Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Epistola prior
DIlectis Fratribus & amicis, Custodi ac Scholaribus Aulae de Merton in Oxon Spiritus Sanctus gratiam septiformen Aliquoties accidisse comperi, vt in rerum difficilium tractatione, aut insipientia relatoris auditorem corrumperet, aut temeritas auditoris relatorem infamaret. Quapropter aeque cauendum mihi videtur, vt potissimum illic, vbi sine periculo aliud sentiri non potest, nec facile praesumamus asserere, nec aliena temere dijudicare. Noui ego quanta, vt dicit B. Aug. somnia cor humanum pariat, atque eo iudicio quo in sui cognitione fallitur, caetera quoque quae propter ipsum sunt, non recte suspicatur. Quid enim hoc esse putatis, quod de rerum veritate tam diuersa sentire solent homines? Nunquid non vna est veritas? Ecce, vt interim de Deo taceamus, quid est quod dialectica tot diuersas, & tam aduersas, ne dicam peruersas habet sententias. Nunquid non omnes nouerunt vnum id quod est, & amore fallendi diuersa finxerunt? Non sic ego puto, sed narrant quique somnia sua, & ea qua primum ipsi in se opinione decepti sunt, postmodum alios nescientes seducunt. Et sicut B. Iob amicis suis arrogantibus, & de se plusquam oportebat praesumentibus dicit, omnes iam non solum secum morituram, sed exortam quoque a se sapientiam putant. Dignum ergo est vt id ipsum in nostra nos assertione veritatis, totiam videmus esse diuersos. Quia enim de longe veritas videtur, iudicia parit, & tantum de ipsa potest quisque quantum ipse est. In nobis quippe quod dierum cognitione percipimus, eo modo cordis intellectus de hijs quae extra sunt ad veritatem iudicat, quo se interius animus in repraesentatione figurat. Vnde necesse est, vt dum mens interius praue afficitur, intellectus quoque in iudicio eorum quae foris sunt decipiatur. Haec ipsa est causa quae etiam aliquando in vnitate sensuum, controuersia verborum generare solet: quae tamen tunc veniale fit, cum pertinax non fuerit. Hanc igitur nos, qui Dei verbi tractatores & inquisitores veritatis esse videmur, si inter nos forte, vt assolet, aliquando inuenimus, citius in id ipsum redeamuss ne si caeperimus nostra dicta pertinaciter defendere, aliud putemur sapuisse.
Illud quod de causa Dei contra Pelagium charitas vestra a me quaerere dignata est, iam pridem inter quosdam sapientes ventilatum fuisse didici: atque ex hijs quid senserunt quibus mais credendum esse existimamus tum alijs de ipsis, tum ipsis de se referentibus agnoui. Ego autem cum saepius hac materia pulsari soleam, talem me esse profiteor, qui nollem hinc aliquid ab omnibus vel tam curiose ac superstitiose inquiri, vel tam fidenter asseri. Vnde nunc quoque gemina in hac re consideratione coarctor, cum videam me & prudentiae vestre debere silentium, & bonitati responsum. Inter hec ipsa etiam rei difficultas occurrit, quae fortassis non poterit a me, ita vt decet compendiose discuti, Cum ego si modum in dicendo transiero timeam superstitiosus videri, volo tamen & multo magis volo aliquando in parte inscientiae argui, quam charitatis contemptor videri, & verba incoposita habere, quam cor peruersum. Valete semper in Domino nostro Iesu Christo, qui est via ducens a deuio, veritas firmans in promisso, & vita conformans in termino.
On this page