Table of Contents
De thesauris
Sectio 4
Sectio 5
Sectio 6
Sectio 7
Sectio 8
Sectio 9
Sectio 10
Sectio 11
Sectio 12
Sectio 13
Sectio 14
Sectio 15
Sectio 16
Sectio 17
Sectio 18
Sectio 19
Sectio 20
Sectio 21
Sectio 22
Sectio 23
Sectio 24
Sectio 25
Sectio 26
Sectio 27
Sectio 28
Sectio 29
Sectio 30
Sectio 31
Sectio 32
Sectio 33
Sectio 34
Sectio 35
Sectio 36
Sectio 37
Sectio 38
Sectio 39
Sectio 40
Sectio 41
Sectio 42
Sectio 43
Sectio 44
Sectio 3
Propositio 2a. non solum mortuis prouenit hoc bonum honoris et bone opinionis apud posteros quod est quodammodo perpetuo et semper uiuere prout dictum est: uerum etiam multum interest uiuentium qui defunctis uel sanguine uel affinitate aut etiam amicitia coniuncti fuerunt /
Probatur propositio: Quoniam sicut nobilitas parentum quam uirtutibus diuitiis scientia industria eloquentia rei militari rei publice ad ministratione sua uel majorem dignitate aut alia quauis excelentia non uulgari acquisierunt descendit ueluti ex traduce ad posteros ut qui maiorum suorum conditionem sequuntur. Ut optime probatur in l. 1. ubi Bartho. et Joa. de plate. et in. L. si senator. et in L. mulieres. C. de dignitatibus lib. 12. et in L. senatoris filium. ff. de senato et de illa nobilitate et uirtutibus quibus ad illam predecessores peruenerunt posteri et descendentes gloriantur et se inpigniter sepe jactitant: ita si maiores sui aliquo dedecore aut infamia morum presertim sunt notati: uel eis aliqua iniuria irrogatur: proculdubio descendentes omnes eiusdem opprobrii confusione percelluntur: et eorum omnium honori detrahitur. Nam si parentibus iam mortuis aliquis honor exhibeatur ueluti cum laudat. et celebratur eorum memoria manifestum est in filios et nepotes et pronepotes atque in omnes descendentes honorem eiusmodi redundare. E contrario aut si fierent eis alique inhonorationes puta si extumularentur aut ossa eorum cremarentur magna iniuria uiuis et filiis et aliis descendentib. et attinentibus irrogaretur. Similiter vero redundant in parentes defunctos bonum vel malum que proveniunt filiis nepotibus pronepotibus atque aliis posteris eorum scilicet et prosperitates et inhonorationes infamie vel infortunia: id est bone et male operationes: ex quibus procedunt honores vel inhonorationes. Clarior enim est qui optimos relinquit successores: quam qui nullos vel malos ita disputat Philosophus et concludit 1 Ethic.
Patent hec omnia per illud Ecclesiastici. c. 3. "Ne glorieris in contumelia patris tui non enim est tibi gloria sed confusio gloria enim hominis ex honore patris sui: et dedecus filii pater sine honore." Et cap. 41: "Erubescite a patre et matre de fornicatione." et parum infra "de patre impio queruntur filii: quia per illum in opprobrio". Unde filiis ex fornicario matris partu irrogatur iniuria ut in Authent. De restitutionibus et ea que parit, § ultimo collationis item dedecus est patri si filius ducat ignomiiosam uxorem, ff, de contrahenda emptione l. 3.
¶ facit ad propositum quod de eneo scipione maioris africani filio Ualerius libro 3. c. 5 uel secundum aliud uolumen c. 305, refert. qui quasi monstrum fuit attenta gloria et uirtutibus patris: a quibus ipse plurimum degenerauerat et ob maculas sue turpitudinis vitiorum inter ceteras sibi ignominias illatas: cum a populo Romano eidem collatus fuisset honor preture: uel a quodam scriba patris sui cui Romanus populus concesserat: propinqui et consanguinei eius reputantes quod dignitatem illam propter vitia et turpitudines suas erat polluturus quodque opprobrium et dedecus illius in omnes eos redundaret: ita terruerunt eum ut non auderet ponere sellam pretoriam: aut ius dicere inter litigantes. Et super hec detraxerunt de manu eius annulum in quo erat sculptum capud africani maioris. Et subdit Ualerius dii boni quas tenebras e quo fulmine passi estis nasci id est offuscationes claritatis nominis et fame passi estis nasci.
Patet igitur omnes propinquos et qui de eadem genealogia seu cognatione sunt opprobrio aut ignominia eorum alicuius labefactari. Inde est quod offendens in persona uel in bonis aliquem uel aliquos offendere nedum illos dicitur sed et quoscunque de offensorum cognatione. Probatur hoc per capitulum olim de iniuriis et damno dato ubi iniuria irrogata episcopo. omnibus ecclesiis subiectis uidetur irrogata quia sponsus est illarum ecclesiarum. Unde ecclesie inferiores pro iniuria sibi illata ut ibi possunt agere. Et propterea eisdem consanguineis datur aliquando facultas uindicandi ut l. raptores. Codex de sacrosanctis ecclesiis ubi dicitur quod consanguineis uirginum et mulierum deo dedicatarum raptorum datur propria autoritate interficiendi facultas. Et ex his glosa in l. lex cornelia ff. de iniuris: quia iniuria uni de cognatione illata uidetur facta toti cognationi. hoc et patet Genesis 14, facto abrahe qui uindicauit rapinam in loth nepotem suum commissam. quando iuit contra quattuor reges: Et Simeon et leui raptum Digne sororis raptoribus interfectis.
¶ Ratio autem predictorum est quoniam tota cognatio facit unum corpus cuius partes uel membra faciunt singuli de cognatione illa. Ut in l. cum scimus, Codex de agricolis et censitis libro 11o. Unum quippe cum parentibus sumus de penitentia, dist. 4, c. Quid est quod dicitur. Nam pater et filius pro uno capite et pro una persona reputantur ut in l. fine ff. de impuberum et substitutionibus ubi dicitur "cum ex natura pater et filius haec eadem esse persona pene intelligantur sunt una caro" 35, q. 3, § hac autoritate. Item filius pars est patris ut dicit Philosophus 5 Ethicorum "sanguis nempe eius est": ff. de inofficioso testamento l. non enim et vox patris est tanquam vox filii instit de inutilibus stipulationibus, § ei qui et heres una persona cum defuncto censetur in authent. de iure iurando a moriente prosa in principio. Scilicet pro ea parte qua est heres nota. ff. de pretoriis stipulationibus, l. 2, in glossa ultima. Imo natura patris ambulat in persona filii: et memoria parentum in liberis et per liberos conservatur in eum ff. de uerborum significatione l. mulier, § cum proportionaretur. Et appellatione parentis non tantum pater sed et auus et proauus et deinceps omnes superiores in infinitum continentur sed et mater et auia et pro auia. ff. de uerborum significatione, l. appellatione et ff. de in ius uocando l. 4. § pretor et § parentes. ¶ Similiter liberorum appellatione nepotes et pronepotes et omnes qui ex eodem genere descendunt et orti sunt comprehenduntur et faciunt cognationem ut in l. liberorum ff. de uerborum significatione faciunt quoque familiam domum et gentem id est consanguinitatem ut probatur in l. pronuntiato, § familie el. 2 et § communi iure ff. eo titulo.
¶ Cum igitur tota una cognatio familia domus et gens id est consanguinitas faciat unum corpus misticum vel imaginatum "singuli autem alter alterius membra" sicut ait apostolus ad Romanos 12 et naturali inclinatione in "idipsum pro inuicem sollicita sunt membra. Et si quid patitur unum membrum compatiuntur omnia membra: si uero gloriatur unum membrum congaudent omnia membra", ut etiam inquit Apostolus, 1 ad Corinthios 12 ergo si pater uel superior aut aliquis ascendentium alicuius familie domus aut gentis seu cognationis et consanguineorum: aut filius uel nepos aut pronepos seu aliquis descendentium uel etiam transuersalium agit uel patitur aliquam iniuriam uel oprobrium seu dedecus / siue turpe iniuriosum aut inhonestum: similiter propter alicuius eorum illustria facta uel gloriam et honorem adeptum propter merita: redundat in totam familiam uel cognationem etc.
ergo non solum mortuis bonum quodlibet honoris uel felicis opinionis apud posteros (quod est quodam modo perpetuo uiuere) uerum et interest uiuentium qui defunctis uel sanguine familia cognatione affinitate aut etiam amicitia fuerunt coniuncti. Quia de eiusmodi honore uel honoratione gloria uel dedecore mortuorum recipiunt et ipsi commodum uel incommodum. et sic patet propositio 2a
¶ 3a propositio que sequitur ex precedentibus Recondere cum corporibus defunctorum magnos thesauros seu diuitias est manifestum argumentum quod neque mortui qui eas sepeliri secum mandarunt neque uiuentes successores qui in sepulchris maiorum suorum illas permanere permittunt eo animo eas ibi posuerunt et sinunt esse ut eas haberent uel habeant pro derelictis: aut renuntiauerint tacite aut expresse iuri et dominio quod in eas habebant. Et per consequens quod predicti thesauri et diurtie habent dominum et sunt res aliene. /
¶ Probatur propositio 1 per primam quia intentio animus mortuorum et uiuorum qui eas sepeliri secum iusserunt et qui permanere in sepulchris permittunt est ut inde honorem gloriam et laudem apud posteros consequantur et ut status gloriosus opes et magnificentia eorum futuris seculis innotescat: et sic perpetuo in opinionibus hominum uiuant et hoc est eis interesse magnum ergo neque uiui neque mortui habuerunt animum relinquere diuitias et thesauros predictos pro derelictis.
2o probatur a signo sic: Quando res que inueniuntur nec scitur earum dominus sunt preciose magnique valoris signum est non esse habitas vel fuisse pro derelictis ubicunque inueniantur unde non debent putari domino uel dominis carere mortuis aut uiuis quoniam talia nemo ab se abiicit: sed uel posidet et seruat uel donat sed thesauri et diuitie et illa que in prefactis sepulchris cum regibus et proceribus condebantur: erant res pretiosissime. ergo signum est quod non fuerant habite pro derelictis. Non enim est uerissimile quod tam preciosas res tantum uilipenderentur.
¶ 3o probatur per loca in quibus inueniuntur. Inueniuntur nanque in sepulchris uel in templis deorum suorum et tutabant ostia seris et clausuris ne a latronibus tollerentur ut dictum est in principio. ergo signum est quod non habebant eos pro derelictis.
4o probatur a simili: nam si quis in mari uel in maris littore inueniat rem aliquam que eiecta est de naui causa nauem alleuiandi propter locum in quo inuenitur nemo debet presumere aut aut putare quod habeatur pro derelicta: sed potius non contrarium. Quoniam ea que alleuiande causa nauis iactantur in mare non habentur pro derelictis. Quia non iactantur ea mente ut ulterius non possideantur aut dominium eorum domini amittant uel abiiciant: sed quia possidens dominus uult saluare uitam que sibi preciosior est quam diuitie. Unde patet quod inuenire res in mari uel in littore maris est signum quod dominus earum non habuit eas pro derelictis Res (inquam) que non solent esse in maris littore nisi rarissime et a cause casu propter eas dico scilicet lapillos uel gemmas que ibi nascuntur que in nullius bonis sunt et proinde inuentoris fiunt. Hee probantur instit. de rerum diuisione § ultimus et ff. de furtis l. si finita § falsus § si iactum et ff. damno infecto, l. si finita § si quis metu.
¶ Hoc modo dicendum est quod si quis portabat magna onera in uia et non poterat ultra ferre reliquit uel si fugiens hostes non potuit res suas portare ac propterea in uia dimittit licet putet quod non inueniet illas quamn quando redierit: uel quod forte nunquam eas habebit non dicetur habere eas pro derelictis.
¶ Haec ergo sunt signa manifesta que faciunt presumptionem uehementem ratione loci quod res que inueniuntur non sunt habite pro derelictis nec domino careant et sic sunt res aliene.
¶ Sic igitur est de thesauris et rebus aliis pretiosis que in sepulchris uel in templis deorum suorum inueniuntur: quia certe ibi non ponebantur ut haberentur pro derelictis sed ut ibi optime seruarentur perpetuo et inde honorem laudem et bonam opinionem dominis iam defunctis et eorum descendentibus uiuentibus afferrent. De hoc uide Hostiensem in summa titulo de causa proprietatis § quid sit proprietas verbo Item per traditionem
¶ Et confirmantur predicta per exemplum quod apud nos et intelligimus et uidemus manifeste. Queramus inquam utrum Reges et magnates ac nobiles uiri et catholici: ea preciosa uidelicet uex illa in signa siue arma scuta aurea et argentea tumulos coopertos pannis bombicinis et auro in textis que posuerunt defuncti patres et maiores sui in capellis ecclesiarum ubi fuerunt sepulti habuerint pro derelictis. Et an offenderentur mortui. et superstites descendentes eorum uiui: si quis illa uel furto uel uiolenter tollere conaretur. Manifestum enim est quod non solum mortui: et uiuentes: verum etiam tota cognatio domus et familia offenderentur et loco iniuriarum acciperent.
¶ 5o probatur propositio: quia ista preciosa que condebantur cum corporibus defunctorum in sepulchris non sunt proprie thesauri qui est in bonis nullius qui in totum inuentori acquiruntur si in solo suo inuenit. Est enim proprie thesaurus cui conuenit thesauri diffinitio quae ponitur in l. unica, C. de thesau libro 10 thesaurus est pecunia ab ignotis dominis vetustiori tempore abscondita cuius dispositionis non extat memoria ut ibi et instit de rerum divisione, § thesauros. Ab ignotis dominis id est ab aliquibus hominibus fuit pecunia abscondita qui nunquam eam repererunt et ibidem longissimo tempore permansit in tantum quod iam per obliuionem exiuit a possessione et dominio humanorum secundum Ioannem de platea in D. l. unica.
¶ Improprie autem dicitur thesaurus secundum eundem quando extat memoria ut quia aliquis abscondisset causa lucri uel metus uel custodie adde uel honoris uel alicuius alterius boni respectus. Et de hoc nihil queritur inuentori quinimo comittit furtum: sed eius qui abscondit uel eius heredum ut v est textus in l. nunquam § thesaurus, ff. de acquirendo rerum dominio in fine et l. thesaurus, ff. ad exhibendum et l. item habeo ff. familie ersciscunde et l. a tutore, ff, de rescindenda uenditione
¶ Cum igitur res ille pretiose ponerentur in sepulchris causa custodie ac honoris laudis et glorie uiuorum et defunctorum et totius cognationis regum et aliorum magnorum hominum ascendentium et descendentium, de quibus extat memoria per successionem scilicet regis ynga uel successorum regum illorum regnorum et sic in aliis regnis illius orbis ergo non sunt thesauri proprie sed improprie et per consequens non queruntur inuentoribus. patet sequela quia non exierunt a possessione et dominio illorum et sic habent dominos: et sic de 3a propositione.
On this page