Table of Contents
Commentarius in Libros Sententarium
Liber 1
Distinctio 48
I Voluisti & approbasti. Videtur haec, quamquam aliena interpretatio, sumpta tamen ex Commentariis Augustini in Psalm. I28. vbi sic scripsit, Tu cognouisti sessionem meam, & resurrectionem meam. Quid hic sessio: Quid hic resurrectio: Qui sedet, hamiliat se. Sedit ergo Dominus in passione, resurrexit in resurrectione. Tu, inquit, hoc cognouisti, tu voluisti, tu approbasti secundum voluntatem tuam factum est. Hactenus Augustinus. in animo habens procul dubio locum ex Actis 4. Versi. 28, Vt facerent Iudaei quaecunque manus, tua, & consilium tuum prius definierat facienda. Hebraea vero sic ad verbum habent, Tu cognoscis sedere meum & surgere meum, intelligis cogitationem meam e longinquo, id est, totus tibi sum perspectus, siue sedeam, siue surgam: quicquid animo voluo & cogito, iampridem tibi notum est. Ergo de Dei prouidentia loquitur Dauid, qua Deus omnia in nobis singulis po tenter ἐκερνα, vt loquitur Paulus Ephei. I. Vers 22. Non autem agit Psalmus peculiariter de morte Christi.
Qui occisus est. Augustinus habet, qui occidi venerat. Nec enim occisus iam Christus dixit Petro, Abi retro Sathana. Math. Io. versiculoas.
AD CAP. V. Quia idipsum quidem. Iste, dum quaedam Augustino detrahit, pulcherrimum locum obscurat, & totam huius tam difficilis argumenti solutionem eneruat.
Primum autem omisit vocem, Quam. Ait enim Augustinus, Quam bonae, &c. vt sit maior istius ἐκαντῶπατoς vis & lux. Sed hoc minimi est momenti. Istud iam maioris, quod hic sic habet Augustinus in Enchirid. cap. Iot. Quia idipsum quidem, sed ipse per eos bona, illi autem mala voluntate fecerunt. Ergo docet Augustinus per vocem id ipsum, rem seu actum quidem ipsum, quem vocant, ex Dei voluntate euenisse. Actum enim ipsum, non autem finem improborum vult Deus. Voluntates igitur Dei, & ludaeorum fuisse ratione non quidem ipsius Actus, sed finis ab vtrisque spectati, dissimillimas, & contrarias. Qui vocabulum igitur tanti momenti tollit, vim & lucem totius istius sententiae demit.
Quod tamen facit Lombardus. Verba autem quae sequuntur, Ita & in Passione & c. sunt Lonbardi, non Augustini.
Primum in hac distinctione vitium illud est, quod in tam difficili, perplexo, & paradoxo tra ctatum, pulcherrimum illum S. Scripturae locum ex Act. cap. 4. Vers. 29. & 28. praetermisit, qui totum hunc locum illustrare ac confirmare potuit. Sic autem habet, Coacti sunt vere aduersus sanctum Filium tuum lesum, quem vnxisti, He rodes & Pontius Pilatus cum gentibus & populis lsrael: vt facerent quaecunque manus tua, & consilium tuum prius definteratfacienda. Item ex lobi cap. I. fuit probandum. Sathan enim & Chaldaei faciunt, idipsum, quod Deus fieri vult: non tamen propterea bene agunt, nec vt Deo pareant: eorumque propterea est Iniusta voluntas: Dei vero iusta.
Secundum vitium est in cap. 2. vbi iste negat admittendum esse, Deum uoluisse vt ludaei occiderent Christum, negat denique Deum voluisse cul pam ludaeorum, quam tamen postea idem non audet dicere Deum noluisse. Ergo primum intricata est, & ipsa sibi repugnans Lombardi oratio. Perinde enim sonat, atque si diceret, voluit eam Deus & noluit. Deinde falsa est ista solutio. Deus enim hoc ipsum quod a ludaeis factum est, fieri voluit, & male a ludaeis fieri. Nec tamen propterea iniusta aut mala est Dei voluntas. Hoc enim ludaeorum peccatum Deus voluit, velut poenam iustissimam aliorum eiusdem gentis peccatorum.
Atque hanc nostram solutionem plane confrmat Augustinus ipse lib. De gratia & libero Arbitrio, capite vigesimo, Inuenimus, inquit, aliqua peccata etiam poenas esse aliorum peccatorum. Et paulo post de Semei maledico in Dauidem agens, de quo dixerat Dauid, Sinite eum quoniam dixit illi Deus, &c. ait Augustinus, No iubendo dixit, vbi obedientia laudaretur: sed quod eius CSemei videlicet) voluntatem proprio suo vitio malam in hoc peccatum, iudicio suo iusto & occulto, inclinauit, ideo dictum est, DIXIT EI D oMINVS. Quod autem ait Damascenus libro secundo de fide Orthodox. capite vigesimoprimo huiusmodi actiones esse Dei opera, o μον κατ dδωκων, ἀλα δε τῳ σύηκῶρηοιν, supra diximus, quomodo sit intelligendum, ne quis nudam Dei permissionem hic cogitet.
Tertio autem loco est obseruandum, ex eo quod Magister iste quaedam paradoxa tractat, discipulos in immensum postea istas aξαδiα¬ τζicas, & ατοπoiς sententias contra Pauli praeceptum auxisse. Nam alij quodlibetarias Quaestiones proponunt, vt Thomas: alij Centilogia, quemadmodum Occan: alij aliud scriptorum genus, velut infinitum quoddam ineptarum di- sputationum & saepe blasphemarium pelagus, quarum neque ad gloriam Dei, neque ad aedihcationem Ecclesiae, neque ad priuatam Christiani cuiusquam institutionem vllus est vsus. Quod autem huic loco quidam addunt quaestionem istam, Vtrum oporteat Christianos homines conformare suam voluntatem ad diuinam, ita est certum, vt de eo nemo Christia¬ nus dubitare possit, aut debeat: tam anxie tamen & varie istam quaestionem isti exagitant & vexant, vt quid in ea sequendum ac statuendum sit, ex horum scriptis definiri non possit. Quod si mihi Verbis Hieronymi totam hanc commentationem meam finire liceat, certe illa vsurpabo, quae posteriore Apologia aduersus Ruffinum habet Hieronymus, i Nouit conscientia tua, Petre Lombarde, quae addideris, quae subtraxeris, quae in vtranque partem, vt tibi visum fuerit, immutaris. Atque vtinam praecidisses mala¬ & non in assertionem malorum, tua multa posuisses. Sed laus Deo Optimo Maximo, qui dedit, vt ex his tot scopulis aliquando, magna ipsius misericordia, enataremus: ac in tutum verbi ipsius portum appelleremus. Deum autem precamur, per Vnioenitum Filium suum Iesum Christum, vt suam veritatem contra istorum mendacia tueatur, & huic nostro labori benedicat.
On this page