ISTI SVNT ARTICVII
in quibus Magister sententiarum non
tenetur communiter ab
omnibus: &
primo.
PRIMI LIBRI
Primo, quod charitas qua diligimus Deum
& proximum, est Spiritus sanctus. Dist. I. 9.
ca2. vel quod charitas quae est amor Dei &
proximi, non est aliquid creatum.
Secundo, quod nomina numeralia dicta de
Deo dicuntur solum relatiue distin. 34. cap. Et
si diligenter. vel haec nomina numeralia trinus
&trinitas non dicunt positionem, sed priuatio
nem tantum.
Tertio, quod sumile & aequale similiter
dicuntur de Deo priuatiue. Dist. II. c & hoc idem:
Quarto, quod Deus semper potest quicquid
aliquado potuit: & vult quicquid voluit: & scit
quicquid sciuit. Distin. 44.c. Praeterea quaeri
solet.