Sectio 45
Sectio 45
Secundum membrum autem prefate distinctionis in precedenti § posite fuit an qui thesauros et inueniunt et tollunt sint hispani et tunc quid dicendum erit? Ad cuius dubii decisionem ponitur sequens conclusio.
Probatur conclusio 1o quia licet assistendo predicatoribus fidei eos que iuuando potissimum viuendo prout viuere tenebantur veluti veri christiani: quorum exemplo na no tiones ille facilius ad fidem amplexandam allicerentur: merito digni fuissent diuitiarum locupletissimarum et innumerabilium aliorum bonorum quibus orbis ille scatet participes fieri: itaque de voluntate naturalium incolarum et dominorum suorum vniuersa bona sibi cum istis comunia forent et sic opulescerent: tamen quia hoc priuilegio tam perperam tam ignominiose / tam impie / tam crudeliter et inhumane abusi sunt: meritissime se ipsos indignos tali priuilegio reddiderunt et illud iure perdiderunt facto ipso
ergo indignissimi sunt bonum aliquod temporale participare hyspani orbis illius. consequentia patet. antecedens probatur: 11, q. 3, c. priuilegium. Ubi dicitur priuilegium omnino meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate. Nam amittitur propter enorme damnum superueniens extra de decimis. c. suggestum et c. dilecti fili de verborum significatione c. Quid per nouale et de vita et honestate clericorum c. fi. et ibi bona glossa et de sententia excommunicationis c. contingit et de statu monachorum, c. recolentes. sed que delicta commiserunt? imo facinora? Imo scelera inaudita? Et quod et quam enormia damna superuenerunt ex suis detestabilibus operibus eius modi gentibus profecto ex quam plurimis supra deductis et ipsa luce clarius ostensis nec non amplissime probatus facile est videre.
¶ 2o probatur conclusio. quia non debent ad commodum eis cedere: que ad poenam eorum potius retorqueri debent vt in c. et si necesse de donationibus inter virum et uxorem et 16, q. 1, c. legi et ff. de negotiis gestis l. siue et ex improbitate nemo consequitur actionem ff. de furtis, l. Itaque fullo. et in regula: "ex eo non debet quis fructum consequi quod nisus extitit impugnare": de regulis iuris lib. 6 cum suis concordantiis
Ex hac conclusione tale corrolarium sequitur: Et ideo exclusi sunt hispani naturali ratione a communicatione eum incolis querendi thesauros aurum / argentum / alia metalla / siue res alias preciosas ceteraque bona temporalia etiam que in nullius bonis sunt per illum indiarum orbem.
¶ Probatur corrolarium multipliciter. Primo per conclusionem patet: quia si propter sua scelera se ipsos indignos reddiderunt aliquod bonum temporale illius orbis participare ergo in querendis effodiendis vel asportandis Thesauris auro / argento / et ceteris bonis cum incolis naturali ratione non sunt digni communicare.
¶ 2o probatur per corrolarium 2m et 3m supra § 31 situata in quibus fuit probatum omne aurum argentum et ceteras res preciosas: terras / campos / agros / et cetera bona que hyspani habuerunt et modo tenent fuisse rapta / usurpata et male ablata nec non iniuste possessa nec nisi restituant propriis dominis vel suis heredibus posse saluari.
¶ 3o probatur corrolarium quia cum sine licentia regis ynga vel descendentium vel aliorum regum et dominorum terrarum nemo possit iuste illa querere / scructari fodere aut extrahere: manifestum est quod nunquam licentiam hanc voluntarie prestabunt: cum sciant se adversus hyspanos tanquam hostes publicos iustam causam bellandi habere. Rursus ab oppresione tyrannica et continua cessare minime. Nec de malis damnis iniuriis receptis ab eis quod satisfacient spem vllam tenere provt supra § 29 in quodam corrolario probatum est ergo exclusi sunt hyspani a communicatione querendi thesauros etc /
¶ 4o: probatur quod sicut supra § 31 32 34 et 35 aperte probatum relinquitur hyspani a primo ingressu quo in terras et regna illa introierunt dupliciter fuerunt tyranni (scilicet) ingressu et exercitio actuali (hoc est) per inuasiones primo quas conquistas appellauerunt et per seruitutem scilicet repartimiento siue comenda vocata qua vniuersas nationes illas magnos et parvos damnarunt perpetuo. Ideo naturali ratione male meriti sunt vt aliqua via eis aperiatur bona illius orbis communicandi cum potius mererentur per frustra trucidari. Nulla enim est societas vel communicatio cum tyranis: quin potius summa destructio est secundum Tullium 3o de officiis. Nec enim est contra naturam spoliare eos si possis quam est honestum necare atque hoc genus pestiferum et impium hominum exterminandum est. Etenim vt membra quedam amputantur si et ipsa: sanguine et tanquam spiritu carere ceperunt et nocent reliquis partibus corporis: sic ista in figura hominis feritas et immanitas belluina a communi tanquam ab humanitate segreganda.
Proprium tyranorum est ciuitates desolare / et sacra predari / fidem eneruare religio nfs nes pessundare: ac perniciosos magis et impios et iniustos esse (vt dicitur 4 ethicorum) iniustis legibus populum opprimere collectis et tributis indebitis aggravare: magistratus iniquos ad excoriandos populos ueluti aliquam ex egipti plagis constituere: ab invadentibus hostibus non defendere atque his similia facere. Unde "tempore quo tyranni principatum sumunt gemet populus" prouerbiorum 29 et "Cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint: multiplicabuntur iusti". Et ideo sub tyrannis respublica nulla est secundum eundem Tullium 1 de officiis. Iuste itaque tyranus occidetur. Unde Tytus Liuius lib. 8 de bello macedonio "Qui ius equum pati non possit in eum vim hanc iniustam non esse"
¶ Post ingressum igitur hostilentia hostilem in orbem illum hyspanorum: plaga pessima crudelior et vastatior omni egiptiaca: inuasit vniuersas miseras nationes illas: qua gemuerunt immo gementes perierunt infiniti non modo utriusque sexus mortales: sed innumeri populi et quasi a facie tygridum / leonum / et diaconum abscondebantur residui quos gladius et crudelitas seruitutis non viderat. et modo nimirum absconduntur qui possunt montium latibula quam citius attingere vt socii sic facti ferarum: vitam vel in gemitu et amaritudine ducant seu viuant. Et ideo non immerito exclusi sunt hyspani naturali ratione ab omni bonorum temporalium communicatione cum indigenis querendi thesauros vel aliud temporale bonum. illius orbis quandoquidem indignos se ipsos eius modi vel minimo fecerunt.
Ex quibus etiam corrolarium 2m sequitur ¶ Hyspani qui male meriti de indianis nationibus fuerunt tum inuasionibus id est conquistas: tum generali seruitute id est repartimiento: vel comenda: tenentur de necessitate salutis post integran vel possibilem restitutionem male ablatorum et damnorum satisfactionem: incolatum perpetuum eligere in illo orbe atque perpetuo habitare in ibi propriis expensis / presertim in provinciis illis quarum habitatores necarunt vel alias oppresserunt et damnificauerant propter fidei fauorem quam notabiliter impedierunt et infamarunt.
¶ Probatur corrolarium quantum ad hoc quod sint obligati ad restitutionem obligati. per multa supra tractata et elucidata potest videri. presertim per ea que in § 42 de obligatione regum nostrorum ad restitutionem determinata fuerunt. Quoniam si catholici reges nostri contra quorum regiam voluntatem et mandata: ipsi predones illum orbem tyranide sua labefactauerunt: obligati sunt ad restitutionem ex eo duntaxat quia imputatur eis quod tales nuncios et homines malos incuria non dolo miserunt: vel quia non illos postquam rumor malefactorum ad ipsos pervenit acriter correxerunt et punierunt aut quia debitam circunspectionem et diligentiam provt res tam grauis exigebat non adhibuerunt: quanto potius ipsimet tyrani malefactores delinquentes qui tot mala per se ipsos fecerunt et tot bona iniuste rapuerunt: restituere et satisfacere principaliter tenentur.
¶ Quod autem incolatum perpetuum teneantur eligere ac perpetuo in illo suis sumptibus permanere in favorem fidei quam valde leserunt et difamaverunt probatur. Tum 1o quia sicut ipsi fuerunt in causa quod christus et ecclesia sancta eius tot millibus hominum nationibus carerent: qui nisi eas necarent. Tolentes eis spatium conversionis et penitentie: deum cognoscerent / deum laudarent ac ei servirent: atque proinde domus sancte fuissent constructe seu ecclesie: in quibus diuina celebrarentur misteria: ita isti (licet maxime peccatores extiterint) saltem per id quod sibi possibile est satisfaciunt in hoc quod asistant aliis fidelibus: et ministros cultus diuini iugiter comitentur: quatenus ecclesie construantur et iam constructe non deserantur: ne honor divinus minuatur ipsis hyspanis recedentibus. Manifestum enim est quod licet impossibile eis sit resarcire damna ex equo que fidei et ecclesie dei intulerunt, et etiam gentibus tot ab eis occisis et que modo sunt in inferno vt puta quia in infidelitate decesserunt: tamen ad satisfaciendum modo sibi possibili obligati permanserunt. Sic docet S. Thomas 2. 2e q. 62, articulo 2 ad 1m quod "in quibus non potest recompensari equivalens: compensari oportet in eo quod possibile est. Sicut patet de honoribus qui sunt ad deum et ad parentes vt philosophus dicit 8 Ethicorum. Et ideo quando id quod est ablatum non est restituibile per aliquod equale: debet fieri recompensatio qualis possibile est. Puta eum aliquis alicui abstulit membrum: debet ei recompensare vel in pecunia vel in aliquo honore" hec S. Thomas
¶ Tum probatur 2o: quia sicut propter nefaria et crudelia opera hyspanorum fides catholica infamis facta est apud illas nationes: et nomen christi horribile atque blasphemabile reddiderunt: nec non fuerunt efficaci impedimento ne in breui tempore per totum illum orbem declararetur / sed potius sub quam paucissimis limitibus arctauerunt: propter quod vtinam de illis non intelligatur promulgatio illius sententie ad Romanos 1: "revelatur ira dei de celo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem Dei in iniustitia m hominumeorumdetinent": ita huiusmodi homines peccatores tenentur in vi necessarie satisfactionis perpetuo propriis sumptibus absque hoc quod ab indis vel a regibus nostris accipiant vnum obolum residere in eisdem prouinciis quas uastaverunt vel in eis propinquis aut conuincinis: aut saltem in illo indiarum orbe / dareque totis viribus operam: quatenus suis bonis exemplis auxiliis / exhortationibus / laboribus et etiam pecuniis si abundauerint: fides christi ab incolis manipendatur / ut pote primum et magnum dei donum et diuinum nomen reuereantur: atque per omnes illas amplissimas regiones notitia veri dei et religio christiana per euangelii publicationem extendatur efficaciterque dilatetur.
¶ Tum 3o quia propter fidem iam iam diu antiquatam in hyspania et fidei firmitudinem qua hyspani per Dei gratiam in fide Robusti sunt facti: et donec in gentibus eius modi que modo sunt veluti novele plantule christus formetur (id est) dum in fide ipsa co a lescunt et roborascunt: opus est adesse qui firmiter fidem teneant atque defendant: idcirco hyspani qui gentes illas grauauerunt tenentur in vi necessarie atque possibilis satisfactionis vltra obligationem communem qua christiani sunt adesse provinciis prefatis propter favorem fidei quam enormissime damnificauerunt vt plenissime probatum est.
¶ Et his finem ponimus premisso dubiolo quod fuit positum in principio ad quod respondimus pro modulo nostro prout premissum est. Cuius responsionis omnia et singula dicta determinationi et correctioni sanctissimi D. M N pape et sacrosancte Romane ecclesie cum nobis ipsis submittimus. Cuius fidem et obedientiam nos inconcusse tenere etiam vsque sanguinis effusionem si necesse fuerit profitemur. Amen
On this page