Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Epistola posterior
Ad suos Mertonenses Epistola posterior. Ilectis Fratribus & Amicis, Custodi & Socijs Aulae de Merton, in Oxon. Thomas de B salutem & grot am in omnibus faeliciter prosperandi. Petitioni vestrae mox obtemperare volui, sed intercurrentibus impedimentis, hactenus non valui, quod volui, Deus nouit. Longis siquidem ac diuturnis occupationibus detentus, vix tandem aliquando modicum furatus otium, stilum arripuis & quae interim pro tempore occurrere potuerunt, in eam quaestionem, quam De causa Dei contra Pelagium pestiserum proposuistis, tractandam, in his scriptis transmisi. Primum quidem exist imaui aut periculosum esse, aut temerarium quod conabar; Tandem vero ad charitatem vestram respiciens, & bumilitatem attendens, tam religioso defiderio vestro, nequaquam obniti oportere iudicaui. Accipite itaque, & benigne suscipite munusculum hoc, paruum quidem, sed non parua deuotione oblatum, in doctrina discipuli, in charitate amici, in Christo conserui. Obsecro autem ineptas & importunas quaestiones inspicientium in verbo Dei familiares habere nolite, qui praua ac peruersa quadam consuetudine ac curiositate, non tam amore veritatis, quam cupidine nouitatis circumcurrentes, magis volunt noua audire, quam vera dicere: Hi vero non suam possibilitatem metientes, nec diuinis mysterijs reuerentiam exhibentes de omnibus praesumunt, parati tam semper prauis doctrinis fidom adhibere, quam bonis liuorem. Ad vos igitur Collegiatos in agro scholastico cotidie laborantes pertinet huiusmodi hominum temeritatem castigare, ac ad formam studis & viam reducere disciplinae, vt quilibet vestrum non solum sit scriba doctus in regno caelorum, qui profert de thesauro suo noua & vetera, sed & seruus fidelis, quem con¬I stituet Dominus super familiam suam, vt det illi tritici mensuram in tempore suo. Valete in Domino,
On this page