Text List

Sectio 39

Sectio 39

§ 38

Corrolarium. Quartum. Reges nostri catholici non potuerunt constituere hispanos barones / duces / vel marchiones submittendo eis ciuitates vel in feudatarios aut aliquo aliocunque subiectionis modo: et quecunque provisiones huiusmodi ante hac facte: fuerunt nulle et inualide. Titulis autem duntaxat nudis bene poterant quos voluissent hyspanos honorare: quoniam per nudos titulos non videntur indigenis fieri nec eorum regibus aliquod preiudiciale /.

Probatur corrolarium ex rationibus inductis ad probationem vtriusque partis precedentis corrolarii. Et adduntur alique alie. Tum 1o quia reges nostri nondum habent regna et populos illos actu in sua potestate ergo non possunt hyspanis donare; quia nemo dat vel potest dare quod non habet. l. si filius C. de donabus: secundum bartholum in l. obseruare, et baldum ff. de officio proconsulis vel nemo potest plus iuris in alium transferre quam ipse habet ff. de regulis iuris l. nemo et ff. de acquirendo rerum dominio l. traditio, et de dote post diuortium C. nuper. Et pro non dato habetur quod ab illo datur / qui non potest de iure donare. vt in c. quod autem de iure patronatus. et C. qui pro sua iurisdictione l. vna. non obstat d. l. obseruare. vbi proconsul antequam intret prouintiam committit causas ex iurisdictione quam habet in habitu subdito existenti in eadem prouintia quod est actus iurisdictionis voluntarie: tum quia reges nostri iurisdictionem non habent in habitu plene purificato et ideo nec iurisdictione vti possunt voluntaria vt § 30 et 29 et sepe dictum est. Tum quia nec territorium nec subditum in toto illo orbe habent vt supponimus et supra demonstratum est.

Tum 2o probatur corrolarium quia fecerunt maximam iniuriam et iniustitiam et damnum comissi enormissimum reges nostri regibus et principibus illarum gentium: spoliando eos suis statibus et dignitatibus iurisdictionibus et suis hominibus siue subditis populis: et subigendo eos quibusdam hyspanis precipuis tyrannis humilis conditionis immo vilibus hominibus / et sic eorum ditioni: quos propter scelera sua in gentes illas innocentissimas commissa: sub specie fortitudinis et grandium et preclarissimorum facinorum sibi oblata: ad marchionatus vel presulatus dignitatem sublimarunt: cum potius et digni us tatis mererentur quod iussu regum nostrorum in foro apparerent per frustra trucidati ad quod etiam iubendum ipsi reges nostri de necessitate salutis tenebantur.

Tum 3o quia ipsos populares etiam seruitute pessima damnarunt Reges nostri cum essent liberi contra rationem naturalem marchionibus et presulibus donando predictis.

Tum 4o quia secundum bartholum / violento occupatori ciuitatis vel prouintie si princeps concesserit ciuitatem vel provinciam violenter occupatam: non valet concessio vel confirmatio vt l. meminerim C. Unde vi. et ibi Bartholus et baldus in l. decernimus C. de sacrosanctis ecclesiis etiam confirmat idem dicens: quod inuadentibus castra pertinentia ad iustos dominos non possunt illa castra concedi per principem: siue inuadentes sint priuate persone siue singulares: siue sint communitates vt l. 2 C. de fundis et saltibus lib. 11o vbi hoc notatur. hec baldus Ecce quam clare omnes impugnant hanc tyrannidem. Manifestum enim est illa castra illas ciuitates illas prouintias et loca alia pertinere ad iustos dominos et tamen inuasa et occupata iniquissime fuisse per illos violentos tyranos ergo non potuerunt reges nostri eisdem nec aliis concedere nec concessio facta aliquid valuit.

Tum 5o quia si Saul et Dauid electi et uncti a deo reges non sunt ausi eo toto tempore quo principatum illius regni habebant in habitu (quia certe sciebant esse de Dei voluntate) nec sibi tribuere aliquid regie potestatis in actu: nec committere aut donare quicquam alteri: procul dubio reges nostri electi et instituti a summo Christi vicario: nec pro se nec pro alio de huius modo exercitio in actu nullo modo debuerunt / nec potuerant (nisi vt supra decisum est) se occupare. Sed nimirum regie persone quam plurimi errores qui passim circa indianum hoc negocium contingerunt non sunt imputandi: Sed regali senatui qui rem hanc importantissimam et periculosissimam tenebatur scrutari cui non licet ius ignorare: Ideo eos non excusauit nec excusabit ignorantia etc /. Paria enim sunt quoad reatum culpe et penam scire vel debere scire.

in C. si culpa de in iur Corrollarium 5m

Non potuerunt reges nostri mittere gubernatores aut vice Reges siue magistratus nec curias (siue vt vulgo dicitur audiencias reales) aut iudices alios vel ministros ad iustitiam administrandam. Unde quos hactenus miserunt iudicium habuerunt vsurpatum et quicquid iudicatum aut gestum fuit per eos de iure non ualuit

Probatur corrolarium quantum ad 1am partem per rationes adductas ad probationem precedentis corrolarii presertim per primam et latius per corrolarium 3e conclusionis et illius probationem § 29 et 30 videlicet quia reges nostri nullam habent iurisdictionem in actu nisi in habitu non plene de presenti ad purificando ex actibus futuris scilicet consensu et acceptatione voluntaria regum et populorum illius orbis et ideo non possunt etiam illud quod in habitu habent committere exercendum intra territoria et districta indorum quia nec territorium habent nec subditos vt pluries probatum est: licet potuissent committere habitum iurisdictionis si plene purum habitum habuissent existentes extra territorium subdito existenti in eodem non tamen exercitium actus iurisdictionalis quia nec ipsi exercere valuissent ergo non potuerunt nec possunt reges nostri mittere vel ponere vice reges gubernatores presides / iudices magistratus siue audientias regales etc. patet consequentia per l. obseruare in fin. ff. de officio proconsulis et legati ubi dicitur est enim perquam absurdum: antequam ipsis iurisdictionem nanciscantur alii demandare Et proprius et districtius probatur per capitulum Romana de appellationibus lib. 6 vbi per textum illum in § cum autem. Patet archiepiscopum qui iurisdictionem habebat non plene in habitu non posse deputare offitialem in decisionem sui suffraganei super appellationibus interponendis ad eum. Quia iurisdictio etiam in habitu adhuc ei non competebat ante interpositam appellationem quod erat actus qui deerat ad hoc quod haberet iurisdictionem quod erat in habitu plene de presenti purificato. ergo eiusmodi modi iudices vel vices reges etc /. Ergo eius modi vice reges iudices presides / gubernatores audientie regales etc /. Iudicium habuerunt et modo habent usurpatum. que est 2a pars corrolarii. Que probatur quia deputati sunt vel positi a non habente iurisdictionem vel potestatem: et in iniuriam vel offensam regum et dominorum naturalium in quorum ossibus iurisdictio illius orbis est complantata. Nam quicunque in alieno regno vel prouincia contra voluntatem principis vel magistratus illius presumeret iurisdictionem exercere: inuasor est iuris alieni et iniuriam facit regi aut principi talis regni maiestatem illius contemnens: ac per consequens contra eum manu armata vsque ad internicionem potest occurri et ei tanquam hosti alieni regni violatori et inuasori vsurpatori atque tyrano resisti argumentum l. decernimus C. de sacrosanctis ecclesiis et l. mercatores C. de conuer. et mercatoribus et 9 q. 2 c. 1o 2o et 3o. Sicut enim dominia rerum de iure gentium sunt distincta 1. dist. c. ius gentium, et ff. de iustitia et iure c. ex hoc iure ita et iurisdictiones per regna principatus prouintias sunt distincte singulis ipse regibus / ducibus / siue magistratibus super ministranda iustitia deputate per quos iura reguntur ff. de origine iuris, l. post originem, § 2

Istis scilicet regibus ducibus etc. specialiter prohibetur ipso naturali iure vetante: nec alterius iurisdictionem usurpent vel violent: sed suis terminis sint contenti vt 6. q. 3 c. scriptum et c. sequens et Deuteronomii 19: "Non assumes et transferres terminos proximi tui quos posuerunt priores" et prouerb. 22 et de officio legati, c. nouit et in Clement. 1. de foro competenti

Et iura per principatus et regna iurisdictiones hac ratione diuiserunt vt publicum bonum promoueretur per rectores officiorum gereretur administratio singulorum. Neque enim aliter (dicit textus) "humani generis conseruatio alia poterit ratione subsistere: nisi huius magna causa differentie ordo seruaret vt legitur et notatur 89 dist., c. ad hoc.". Si enim quilibet rex vel iudex de omnibus regnis et gentibus causis et personis possit cognoscere non habita distinctione propriorum regnorum et alienorum personarum vel locorum: resultaret ex hoc non solum iurisdictionum confusio verum etiam mundus totus scandalis et dissenssionibus et bellis consumeretur: 3, q. 6, c. ultra prouintiam, et c. unaqueque et 6, q. 3 8, c. scriptum. et 11, q. 1, c. peruenit Quelibet enim prouintia et regnum mundi naturaliter desiderat suam iurisdictionem qua tuentur se communitates hominum in suo esse formali politico. Et iurisdictio suum et proprium desiderat territorium: l. fi. C. ubi et apud quem secundum baldum in l. 3 ff. de officio presidi.

Terminatur nanque iurisdictio territorio id est terminis vel limitibus ciuitatis / prouintie vel regni ut in l. fin. Digest., de iurisdictione omnium iudicum ergo extra territorium siue extra terminos uniuscuiusque prouintie / ciuitatis vel: regni: quicunque rex magistratus rector vel iudex spiritualis vel temporalis aut secularis persone sunt priuate / non publice (id est) nullum habentes iurisdictionis exercitium. perinde ac si essent mortui vt in d. c. nouit de officio legati et c. fi. ibidem et d. l. fi. ff. de iurisdictione omnium indicum et c. licet et c. gratum et c. in litteris de officio delegati et propterea dicitur in d. l. fi. quod "extra territorium cuilibet excedenti metam sue iurisdictionis impune non paretur: id est nemo incurrit penam si tali iudici non obediat" Idem habetur in cap. 2 de constitutionibus lib. 6

Quod autem nihil valeat de iure quicquid gestum aut iudicatum per illos fuit est aut in futurum factum fuerit: non solum quantum ad ea que incolas concernunt (de quo dubitabit nemo nisi luminis naturalis expers) verum entia iudicia vel sententiae late per ipsos inter hyspanos et omnia quecunque fecerint: nulla procul dubio erunt vt euidenter probatur per l. decernimus cum ibi notatis. C. de sacrosanctis ecclesiis et C. si a non competente iudice per totum et in c. at si clerici de iudiciis et 9, q. 2, c. Episcopum duo, l. 9, c. sequenti nec aliqua temporis longinquitate confirmantur nam longinqua vsurpatio non facit ius: 93 dist. c. illud et 100 dist. c. contra morem et 24, q. 1, c. schisma de simonia, c. cum in ecclesia et 1, q. 1, c. principatus. Et ratio communis est: quia sine licentia et beneplacito regum et magistratuum illius orbis: non potuerunt nec poterunt citra iniuriam ius dicere etiam inter hyspanos regibus nostris subditos: cum sint in territorio alieno et sic priuate persone. Nisi actus illi iurisdictionales ad defensionem indorum et pro eis iustitia administranda super iniuriis et grauaminibus ab hyspanis receptis fuerit ordinatus. Tunc enim tales actus erunt validi: quia rationabiliter debemus credere, quod reges et magistratus indorum libenter prestarent ad efficiendos tales actus in suum fauorem totam iurisdictionem suam: et authoritatem. facit in argumentum presidentis de sententia excomunicationis lib. 6 vide in sequenti § hec omnia etc. hec omnia satis dilucide apparent supra § 34 in 9a probatione 5e conclusionis et in aliis locis huius tractatuli nostri.

PrevBack to TopNext

On this page

Sectio 39