Text List

Sectio 38

Sectio 38

§ 37

Ex precedente corrolario et illius probationibus sequitur aliud Corrolarium 2m

Omne aurum argentum / lapides preciosi uniones margarite / gemme quodcunque aliud methalum et queque res alie preciose: que sub terram vel sub aqua siue super hyspani habuerunt a tempore quo ille orbis fuit detectus usque modo nisi quod incole a primordio prefate detectionis antequam ab hyspanis recepissent mala illis vel dono siue gratis dederunt / aut ratione commutationis facte in aliquibus locis voluntarie, totum fuit raptum / iniuste usurpatum et extrahuntur male ablatum et per consequens furtum uel rapinam commiserunt hispani et obnoxium fuit et modo est restitutioni

Hic non loquimur de raptis per bella et violentas inuasiones que vel reges et domini aut priuate persone habebant in bonis quia de his quis poterit dubitare fuisse inique ac tyrannice ablata et obligata ad restitutionem: nisi sit bestialis homo. sed intelligimus in hoc corrolario de his rebus preciosis que in auri et argenti fodinis et de ri aut fluminibus industria hyspanorum extrahebantur.

Probatur corrolarium quia omnia illa dominum et dominos habebant et modo in multis locis habent proprios videlicet reges et principes prouintiarum: vel ipsi populi et communitates: vel alique persone particulares in quarum agris vel prediis aut solo illa inveniuntur

ergo sine licentia principis vel magistratus aut ipsius populi vel domini: nulli fuit licitum illa inquirere tollere aut asportare. ergo fuit raptum et iniuste ergo fuit raptum et in iuste usurpatum etc /.

Antecedens patet per ea que in prima consideratione disputata et probata fuerunt § 5 et 6 vbi ostensum est totum illum orbem qui est in altissima mari Occeano et regna que continet et omnia que in eis sunt ad nullum hominum aut gentium de mundo pertinere nisi ad eiusmodi indianas nationes et reges suos cum omnimoda iurisdictione de iure naturali et gentium confirmatum per ius diuinum vetus et nouum.

ergo illa omnia que corrolarium continet habuerunt et habent proprios dominos.

Consequentia vero 1a probatur. Tum quia nulli licet terminos alienos transgredi ut dicitur proverbiis 22 post rerum et provintiarum diuisionem seu distinctionem Vt l. ex hoc iure ff. de iustitia et iure, ibi: "distincta sunt regna." Quia licet ante diuisionem prouintiarum et regionum erant omnia communissima: post diuisionem tamen facta sunt non tam communia sed publica id est pertinentia ad quemlibet populum vel nationem que prius illa occupauit Vnde non ita sicut ante remanserunt communia omnibus nationibus: sed primo ea occupanti nationi et membris eiusdem ut expresse probatur instit. de rerum diuisione § fere ibi: "quod enim ante nullius est: id naturali ratione occupanti conceditur" Et ff. de uerborum significatione l. inter publica. cum ibi notatis

Tum quia nulli licet alium turbare aut irrogare iniuriam: multo minus regem vel totam unam ciuitatem aut communitatem. Turbat enim quis et iniuriam facit (vt in precedenti § apparuit ) per simplicem introitum in fundum alienum aut domum sine licentia domini et si aliquid exinde tollit presertim preciosum multo magis vt patet ff. de seruitutibus Rusticorum prediorum l. diuus et ff. de usufructu per legatum l. heres et ff. si seruitus vindicetur l. sicut § Aristo. in quibus legibus prohibetur intrare agros vel fundos alienos aut aliquid de eis subtrahere. aut facere sine licentia dominorum sed intrando in regnum alienum maxime cum exercitu et inde aliqua potissimum praetiosa substrahere aut facere absque regis vel populi licentia iniuriam facit et turbat ipsum regem et totam regni communitatem ut supra § 5o et ex alus multis supra patet. Ergo talis illicitum facit.

Nostrates autem sine licentia vel regum vel populorum / imo contra illorum voluntatem violenter rapiendo / occidendo trucidando deuastando / cede / incediis proprios dominos (scilicet gentes illas / reges eorum et omnes populos: spoliarunt Dominiis / iurisdictionibus / dignitatibus / terris / nemoribus / montibus / campis / fluminibus / aquis marium mineralibus seu venis auri et argenti et ceteris omnibus que in illis nascebantur et natura progenuit ad communem necessitatem / ornatum sufficientiam et vtilitatem boni communis vniuscuiusque regni vel communitatis et solatium indigenarum ut supra § in probatione 5e conclusionis apparuit: et ex eis infinita pondera auri et argenti et margaritarum et gemmarum et aliarum rerum preciosarum usurparunt et asportarunt ergo omne aurum / argentum et queque preciosa etc /. Que per totum predictum tempus habuerunt nostrates rapta fuerunt et iniuste vsurpata et male ablata. Et per consequens furtum comiserunt rapinam et maximam tyranidem. Vtraque pars huius sequele supra § 3 in probatione cuiusdam conclusionis et in sequenti apparet clara.

huius sententie fuit doctissimus magister frater dominicus de soto in de iustitia et iure. lib. 5. q. 3. articulo 3o argumento 2o. in quadam dubitatione. An liceat cuicunque unius nationis ad aliam quesitum aurum peregrinari. Apparet enim id unicuique eadem ratione licere: scilicet qua lapilli in litore maris inuenti fiunt iure gentium inuentoris postquam littora iure gentium manserunt communia Respondet hoc duntaxat "iure non esse omnino licitum nisi incole ipsi consentirent aut pro derelictis eosdem thesauros haberent. Nam regiones iure gentium diuise sunt. Et ideo licet gentibus illius region i e ssint res ille communes tamen non possunt advene incolis inuitis easdem res usurpare. Neque enim vallent galli hac de causa ad nos penetrare neque nos ad illos ipsis inuitis" hec ille.

Addo ego an serenissim u o s rex noster philipus patienter substineret et etiam regnum Castellae quod Rex Franciae vel eiusdem regni regni galli venirent sine licentia sua penetrando vsque ad argenti fodinas de Guadalcanal vel loco alia et inde colligerent argentum vel etiam aurum aut cetera preciosa. Et si de facto intrarent tenerentur nec furti aut rapine si uiolenter. Item facerent iniuriam et turbarent regnum hispanie Rursus rex hyspanie tunc dormiret manu super manum credis quod non procul dubio /.

Ex his oritur aliud corrolarium

Corrolarium 3m Omnis pars terre campus montes agri nemora flumina in quibus hyspani edificauerunt ciuitates villas et loca construxerunt edificia et habent fundos / prata / pascua / vel agros compaseuos vbi pecora et armenta sua (si tamen sua sunt pascuntur vsurpata et iniuste habita sunt ab eis et tyranice possessa et nisi restituant propriis dominis vel communitatibus aut particularibus personis salvari non possunt. Nec releuat eos vel excusat quod catholici reges vel gubernatores quos illic mittunt vel donat vel concedunt licentiam capiendi terras et agros campos montes etc.

Et quicquid edificauerunt et plantauerunt cedit solo et soli dominis /.

Prima pars huius corrolarii satis apparet ex 2o et ex 1o corrolariis et ex aliis precedentibus:

tum 1o quia sine licentia regum naturalium et suorum populorum immo contra omnium illorum voluntatem per vim et hostiliter: cum iniuriis et perturbationibus et irreparabilibus damnis et malis ingressi sunt terras illas alienas et predicta occupauerunt et hodie non cessant occupare proprius dominis et possessoribus naturalibus perperam spoliatis ut ex dictis et probatis superabundanter apparet.

Tum 2o quia nunc permanens et actualis est hyspanorum tyrannis qua gentes omnes illas opprimunt et consumuntur.

Tum 3o quia ius belli hostes suos hyspanos persequendi occidendi et nomen illorum de terra delendi est apud populos illos perpetuum ut § 29 in probatione corolarii ibi positi probatum fuit. Ex quibus manifeste ostenditur semper gentes illas odio perpetuo meritissime hyspanos habere ac semper se et sua inuitos ab eis detineri: et per consequens nocte ac die cogitare de illis expellendis et iugo tyranico et intolerabili eorum a se excutiendo. Quod millies et centies millies per diversa loca opere ostenderunt dum nisi sunt rebellare aut insurgere contra eos: quamuis id assequi aut perficere non potuerint quia inermes nudi: quia imbecilles atque belli respectu nostratum non experti.

Tum 4o quia omnia que gesta sunt per hyspanos nulla semper de iure fuerunt et nulla sine viribus carentia sunt. Vtpote facta per tyrannos contempto per ipsos iuris naturalis et diuini ordine. De quibus omnibus satis supra euidentia facta est diuersis in locis ergo omnia illa que corrolarium continet vsurpata et iniuste habita et tyranice per hyspanos vel excuset quod reges nostri possessa. Et quo quod saluari nequeant nisi restituant illa patet: quia non dimittitur peccatum nisi restituatur ablatum ut § probatum est.

Pars secunda corrolarii scilicet quod non releuet hyspanos excuset quod reges nostri concedunt licentiam capiendi ea vel faciunt gratiam de eiusmodi rebus etc /.

probatur quia nullam iurisdictionem nullam regiam potestatem Reges nostri habent in toto illo orbe indiarum in actu ut in fine § 29 conclusum fuit.

Tum 1o quia nemo regum nec aliqua particularis persona recepit hactenus rite ac recte reges nostros in dominos et principes vniuersales: nec consensit unquam prefate papali institutioni vt patet § 31 4a conclusione cum eius probatione.

Tum 2o. quia non est maioris efficatie dicta institutio papalis de regibus nostris quam fuit electio Dei de saule et Dauid primis regibus in populo iudeorum. Sed electio Dei non sufficit sola sine consensu et acceptatione populi: ad hoc quod prefati reges haberent ius in regno illo id est exercitium regie potestatis et est iurisdictionis: et per consequens non fecerunt gratiam aliquam nec facere potuerunt cum carerent iurisdictione actuali et regie potestatis exercitio: neque in aliquo de regimine aut dispositione populi se occupauerunt vt § 18 et 19 ostensum fuit euidenter. ergo nec institutio papalis prefata sola sufficit nec suffecit sine populorum cum regibus suis illius orbis consensu et acceptatione ad hoc quod habeat ius in eo et exercitium iurisdictionis vel regie potestatis. et per consequens nostri non se potuerunt occupare de regimine aut dispositione illorum populorum nec de aliqua gratia hyspanis facienda potissimum in preiudicium tam notorium illarum gentium.

Tum 3o quia ut in conclusione 3a et in eius probatione clarum monstratum est incliti reges nostri solum titulum habent ad regna illa id est causam acquirendi dominium vel summum principatum illius orbis seruatis iuris ordine et debitis circunstantiis que in conclusione 2a numerata sunt. hoc est dicere quod solum habent ius ad regna illa carentes omnimoda iurisdictione actuali coercitiua saltem: et circa preparatoria dumtaxat posse intendere ut ex dictis superius apparet.

Tum 4o. quia sicut in sequenti corrolario post 3am conclusionem cum sua probatione declaratum est: principatum et regiam potestatem habent in habitu reges nostri dumtaxat: et adhuc non plene in habitu purificato: purificando tamen quando ea que 2a conclusio habet impleta fuerint.

Tum 5o quoniam reges nostri prout in conclusione 5a cum sua probatione fuit etiam determinatum quantum ad dominium et iurisdictionem actualem atque iuridicam possessionem siue regie potestatis exercitium: modo sunt et semper fuerunt in illo statu in quo erant quando Rome facta fuit eorum promotio siue institutio.

Tum 6o et illius probatione apparuit: sepe nominata institutio de regibus nostris mansit suspensa et in pendenti et modo est a tempore quo hyspani nostri terras illas perperam ingressi sunt: et talis permanebit donec tyranis que continua est cesset et satisfactio de damnis vel remissio voluntaria fiat. Iuxta dicta superius § 35

Tum 7o quia nullam iuridicam reges nostri terras illos perperam habent possessionem sed improbam et usurpatam propter malitiam et tyranidem hyspanorum vt supra § 33 conclusum est.

Tum 8 quia omnia que gesta sunt per nuncios vel officiales regum nostrorum regio nomine: quantum ad ingressum et progressum fuerunt omni effectu iuridico nuda vt late adque manifeste probauimus § 34 in 9a probatione 5e Conclusionis.

Tum demum 9o quoniam etsi reges nostri habuissent actu omnimodam iurisdictionem nec non liberum exercitium regie potestatis: non potuissent concedere tam amplas gratias in preiudicium tam enormae terras illas inhabitantium et propriorum dominorum earum quemadmodum ea que vsurpata hyspani habent. Nam princeps non potest disponere ad libitum de substantia subditorum nec aliquid agere in preiudicium populi ipsius assensu non requisito vt notant Innocentius et alii in c. que in ecclesiarum de constitutionibus et per legistas in l. fi. C. si contra ius et vtilitatem publicam et in c. inquisitioni. de sententia excomunicationis per Innocentium et c. Quanto de iureiurando per panormitanum ergo non releuat vel excusat hyspanos in his que tyranice occupauerunt scilicet partibus terrarum / campis / nemoribus / pascuis etc /. quod catholici reges nostri gratiam de eiusmodi fecerint aut licentiam dederint capiendi ea: vel etiam eorum gubernatores.

Nec obstat l. bene a Zenone. C. de quadriennii prescriptione vbi donatio principis de re alterius conualidatur quadrieno elapso adeo quod dominus rei amplius non auditur licet is cuius res est potest agere ad precium contra fiscum. Sed reuera non obstat d. l. bene a Zenone in his que sunt rapta contra legem nature quia sunt nulla: nec potest princeps illa reualidare cum nihil possit contra regulas rationis vel ius naturale: cui sicut ceteri homines subiiciantur vt patet in 2a consideratione. Nec valet etiam si dicat supplentes omnem defectum vt in clementina: pastoralis. de re iudicata cum ibi notatis Nec tolerantia principis iustificat actum quantocumque tempore in his que non sunt quesibilia sine iuris approbatione vt in simili dicit Geminia in c. licet de prebendis lib. 6.

Item non habet locum d. l. bene a Zenone quando princeps non possidet rem vel alienatam vel concessam secundum Bartholum in d. l. fi. C. si contra ius vel utilitatem publicam.

Idem alienat ante traditionem secundum baldum in c. 1 § fi. de noua forma fidelitatis.

Reges autem nostri nec possessionem iuridicam habent sed contra omne ius (vt est probatum) nec illarum rerum nec aliqua pars illius orbis tradita est eis rite aut recte. Pretor enim non tuetur iniquam possessionem ff. de publicis l. cum sponsus § si res

Ultima vero pars videlicet quod quidquid edificauerunt hispani in terris illis perdant et cedat solo et dominis locorum probatur.

Tum 1o quia edificium regulariter cedit solo ut institutiones de rerum diuisione § cum autem in suo.

Tum 2o quia edificans in alieno solo scienter et mala fide sicut isti perdit partem rei sue scilicet materiam si eam posuit.

Et dicitur delinquere instit. de re diuisione § si quis rei ff de rei vendicatione et potest destrui propria autoritate domini soli. Bartholus et doctores in l. sed si inter ff. de seruitutibus urbanorum prediorum et in l. quemadmodum ff. ad legem aquiliam, § 1. Et edifficium debet tolli sumptibus illicite edificatis speculator de censibus actionibus § 1 uerbis ut autem et sic patet 3m corrolarium.

PrevBack to TopNext

On this page

Sectio 38