Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 36
TErtia vero responsio ponens causam effectus praeteriti visionis in verbo praeteritae posse non fuisse visionem A. futuri ostensi, sed eius oppositi, multipliciter deficit & aberrat. Primo, quia cum Deus voluntarie tantum reuelet, licet possit esse quod non reuelauit, A. quod prius reuelauit, & si illud ponatur in esse, non oportet quod reuelauit eius oppositum; imo bene stat cum hoc quod nihil penitus reuelauit; ponatur er go hoc cum alio, & responsio non respondet. Secundo, quia habet dicere consequenter, quod sicut viso aliquo in verbo, possibile est il Iud nunquam fuisse visum, sed eius oppositum, ita voluto aliquo in verbo, possibile est illud nunquam fuisse volutum, sed eius oppositum; quare & per talem volutionem facto aliquo intra videntem & volentem vel extra, possibile est id nunquam fuisse factum, sed eius oppositum, sicut 33. huius probat. Si autem proteruiat non esse simile de visione & volutione, quia prius visum potest nunquam fuisse visum, & eius oppositum, quod nunquam fuit visum potest fuisse visum; de voluto autem non sic, quia quod semel fuit volutum, necesse est semper fuisse volutum, & non volutum pari modo non volutum per 33. huius tertij conuincetur. Dato etiam hoc quod dicit, fiat reuelatio talis Paulo cum mandato volendi & agendi conformiter, qui & in omnibus pareat, tunc necesse est Paulum nunc sic velle, vel in praeterito voluisse; ergo necesse est eum nunc sic videre, vel in praeterito sic vidisse: haec enim sua volutio ab hac sua visione nunc causatur, vel in praeterito causabatur. Praeterea vel Paulus per eundem actum, quo vidit distincte A. fore, potest vidisse distincte oppositum, vel per alium: si per eundem, ergo simili ratione per eundem actum, per quem voluit distincte A. fore seu quodli bet aliud, potest voluisse distincte oppositum, quare & non fecisse quae fecit: si per alium, ergo vnum alium actum, qui nunquam fuit, possibile est fuisse, & qui fuit, non fuisse, contra hypothesin principalem. Item visio oppositi causasset effectum oppositum, & non illum. Si enim Gabriel vidisset in verbo Filium Dei non fuisse incarnandum de Virgine, nunquam illa visio causasset in eo voluntatem adeundi Virginem benedictam, & nuntiasse quae fecit, sed // potius nullam, vel oppositam voluntatem. Christus etiam si non vidisset in verbo passionem suam futuram, sed eius oppositum, non habuisset causam tantae tristitiae sanguineique sudoris. Paulus similiter si vidisset in verbo se saluandum: magnam delectationem creatam in proprio genere habuisset; si vero vidisset oppositum, magnam tristitiam habuisset. Item haec responsio difficultatem non vitat. Detur enim reuelatio talis Paulo cum mandato volendi concorditer & agendi, qui plene obediat, & mortuus sic saluetur; & secundum istam responsionem nunc est possibile, quod nunquam vidit illam visionem seu iussionem in verbo, sed opposiĀ¬ tum vtriusque; & nunc necesse est ipsum sic fuisse operatum exterius; quare nunc est possibile ipsum fecisse contra reuelationem & visionem in verbo, peccasse mortaliter, fuisseque miserum & damnatum. De Gabriele similiter medio tempore inter annuntiationem & incarnationem fuit possibile quod mentiebatur: nam quando dixit Virgini gratiosae, Ecce concipies, possibile fuit quod pro tunc non vidisset illud in verbo, sed oppositum eius plane; quare fuit similiter possibile, quod ille beatissimus Archangelus Domini fuit miserrimus Angelus Satanae, quia mentiens contra tantam & tam lucidam veritatem, mortaliterque peccauit. Arfirmet hoc qui audet: ego autem propter reuerentiam veritatis haec omnia ostendentis, propter reuerentiam mittentis & illius ad quam fuit missus, ac propter reuerentiam missi & ipsius propter quem fuit missus, non audeo talia affirmare. Ex hoc autem sequitur, quod beati finaliter confirmati possunt peccare, quare nec sunt finaliter confirmati, contra decimum quintum secundi. Et ex isto infertur vlterius, quod beati non sunt, nec esse possunt de beatitudine sua certi. Quomodo namque creatura peccabilis in statu peccabili, quia non confirmata finaliter, de nunquam peccando, & de beatitudine perpetua erit certa? Nec alium statum firmiorem aut certiorem potest Deus beatis conferre. Si etiam Deus posset certificare beatum de beatitudine sua futura, hoc maxime esset per aliquam reuelationem in verbo; sed nulla talis certificat, quia quaecunque talis, etsi nunc sit vnius oppositorum, potest nunc & pro nunc non esse illius, sed eius oppositi; imo quod magis videtur erroneum, nec Deus potest certificare beatum de beatitudine sua praeterita nec praesenti. In hoc enim instanti praesenti ponatur, in quo beatus Cabriel nuntiat Virgini gratiosae quod est filium conceptura, possibile est eum nunc mentiendo peccare, in praeteritoque peccasse a tempore quo voluit hoc scienter: possibile enim est, quod nunc videat, & continue prius vidit oppositum huius in verbo; nullus ergo // beatus est certus, nec esse potest de beatitudine sua futura, praeterita, vel praesenti, contra prius ostensa tricesimo quarto huius.
On this page