Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 37
QVarta autem responsio dicens incomplexam & simplicem visionem simplicis obiecti in verbo posse fuisse causam talis effectus praeteriti, simpliciter multum dicit. Sola namque cognitio incomplexa obiecti non mouet sufficienter quempiam ad agendum, puta ad loquendum, T currendum, aedificandum, & similia faciendum, sed vltra illam requiritur de necessitate voluntas, sicut octauum primi docebat. Item quidam effectus non voluntarij, puta, delectatio, tristitia, confidentia, timor, dilatatio, constrictio, & caeterae passiones huiusmodi corporales non causantur, vel non in tanto gradu, & tam vehementer causantur a sola incomplexa cognitione obiecti, siue aestimatione aut opinione quod illud eueniet cognoscenti, & hoc de propinquo. Omnes enim scimus, quod moriemur, sed non multum dolemus aut timemus, quia non opinamur quod statim: haec enim singuli possumus experiri. Quare & Philosophus 2. de Anima 152. probat phantasiam, seu imaginationem non esse opinionem, per hoc, quia cum opinamur terribile aliquid nobis accidere, statim compatimur; cum autem imaginamur tantum, nequaquam; sicut si consideremus terribilia in pictura. De talibus ergo effectibus ista responsio non respondet. Item ponatur obiectum visum in verbo, vnus effectus contingenter futurus, puta saluatio vel damnatio sic videntis, vel alterius cari sui, tunc illud obiectum potest non esse & nunquam fuisse visum, quia nec ostensum in verbo; ergo quilibet eius effectus praesens vel praeteritus potest pro nunc non esse praesens nec fuisse praeteritus consequenter. Vel etiam ponatur illud obiectum visum in verbo, vna reuelatio in verbo de aliquo contingenter futuro; reueletur siquidem Danieli in verbo, Ieremiam videre vel vidisse in verbo A. crastina die fore, &c. sicut prius.
On this page