Sectio 44
Sectio 44
Hactenus cursu minime auaro conati sumus euidentiam facere qualiter aut quo iure non liceret regibus nostris hyspaniarum absque licentia et gratioso beneplacito regis ynga vel suorum descendentium ad quos de iure suo, secundum leges illorum in bonis suis seu dignitatibus succedere competebat: inquirere aut scructari et minus asportare aut mandare talia facere thesauros et diuitias sepulchrorum animo retinendi eas &c prout in quadam conclusione responsiua principalis questionis § IV continetur. ubi materiam dilatando vt loculentior et roboratior veritas fieret: satagimus in fundo principiorum naturalis iuris atque diuini quo in statu ius regium in orbe illo rum extiterit a principio sue detectionis et modo sit medullitas exhaurire.
¶ Deinde vero iam redeat unde sermo prolixius aberrauit (scilicet) quid iuris erit de thesauris sepulchrum inuentis et inueniendis: quorum nulla extat memoria cuius sint vel ad quem pertineant ex temporis vetustate. Namque antea per prima quatuor §§§§ tractata fuerunt intelliguntur de inuentis quorum domini vel eorum heredes sciuntur vel de facili sciri possunt. Et de illis igitur nunc tractandum est: utrum inuentoris sint. An cuius locus aut terra in qua inueniuntur fuerit aut principis ipsius ynga siue fisci sui.
¶ Pro declaratione huius dubii dicendum videtur cum hac distinctione: quod aut illi qui modo in partibus illis inquirunt scru c tantur inueniunt / et tollunt sunt indi vel incole naturales illius orbis vel sunt hyspani iam habitatores de facto illis cum indigenis. Si quidem incole naturales sunt et singulares persone qui thesauros inquirunt vel inueniunt tunc dicimus sic. quod si thesauri eiusmodi sunt in aliquo fundo aut predio sive agro vel domo aut parte terre propria alicuius: et casu vel ex industria querat quicquid sit preciosum totum est inventoris iure nature secundum omnes doctores et idem S. Thomas 2 2e q. 66, articulo 5 ad 2 sentit et glossa instit. de rerum diuisione § Thesauros quia ipsa lex naturalis dat ei facultatem querendi et Iuste fruendi his que inuenerit. Unde ab illo puncto temporis quo inuenerit acquirit dominium eorum sibi. hoc dat intelligi d. Thesauros. ubi sic dicitur "Thesauros quos quis in loco suo inuenerit: diuus Adrianus naturalem equitatem sequens ei concessit qui eos inuenerit" et in l. unica C. de Thesauris lib. 10 ubi dicitur: "inuento uti liberam tribuimus facultatem: ne vlterius Dei beneficium inuidiosa calumnia persequatur"
¶ Si autem invenit in loco alicuius priuati / vel in loco cesaris vel loco publico fisci vel ciuitatis. Aut hoc fit a casu vt si forte arando aut alias terram alienam colendo vel quocumque alio casu: quia videtur fortuna vel melius dei beneficio Illud bonum illi concedi iure nature inuentori debebatur. Sed leges ciuiles (de quibus S. Thomas ubi supra mentionem facit) statuerunt ad pacem inter ciues conseruandam vt dimidia pars sit domini soli et aliam dimidiam inuentori sortiatur vt d. l. unica et l. non intelligitur § si in locis ff. de iure fisci. Similiter est dimidia pars danda fisco vel ciuitati si in loco publico inueniatur vt in d. § thesauros. Si autem ex intentione ac de indust a ria data opera: vel etiam domino inuito et contradicente: totum quod inuenerit domini soli erit ut d. l. unica. Quia ille talis fur reputatur. In hispania preallegate leges ad literam seruantur. Ut apparet in l. 44 titulo 28 3e partite. At in negocio incolarum naturalium illius orbis animaduertendum est: que leges aut consuetudines apud eos urgerent circa eas res que casu vel de industria seu data opera inueniebantur et secundum eas iudicandum erit per rationem l. venditor § si constat ff. communia prediorum Leges autem nostre illos non ligant. Quod si legibus aut consuetudinibus suis ad decisionem dubiorum huiusmodi uti non possumus: recurrendum est quid agendum sit secundum equitatem naturalem. Nam si quis inuenit thesauros vel res preciosas aliquas ex proposito data opera in fundo aut agro alieno: presertim si contra voluntatem et prohibitionem domini: totum restituere tenetur ei cuius fundus aut ager est. Cui iniuriam facit punitione dignam. vt patet per l. 3 ff. de acquirendo rerum dominio et ff. de iniuriis l. iniuriarum § si quis me prohibeat et d. l. unica C. de thesauris lib. 10 et l. quosdam C. de metallavus lib. 11o Et ratio harum legum est iniuria que irrogatur domino fundi vel terrule aut soli absque scientia et licentia illius intrando in fundum suum maxime si violenter domino contradicente. Sic dicit d. l. uenditor § si constat.
¶ Nec potest rex ynga concedere licentiam inquirendi seu scructandi thesaurum in predio alicuius priuati ipso inuito potissimum si aliquod preiudicium exinde illi prouenturum sit. Per rationem d. l. vnica de thesauris et d. l. quosdam. Nisi esset consuetudo: vel vel nisi Rex ynga quando concessit terram illam si tamen illam concessit reseruauit sibi thesauros vel alia queque preciosa que in predio illo vel terra aliquando reperirentur. Et tunc debet dari illi cuius terra est aliquid propter damnum forte quod in predio recepit et non sit graue t damnum ut in d. l. cuncti C. de metallariis. sed si graue esset non posset rex ynga inuito domino illud concedere quia esse contra legem naturalem. Quoniam nemini est consulendum cum alterius iniuria vel iactura. vt in regula iuris locupletari lib. 6. Et si consuetudo talis vigeret in illo loco uel regno esset corruptela et diabolica vt dicit baldus in l. sicut C. de servitutibus et aqua pluuie arcenda. Et patrocinatur l. quosdam preallegata ubi prohibetur fodere in loco alieno causa querendi saxa vel marmora vbi dominus loci haberet damnum et ff. de damno infecto l. fluminum § fi. et ff. d. l. venditor in fi.
¶ hinc apparet quod lapidicine marmorce crete fodine / argenti fodine / vel auri fodine / aut alterius metalli uene que in solo cuiuscunque priuati fuerint sine licentia eius non possunt inquiri nec inde tolli nec rex ea priuatis potest tollere aut licentiam tollendi dare absque iniustitia: quia iure nature ad illum ea pertinet: nisi certam quotam quam a principio in electione populus ei constituit. Et sic intelliguntur illa que sint regalia.
¶ Item non potest Rex ynga dare licentiam ea inquirendi aliis aut effodi vel tolli dominiis inuitis propter eandem rationem. per quam rationem Reges castelle disponunt ne quis cum preiudicio alicuius et sine licentia domini soli inquirat vel effodiat metalla vt infra monstrabitur. Vnde sicut de iure comuni possum nt thesaurum labore meo in proprio fundo invenire et e ut meum tollere vt d. l. unica et instit. de rerum diuisione § Thesauros eadem ratione si in predio meo sunt lapidicine / auri fodine / argenti fodine vel metalli possum illa fodere quia eadem est ratio. Et ideo idem ius est quia ratio diversitatis reddi non potest: ff. de fonte l. 1 ff. de verborum obligationibus l. a titio secundum Andream de Isernia in titulo Que sint regalia super verbo argentarie Vbi probat quod textus ille argentarie non absolute intelligitur quod argentarie aut metalla ubicunque inueniantur sint regi s sed solum ea que sunt in predio regis: non autem de argentariis et metallis que sunt in locis priuatorum. Nam ista possunt esse de iure comuni fundato in ratione naturali in locis priuatorum. vt est textus expressus in l. 3, in fi. ff. de rebus eorum et ff. soluto matrinonio l. diuortio, § si vir et ff. de censibus l. forma et ff. de vsufructu per legatum, l. generaliter § uxori et ff. de usufructu l. item si fundi. Et in his argentariis et metallis que sunt in locis priuatorum dicit prefatus Andreas de Isernia quod seruatur consuetudo vbi sunt per textum in d. l. venditor § si constat cessante autem consuetudine de metallis inventis in solo privati: fiscus regius habet decimam partem iuxta d. l. vnicam Et de d. l. cuncti preallegatam. Et de isto redditu metallorum loquitur textus in l. inter publica in fi. ff. de verborum significatione et glossa ibi declarat: "Ubi dicit textus: publica vectigalia intelligere debemus ex quibus fiscus capit: qualis est vectigal portus vel venalium rerum. Item salinarum & metallorum". dicit glossa: " Metallorumde quibus decima fisco datur de metallis vt in l. cuncti" &c. hec glosa. Ex quibus apparet quod ea que dicuntur esse regalia eo titulo in vsibus feudorum non totaliter et simpliciter. sunt regum. Quoniam quedam sunt publica et communia non fiscalia vel patrimonialia que sunt in Domin i o principis: sed sunt publica in vsu omnium de regno vel principatu secundum quod dicitur ff. de acquirendo rerum dominio l. quod in littore & instit. de rerum diuisione § 1 et § littora et ff. eo titulo. l. 2 in fine et l. sequen.
¶ Sunt ergo regalia littora et vie publice et flumina navigalia quantum ad defensionem et protectionem vt rex prohibeat ibi fieri quicquam si vsus littoris et uiae publicus impediatur. d. l. littora & l. sequen. Non enim sunt in patrimonio regis quia distant hec publica ab illis que sunt in fisci vel cesaris dominio: d. l. 2. § 1.
¶ Unde in his viis et littoribus princeps non debet concedere que sunt contraria communi et publico iuri. Quia sacris oraculis vel pregmaticis sanctionibus aduersus vtilitatem orbis impertitis Iurae casandis etc. vt C. de aqueducto l. diligenter circa finem lib. 11o Nec est eorum comercium ff. de contrahenda Emptione l. sed et celsus Nec ista princeps donabit nec donare potest quia non sunt sua: sicut fiscalia et patrimonialia vt ff. ne quid in loco publico l. 2 § hoc interdictum et § sequen.
¶ Quodam vero regalia sunt in quibus rex solum habet quotam vel quintam vel decimam partem aut illam quam populi a principio regibus pro sui status hono rabilis ribus sustentatione statuerunt vt portus id est redditus seu vectigal qui prouenit ex his que in portu vel ex portu uehuntur. hec sunt regalia quia sunt publica stricto modo id est in patrimonio regis. Ripatica eodem modo prouentus et redditus ex his provenientes. Ripe enim et earum vsus est publicus sicut et mare et flumina nauigabilia que dicuntur etiam regalia quantum ad protectionem principis et sunt inalienabilia l. riparum ff. de rerum diuisione Et tunc dicuntur regalia quantum ad protectionem principis quia non alienantur d. l. sed celsus.
¶ Idem dicitur de metallis seu venis metallorum & salinarumque sunt regalia videlicet quantum ad quotam partem que rationabiliter imponi debet si a principio electionis regis per populum non fuit imposita. Sic est in hyspania et seruantur eaedem leges comunes vel rationes earum. Nam dicitur in l. 6 titulo 28 partine 3e quod redditus portuum salinarum et piscariarum & ferrariarum et aliorum metallorum et uestigalium: sunt principis et etiam portagiorum. Que fuerunt concessa ad regum sustentationem honorabilem et regni defensionem contra infidelium aggressionem & ab exactionibus importunis abscissionem et ista vulgo dicuntur proprie esse regie corone. Sic enim hyspania dicit in hyspanico vulgari lex illa: "Las rentas de los puertos et de los portadgos que dan los mercaderes por razon de las cosas que sacan del mar o de la tierra: e las rentas de las pesquerias e de las ferrerias e de los otros metales. E los pechos e los tributos que dan los omes: son de los emperadores e de los Reyes. E fueronles otorgadas todas estas cosas: porque ouiesen con que mantuuiesen honradamente en sus despensas; con que pudiessen amparar sus tierras e sus reynados e guerrear contra los enemigos de la fe: E porque pudiesen escusar sus pueblos de echarles muchos pechos e de fazelles otros agravamientos". hec illa lex in forma
¶ Et in legibus ordinationum lib. 6 titulo 1o l. 8 declaratur mineralia, scilicet venas auri fodinarum et ceterorum metallorum et salinas atque fontes siue puteos salsos ex quibus sal conficitur esse regalia. Nec absque licentia vel priuilegio licitum alicui fore vel fodere aut aliquid sibi eorum usurpare. Et titulo 12 eiusdem libri l. 8 "conceditur omnibus indifferenter licentia querendi fodiendi /et tollendi aurum argentum viuum et lapides marmoreos in agris seu predus propriis. Similiter in alienis: sine tamen preiudicio dominorum et de illorum beneplacito de omnibus autem que inde habuerit quis demptis omnibus impensis sibi que fecit tertiam partem retineat: et duas soluat fisco vel regi". hec ibi.
¶ Ex quibus ex quibus potest colligi duplicem patrimonium regis est totum ipsum regnum sicut subditi siue regnicole naturales ciuitates et omnia que sunt in eo et anexa regno et fisco. Nam regnum vel respublica fiscus et princeps supponuntur quasi pro eodem. Vt notat C. de seruis fugitinis l. penultima. Et baldus de feudo marchionatus ducatus et comitatus. ubi ait quod « "regnum vel respublica est sicut viuacitas sensuum fiscus est reipublice stoma elemchus /sacus et firmitudo /princeps caput. Unde princeps vel imperator quasi tyranus esset si non tanquam respublica gereret se: et multi alii reges qui priuate sue utilitati negociarentur: quia predo est qui non vtilitati domini sed proprie studet ff. de negotiis gestis l. si pusili pupilli § 2Et hoc notat Innocentius extra. de religiosis domibus c. cum venerabilis. Et ioannes andreasetiam facit quod notatur C. de sacrosantis ecclesiis. l. neminem per glossamet cynum" hec dicit baldus
¶ hoc patrimonium non potest princeps alienare nec aliquod ei preiudicium sine regni voluntate facere. ratio est quia non est dominus et administrator nec accepit illud ad alienandum et deteriorandum sed ad gubernandum meliorandum et conseruandum in sua libertate m. Nec proprie suum est sed regnicolarum secundum illud quod baldus dicit ubi supra: "cuius est ciuitas bononiae ecclesie. Immo bononiensium: quia ecclesia nihil habet ibi autoritatis nisi tanquam respublica cuius reipublice imaginem et nomen gerit. Item queritur: cuius est ciuitas senarum. Respondetur Cesaris. Immo magis genesium". hec ex baldo
¶ Nec etiam potest Rex alienare illa que annexa sunt fisco scilicet redditus regales de quibus supra: quia per hoc status regius debilitatur et redderetur impotentior tum ad gubernandum: tum ad defendendum regnum contra hostes qui facilius insurgerent cognita regis paupertate. Unde necesse haberet populum denuo exactionibus importunis ultra quam ferre possit grauare et angariare contra rationem et finem legis preallegate.
¶ Aliud patrimonium habet rex vel princeps quod leges communes appellant bona regis priuata: ut sunt bona patrimonialia propria ipsius principis que tanquam priuatus possidet vel potest habere et ad eum nouiter peruenire ex diuersis causis vt puta ea que ob crimen perdulionis / proscriptionis vacationis vel ob aliam causam bona fuerint ad fiscum suum priuatum deuoluta vt ff. de iure fisci l. 1 et 2 C. poenis bonorum subl. l. 1 lib. 10 et C. de bonis uacantibus. l. 3 et per totum lib 10 ut si ex pecuniis que peruenerunt ex redditibus regni aliquas possessiones aut castra vel loca emerit a priuatis personis: aut etiam que per industriam suam iusto bello contra infideles acquisierit vt in c. abbate sanc. § pro parte in fine de re iudicata. lib. 6 loquens de rege aragonie acquirente per bellum iustum contra infideles quedam loca que computata sunt inter suum et priuatum fiscum vel patrimonium. Vbi dicitur quod cum "Rex ipse sua probitate ac studio ab infidelibus loca conquisierit supra dicta" et infra « "cum sua propria facta essent et uiderentur ab aliis bonis hereditariis separata" etc. hec ibi. et in l. 2 de aqueductu in fine lib. 11o dicitur "Sciat eundem fundum, fiscalis tituli prescriptione signatum, priuatis rebus nostris aggregandum" hec ibi. De hoc igitur patrimonio regis potest rex donationes et gratias facere: semper tamen moderate ne patrimonio ex frequentibus donationibus exhausto agatur ad bona subditorum (calcata iustitia vt fit interdum) extendere manum et facile de rege vertatur in tyranum secundum Tullium 2 de officiis Sed de hoc diffusius alibi loquemur deo opitulante. De unoque patrimonio principum mentio agitur in authent? vt omnes obediant iudicibus prouinciarum § si vero col. ibi: "aut sacro patrimonio id est rebus imperialibus vel imperio: aut sacris priuatis id est rebus priuatis principis" et in l. bene a Zenone C. de quadriennii prescriptione § sancimus ibi « "Circa eas res que a sacratissimis imperatoribus, non a fiscalibus rebus, sed ex priuata eorum substantia procedunt" etc.
¶ Ecce ergo que sint regalia principum: et videtur sic dicendum esse de aliis regnis quod hec sint regalia et patrimonialia siue fiscalia in quolibet regno nisi appareat contrarium ex institutione populi vel regnantis aut ex institutione populi consuetudine regni illius approbata. Et hoc sequi debemus dummodo sit rationabile. Propter hoc dicebat baldus in l. 3 C. ad rebellianam et in rubrica ff. de rerum diuisione quod "totus mundus seruat reges habere regalia id est redditus aliquarum rerum que non possunt alienari: et alia que possunt moderate donare" vt ex supra decursis apparet. Quo ergo ad illas nationes indianas tangit: semper vt diximus consuetudo aut leges sunt expectanda. et sic de materia presenti iudicandum.
On this page