illi conveniant, quippe quae toti Trinitati communia sunt) tribui in scriptura non tam frequenter; & ob hoc ipsum non tribui tanquam propria & peculiaria: idcirco Pater ut in aliis actionibus (sicut jam supra dictum est) ita etiam in isto gratioso adventu non dicitur missus: & praesertim cum in citato loco dicitur venire una cum Filio, ergo non congrua locutio csset, dicere, Patrem missum esse a Filio. Spiritus autem Sancti non fit mentio. Hactenus dicta bene memoriae commendanda sunt. Multum enim valent tum ad rei illustrationem, tum ad explodenda adversariorum sophismata; ut infra eorum usus apparebit.

§. 20.

Sed colligamus quasi in nodum, quae prolixius explicuimus, ut facilius retineri queant. PRoCESSIO sumitur & pro temporaria missione, & pro aeterno unius personac ex alia ortu. Quaestio hic est de processione Spiritus Sancti, in secundo non in primo sensu. Varia autem nomina ad explicandam vel exornandam processionem istam adhiberi solent. Nam persona, ex qua alia procedit, solet dici fons, principium, etiam a Graecis ἀἰτία, hoc est, caussa; a quo vocabulo Latini abstinent, sed in recta intelligentia usurpare illud nihil obstat. Mis SIO autem & PROCLSSIO temporaria, non proprie, sed per analogiam ad res humanas, dicitur de Deo. Analogia non bene explicatur per respectum personae missae ad ejus originem aeternam: Sed analogia ista in duobus consideranda est: Primo, respectu terminorum a quo, & ad quem: & MISSIO in hac consideratione nihil est aliud, nisi gratiosi operis inceptio; & cum mitti persona divina ad aliquem dicitur, intelligendum est, illam incipere in ipso operari hoc, quod antea non operabatur. Secundo, respectu relationis mittentis & missi: ea rationem suam habet in operationibus temporariis, quae peculiariter tribuuntur personae uni, & in consensu alterius personae cooperantis illi; ob hos duos respectus una dicitur mittens, cui scilicet eaedem operationes non sunt peculiares: altera autem missa, cui peculiariter eaedem operationes tribuuntur. Praeter hanc autem rationem, Christo missio Spiritus Sancti etiam singulariter ob hoc tribuitur, quod ipse pretio sui sanguinis meruit nobis dona Spiritus Sancti, & rursus, quod Sanctus Spiritus collocato ad dexteram Dei Patris Christo, gloriam ejus apud homines propagaverit.

§. 21. Notentur etiam ad promptiorem doctrinae istius, ut fieri solet in expedita disputatione, enunciationem, istae distinctiones: PROCESSIO alia est ad intra, alia ad extra: illa est, de qua hic didisputamus: haec vero eadem est cum missione. Item: Operationes divinae, quae fiunt ad extra, hoc est, quae circa creaturas versantur, simpliciter loquendo, communes sunt omnes omnibus personis divinis: tamen terminative scu peculiariter aliae quidem huic, aliae alii personae vindicantur: Id vero ideo, quia scriptura has quidem uni; & illas alteri frequentius tribuit. Sint ne autem quaedam hujus discriminis reales in ipsis personis rationes, & quaenam illae sint, nos penitus ignoramus.

PrevBack to TopNext