Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Praefatio
PRAEFATIO THOMAE DE BRADWARDINA CANCELLARII LONDON, IN TRES LIBROS DE CAVSA DEI CONTRA PELAGIVM, ET DE VIRTVTE CAVSARVM
MAgnorum & multorum petitionibus atque repetitionibus // cumulatis incessanter sollicitor, vt quae nuper de causa Dei contra Pelagium, & de virtute causarum, in castris scholasticis militando, voce transeunte deprompseram, scripturae mancipem remanenti. Verum haud dubio, sicut Dei amict in causa Dei postulare me prouocant & confortunt, ita & amici Pelagij, super numerunt plures istis, me revocant & deterrent. Ecce enim, (quod non nisi tactus dolore cordis intrinsecus refero) sicut olim contra vnicum Dei Prophetam octingenti & quinquaginta Prophetae Baal, & similes sunt reperti, quibus & innumerabilis populus adhaerebat: ita & hodie in hac causa, quot, Domine, hodie cum Pelagio, pro Libero Arbitrio, contra gratuitam gratiam tuam pugnant & contra Paulum pugilem gratiae spiritualem? Quot // etiam hodie gratuitam gratiam tuam Fastidiunt, solumque, Liberum Arbitrium ad Ialutem sufficere stomacbantur? aut si lgratia vtantur, uel perfunctorie necessariam eam simulant, ipsamque, se iactant Liberi sui arbitrij viribus promereri, vt sic saltem nequaquam gratuita, sed uendita videatur? Quot etiam, Deus omnipotens, impotentes de sui potestate arbitrij praesumentes, tuae cooperationis auxilium in operationibus suis recusant, dicendo cum impijs, recede a nobis? Quot insuper. Domine, sui libertatem arbitrij extollentes, tuam refugiunt seruitutem; Del si te cooperari cum eis saltem labijs fateantur, cum illis superbis & odibilibus ciuibus tuis quondam, te super eos regnare diffugiunt; imo & superbiores Lucifero aequalitate tui nequaquam contenti, super te, Rex Regum, impudentissime gestiunt se regnare? Non enim verenturlastruere suam voluntatem in actione communi praeire vt dominam, tuam subsequi vt ancillam; se praeire vt Dominos, te subsequi sicut seruum; se velut Reges praecipere, te tanquam subditum obedire. Quinimo & voluntati suae in contingenter futuris omnimodam tribuunt libertatem in tantum, vt etiam contra vocem Propheticam a tua subiectione exemptionem praetendant, & voluntatem tuam liberrimam, omnipotentissimam & immutabilissimam // cum haec aduenerint in praeteritum velabantur de summa arce libertatis antiquae deijcere, & nouellae necessitatis irreperabili seruituti subiicere moliuntur. O Domine Deus meus, non nisi gemebundus recogito, quot & quanti iudices /Iseleges Pelagianos, olim damnatos, & a totius Ecclesiae finibus relegatos absoluere & reconciliare sollicite machinantur?. Quot turgidi aduocati pro eis vociferantur?. Quot improbabiles procuratores partem eorum procurant. Quot insuper, Domine, argumenta artificialia non habentes, ad inartificialia se conuertunt, & vt partem Pelagianorum extollant saltem clamoribus, horribilibus probris, conuiciis, risu & gestu, partem tuam deprimere annituntur/ et quot & quam innumerabiles eis Fauenti. Totus etenim poene mundus post Pelagium abiit. in errorem. Exurge igitur Domine, iudica causam tuam & sustinentem te sustine, protege, robora, consolare. Scis enim quod nusquam virtute mea, sed tua consisus, tantillus aggredior tantam causam.
Verum talia mihi supplicanti diutius & anxius deprecanti, ecce nuper in cuiusdam noctis silentio, postquam coram Domino praecordia mea fudi, soporatus didici & inueni, quod ipse est qui post tempestatem facit tranquillum, & post lachrymationem exultationem infundit, ac omnibus inuocantibus eum veraciter prope adest. Didebar nempe mihi videre diurno lumine circumfuso, me multum supra terram in aera lsubleuari, sicque ab Oriente versus partes occiduas ascendendo intrepidum proficisci: quodque Pelagius veniens ex aduerso, apprehensa sinistra mea consertisque digitis, tota me violentia ad terram detrabere conabatur; cui & proprij roboris accinctus fiducia plurimum reluctabar, talisque lucta non mediocriter anxia diutius perdurauit: sed & Pesagio continue praeualente, & me poene ad infima detrabente, ipse in meipso responsum desperationis accepi: tota tamen virtute renitens ad diuinum confugi auxilium toto corde, statumque Pelagius solum manu praeceps detruditur, & fracta ceruice corruit super terram, clausisque oculis mortuus iacuit resupinus. Ego autem super terram remansi in aere ascendens & progrediens sicut ante gratulando iucundius & mirando. Hinc ergo spiritu fortitudinis confortatus, spem hausi, quod de superbo Pelagio Principe Pelagianorum pestiscro (quare & de vniuerso eius exercitu) Christi paruulus triumpharem: non autem ego, sed gratia eius mecum; ine tamen cum ea pro viribus, laborante. Non enim mea est causa, nec meum est bellum; sed Dei, Domini scientiarum, exercituum, & virtutum, ego autem
sub ipso) sustineo partem eius. A quorum igitur vultibus, a quorum insultibus, a quorum furoribus aut terrcribus trepidabo, tanti Patroni protectione tutissima communitus? Quamobrem qui est Domini, iungatur mihi; imo non mihi, sed ambo Domino coniungamur, stemus simul, quis contra nos? Scio enim quod vnus, cum quo est Dominus, mille aduersarios persequetur, & duo decem millia effugabunt.
Porro, sicut antiqui Pelagiani ventoso nomine saecularium scientiarum inflati Consistorium Theologicum contomnentes Philosophicum siagitabant: ita & moderni. Audiui namque quosdam aduocatos Pelagij, licet multum prouectos in sacris apicibus, affirmantes Pelagium nusquam potuisse conuinci per naturatem & Iphilosophicam rationem; sed vix arguebatur vtcunque per quasdam auctoritates Theologicas satis nudas, maxime autem per auctoritatem Ecclesiae, quae Satrapis non placebat. Quapropter per rationes & auctoritates philosophicas ipsos disposui reformare. Et quia insuper omnes Pelagiani commus niter, tam veteres quam recentes, Scripturas Canonicas & Catholicorum Doctorum, ad suae peruersitatis perniciem peruertere satagunt, ipsarum intelligentiam solidam elucidandam sincerius arbitrabar. Et quia in immoderata multitudine venientes partem Dei conantur opprimere, & multa testium Dei turba ipsos reprimere statuebam, ne & ipse contra tot belluas videar singularis, praesertim in causa tam ancipiti & sublimi. Et quis effecerit ista paucis? Quot namque voluminibus Sancti Patres Dluam Pelagianarum haeresium succiderunt. Et quot adhuc propagines venenosae, de antiquis radicibus multiplicius pullulant & succrescunt? Sicut enim antiquitus, sic & modo. Primo namque horum Haeresiarcha Lucifero, nolente Deo subesse, sed coesse, per Michaelem deiecto, surrexit Caim, existimans peccatorem nequaquam iustificari gratis a Deo per gratiam gratis datam, sed per meritum antecedens, quo diuina vltione prostrato surrexit Nembrot, qui, Fosepho recitante, suadebat hominibus, vt nequaquam Deo ascriberent, quod ipsis foelicitas eueniret, sed quod haec eis virtute propria praeberetur & vt spem suam in propria virtute reponerent, non in Deo. Multitudo etiam prona erat, vt eius praeceptionibus obedirent. obsequi Deo, graue seruitium reputantes. Sicque homines a Dei reuocauit timore, fecitque elatos, ad Dei iniuriam & contemptum atque ad tyrannidem adducebat. Cuius praesumptione sacrilega per Abraham Patriarcham retusa, surrexerunt illi vaniloqui & magniloqui arbitrantes labia & sermones sibi a se esse, quare & Deum habere dominum dedignantes. Horum & filij Sadducaei, teste Iosepho, affirmare videntur, quod bonum & malum hominum electioni proponitur, & vnumquemque ex voluntate propria fine Deo eligere hoc, vel illud. Quibus & per Prophetam correptis, surrexerunt quidam Hebraei, Graeci, & Romani Christiani, qui dicerent se meritis suis fidei gratiam suscepisse, quibus & per Apostolum redargutis, surrexit Pelagius Brito, qui contra Dei gratiam, & eius auxilium superba bella commouit: Quo per patres Catholicos condemnato, Iulianus & Celestius eandem haeresim renouarunt. quae & per Patres orthodoxos extincta, a Cassiano iterum suscitatur, quam & Prosper prospere castigauit. Verum & circa idemu tempus caepit eadem haeresis in Britanma latissime pullulare. Propter quam
venerabili Beda in Ecclesiastica Historia Gentis Anglorim, & Henrico Hontindon in Historia Anglorum, narrantibus) Germantis AntifiĀ¬
odorensis, & Lupus Trecassensis Episcopi, licet daemonibus saeuissimam tempestatem in mari concitantibus, Oceanum transfretarunt, ipsamque argumentationibus nedum vocalibus, peruetiam realibus, miraculis scil patulis, strenue couulserut. Sed eccepost paululum, praecisae iam haeresis virgulta pestifera denuo reuirescut, sicut ijde Chronographi coscripserut, quae & ide Germanus & Seuerus // Treueresis Episc. in Britan, vonietes recidere denuo curauerunt. Adhuc ante et post volumina teporum Scotia reliquiis pestis huius infecta sedis Romanae solertia, epistolis falutaribus purgauit, eodem venerabili Beda teste. Horum & meminit S. Prosper & licet haec sicus fatua toties sit praecisa, toties eradicata, toties combusta, incinerata & vsque ad nihilum conculcata, quam Iate tamen & dense adhuc non definit germinare, & sua vitulamina vitiosa, quanto subtilius solito, tanto periculosius propagare?
Zelo igitur gelans pro causa Dei, sciens in flamimam terribilem manum mitto, Non enim ignoro quomodo Pelagiani pestiferi animo aestuanti tumultuosis clamoribus obsatrabunt, & dentibus efferatis chartulam istam // lacerare molientur: & hij prae caeteris solent liberius carpere aliena, qui nihil proprium ediderunt. Sed nonne, fosepho referente, propter hanc causam Chaldaei & Mesopotamitae contra Abraham consurgebant? Nonne & antiqui veri Prophetae, propter causam Dei a Pseudo prophetis, quamplurima sunt perpessi? Nonne & quidam indocti, Paulum doctissimum insaniae arguebant, eiusque praeclaras epistolas deprauabant? Ngnne & Fulianus alumnus Pelagij, gioriosissimo Auoustino, imitatori Apostoli, & contra Pelacianos ingratos gratiae strenuissimo defensori adhuc viuenti, quam multis criminationibus //obganniuir, ac libros eius se ventilaturum, atque sententiarum suarum impietate denudaturum & cofossurum iactauit? Nonne & alij Pelagit defensores in Gallis, Augustino de morte iam ad vitam transtato, scripta eiusdem reprehendere praesumpserunt? Nonne & optima Christi ac Patrum doctrinam sanctam facta & verba, multi multipliciter pessundabant? Et quis, aut qualis sum ego? Scio, quod non sum melior Patribus meis tantis, nec Domino meo maior. Derutamen totis semper visceribus iustum desidero correptorem: non oleum peccetoris, qui misericorditer increpando, non personam, sed uitiumlpersequatur, non hominem, sed errorem. Hoc enim vellem, & puto me facere mihi ipsi, & aliis, Deo teste.
Amplius autem quicunque hanc vnam causam pertractare voluerit, necesse videtur, vt altius ordiendo, de cunctarum virtute causarum edisserat studiose: sed modulo meo pensato, admodum me deterret tam inaccessibilis rerum sublimitas, tam impenetrabilis rerum profunditas, tam impermeabilis rerum immensitas, & tam inextricabilis difficultas. Nonne apud Philosophos difficillimum reputatur, & ideo soli congruere sapienti, cognoscere causas rerum, quare & dicit Poeta;
Foelix, qui potuit rerum cognoscere causat. Audagare siquide causas naturales entiu & propinquas, difficultatem non modicam cotinet & laborem: quato magis tota vniuersitate haru causarum, volatu mentis corruptela corporis aggrauatae transcendere, & vsque ad impenetrabile penetrale causarum supernaturalium, altissimarum, inaccessibilium & inuisibilium penetrare, ipsasque velut Nacticoracis oculo caligante perspicaciter intueri, ac alios similes similiter eleuare, ipsorumque oculos depurare, vt & ipsi ipsas similiter contemplentur. Nonne & huic Theoriae noscitur adiacere scrutinium de vniuersitate causarum, de vnica causa prima, de rerum productione, conseruatione & qualibet actione, de potentia, scientia, & voluntate diuina, de praescientia & prouidentia, de praedestinatione, electione, reprobatione & gratia, de fato, casu & fortuna, de libero arbitrio, merito & peccato, de necessitate seu contingentia faturorum, cum alijs Ianxietatibus dependentibus & emergentibus tot & tantis? // Haec igitur theoria totius Logicae, Physicae, Astronomiae, Ethicae & Metaphysicae seu diuinae obsignatiora mysteria comprehendit, hic quoque omnium gentium & linguarum, graduum, sexuum, personarum disputatissimum est problema, a cuius ventilatione clamosa, nec etiam idiota se temperat, neque anus. A duertat quaeso vestra discretio quam perfunctorie omnes illi gloriosi Philosophi, tam laciuiosam hanc Musam, vix a limine salutarunt. Quare & ipsa Minerua, cuidam suo alumno de istis sollicite queritanti respondens, ad rem inquit, omnium maximam quaesitu me vocas, cui vix exhausti quicquam sit satis. Nonne & Prophetae videntes clarissime horum quorundam excellentiam secretorum reuerberato intuitu, ipsa velut sippi & nescij, ac ideo queruli mirabatur? An non ille, cui similis in terra non erat, vnum articulum paruulum diuinae prouidentiae non explicans, sed qureulose admirans, Sustinete, inquit, me, vt & ego loquar, & post mea, si videbitur, uerba ridete. Nunquid contra hominem disputatio mea est, vt merito non debeam contristari? attendite me & obstupescite, & supponite digitumori vestro, & ego quando recordatus fuero pertimesco, & concutit carnem meam tremor: quare ergo impij viuunt subleuati sunt confortatique diuitiis? Annon & ille secundum cor Dei inuentus, qui super omnes eum docentes, etiam super senes intelligere se caudebat, gelans super prospera peccatorum, pedibus poene motis effusisque gressibus concludebat, sine causa se iustificasse cor suum, & se inaniter castigasse, seque super hoc statim redarguens, quia sic Dei filios reprobaret, subiunxit, se existimasse cognoscere? sed hoc labor, donec Sanctuarium Dei intrans ibi intelligentiam consequatur. Annon & ille amabilis Dom. qui cunctos sapietia praecedebat, quampsurimum queritur vniuersa iusto & impio aequaliter euenire, & hoc esse pessintum omnium asseuerat: immo quod iusti tanquam impij aduersitatibus quatiantur, & impij velut iusti prosperitatibus foueantur vanissimum iudicans, profitetur hominem etiam sapientem, nullam posse rationem attingere vmnium operum diuinorum. Annon & ille sanctificatus in vtero tam sublimis propheta, vt excelsus Domino vocaretur, mirabundus & querulus: Iustus, inquit, es Domine si disputem tecium; veruntamen iusta loquar ad te, quare via impiorum prosperatur, bene est omnibus qui praeuaricantur, & inique agunt? Nonne & oloriosi Apostoli primitijs spiritus gloriantes, similia similiter mirabantur. Nonne ille vas electionis clarissimum, & secretarius Dei tantus, vt etiam in tertium coelum raptus diuinorum ficret conscius arcanorum, quendam sinum huius abyssi scrutando, profunditate eius abforptus compellitur exclamare, O altitudo diuitiarum sapientiaea & scientiae Dei quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, & inuestigabiles viae eius? Nonne & ille Apostolici coetus Princeps, Clauiger coeli, & Spiritu Sancto plenus affirmat Paulum secundum sapientiam? sibi datam scripsssse Epistolas continetes quaeda difficilia intellectu? Sed vbi, quaeso, in totis illis Epistolis obstrusior difficultas, quam in materiae huius fossis? Quot insuper & quam famosa studiorum gymnasia, quet & qua praeclara Phitosophorum ac Theolugorum ingenia tantis retroactis temporibus, istud chaos elaboratissime ventilarunt, & quantis effecerint, quantumque posteris ventilandum reliquerint, quis non videt? Plurima namqueipsius contenta videntur nedum non examinatissime ventilata verum nec ad ventilabris triturata Hic igitur Chaos Anaxagorae infinitum, hic inextricabilis Daedali Labyrinthus, hic Hydrae miraculis mostruosum: imo & monstruosior res qua Hydra In ipsa naquno capite amputato tria cotinuo recreuerunt: hic aute & experientia & Pallade attestate, vna dubitatione succisa innumerabiles aliae renascuntur. Quis igitur tot & tam finuosa rerum inuolucra breui volumine explicabit. Nonne & hic est locus, qui Lapsus Sapientium a sapientibus appellatur? Nonne & hic Charybdis & Scyllae pericula cuilibet perhorrenda? Quot namque Charybdim praetergredi cupientes, in Scyllam Laceram impegerunt? Et quot Scylla vitare curantes in Charybdis voraginem inciderunt? Quis igitur praesupserit se tutum per medium nauigare? sed scio quid facia, illi me naut comitta, quae perire non poterit, nauit Petri An ipsa namque, autor & magister vnicus noster Christus tutissime residns, de ipsa legitur docuisĀ¬ se mystice nobis infinuans, quod apud ipsam Petri nauiculam, apud Romanam Ecclesiam, totius Christianae doctrinae autoritas & magisterium remaneret. Huius igitur tam authenticae, tantaeque maoistrae iudicio me totum, meaque omnia scripta, seu scribenda plene subijcio, integreque submitto, cuius & protectionem, vbi contra Dei inimicos pugnauero, correctionem, vbi errauero, approbationem, vbi recte sensero, instantissime postulo totis votis. Contra has quoque difficultates omnes & fingulas, dulciter me confortat ille fortis adiutor, apud quem non est impossibile neque difficile omne verbum. Scio namque, Domine Deus, scio, quod te sustinentes non despicis, non deseris, non relinquis, sed sustines, doces, foues, circundas, roboras & confirmas. Hac igitur fretus fiducia, sub inuictissimis signis tuis militaturus continue accipio causam tuam.
On this page