Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 53
CAP. LIII. Contra promptulos accusatores, faciles iudices & praecipites damnatores, & ponit 30. capitula, quae sibi videntur erronea, implorans humiliter autoritatem ecclesiae quatenus determinet veritatem
HIs autem Dei gratia consummatis, respicio & respecto magnitudinem perhorrendam huius periculosissimi pelagi, Pelagio pestilente cum suis Pelagianis pestiferis a voraginibus eius absorptis, Duce Domino in tutissimam Petri nauiculam iam transacti, pro gratia multiformi gratias referens multiformes: Reuertor ad animum, reuoluo praemista, rumino & mastico, considerans quoque mecum materiae, imo materiarum difficultatem quam maximam, opinionum varietatem quam plurimam, & opinantium non minimam vanitatem: Credo firmiter, & indubitanter existimo quod multi promptuli detractores me multipliciter accusabunt, leuiter iudicabunt, & praecipitanter forsitan condemnabunt. Sed nonne Patres nostri, tam veteres, quam recentes, ante legem, sub lege, atque sub gratia, imo & Magister noster & Dominus Iesus Christus a similibus similia sunt perpessi, sicut non paucae testantur historiae. & exordium huius tangit? Et quis ego tantillus, putredo & vermis, vnde tantis & talibus reputor comparandus? cur ergo cum eis timeam perpeti, aut refugiam tribulari, vt sic saltem, licet multum dissimiliter & distanter, ipsis merear comparati? Veruntamen qui me errare putauerit, hortante, quaeso, Timaeo, & Apostolo suadente, consideret, & etiam atque etiam considerando consideret & aduertat seipsum esse hominem similem mei, infirmitate circundatum, vanitati subiectum, multipliciter errabundum, & caueat, ne forsitan ipse erret. Vnum scio, quod si erro, probabiliter multum erro, quia non solus, sed cum multis & magnis Autoribus approbatis, cum multis quoque & magnis rationibus probabilibus, nec facile reprobandis. Vnum quoque peto humiliter & requiro, vt qui me errare contenderit, appendat rationes & autoritates nostras contrarias, sententias nostras contrarias munientes indisferenti & iusta statera, non fauorabili aut dolosa, & probatiorem sententiam amplexetur. Puto siquidem confidenter, imo videor me scire, quod si pro sententia partis contrariae essent tot & tam validae rationes, & tot autoritates tam medullatae, tam consonae, sicut pro sententia partis huius, & tam marcidae rationes & autoritates tam macrae, tam absonae pro ista, sicut pro illa, illa fuisset ab olim canonixata solenniter, & ista solenniter lapidata. Harum quoque sentent. qualitates contrarias videtur perspicue demonstrare, quod quanto nuper ambae sententiae in costatorio scholastico diutino, & frequenti vehementius tentabatur, & diligentius probabantur, ista semper velut aurum praeclarior, illa velut aurichalcum seu scoria obscurior videbatur. Veruntamen quia nequaquam tantae autoritatis me reputo, nec tam ebrie sapio, vt vel leuiter aestimem, quod tanta causa per me tantillum finaliter decidatur, & os iniqua loquentium obstruatur, flexis genibus cordis mei imploro Ecclesiam, praecipue autem Romanam, quae summa autoritate vigere dignoscitur, & spiritu sapientiae gubernari, quatenus ipsa determinare dignetur quid circa praemissa catholice sit tenendum: Non enim sine periculo in talibus aberratur. Simon, dormis; exurge, quaeso, exime gladium, amputa quaeque sinistra haereticae prauitatis, defende & protege catholicam veritatem. Porro, etsi Dominus ipsoin Petri nauicula dormiat nimietate tempestatis compulsus, ipsum quoque fiducialiter excitabo, quatenus spiritus oris sui tempestate sedata tranquillum faciat & serenum. Absit autem, vt qui in prora huius nauiculae peruigil laborabat, iam in puppi super ceruical dormiat vel dormitet, nisi ea occasione fortassis, vt sic supra vires grauati imbecillitatem propriam agnoscentes, ad ipsum clament feruentius, pulsent attentius, diligentius quaerant auxilium, inuentumque amantius teneant & charius amplexentur. Verum licet magno desiderio affectarem vt omnia & singula prelibata examen Ecclesie mererentur, hoc tamen praecipue in 36. articulis infra scriptis, qui mihi videntur erronei, exoro suppliciter toto corde, vt sic, quicunque errauerit, siue ego quod timeo, siue alius, sicut puto, reducatur perspicue ad semitam veritatis, & in ipsa indeclinabiliter confirmetur.
Quod aliqua res existit, Deo nequaquam ipsam immediate & per se & proprie conseruante, sed tantum mediante coelo vel aliquo alio & per illud; vel quia prohibet corruptiua, vel quia permittit rem esse, aut non destruit rem cum posset.
Quod aliqua res creata vel creabilis sine conseruatione diuina omnino, vel saltem sine conseruatione diuina immediata, per se & // proprie posset esse.
Quod aliqua res secundum essentiam suam siue substantiam fiat sine Deo ipsam immediate per se & proprie faciente, sed tantum mediante coelo vel aliquo alio, & per illud, vel Deo tantum impeditiua contraria prohibente, vel ea tantummodo ratione quia causa eius efficiens est facta, conseruata, permissa, vel non impedita a Deo.
Quod aliqua res secundum essentiam suam siue substantiam posset fieri Deo ipsam minime faciente, vel saltem Deo immediate per se & proprie ipsam nullatenus faciente.
Quod Deus sciendo, volendo, seu quicquam agendo intrinsecus non est semper intrinsece, aeque summe & plenissime actualis.
Quod actus voluntatis creatae secundum essentiam siue substantiam actus fiat ab ipsa, Deo eundem nullatenus coagente.
Quod actus voluntatis creatae secundum essentiam siue substantiam actus fiat ab ipsa, sine Deo eundem immediate, per se & proprie faciente, sed tantum mediante coelo, influentia geĀ¬ nerali, obiecto, vel aliquo alio simili, & per illud; vel tali tantummodo impropria ratione, quia Deus voluntatem creatam, quae efficit actum illum, fecit aut // seruat, non destruit, vel non impedit, sed esse & operati permittit, aut quia prohibet ipsam ab alijs impediri.
Quod quando Deus & creatura rationalis coefficiunt liberum actum suum, creatura prius naturaliter agit illum quam Deus; & quod voluntas creata praecedit naturaliter in agendo vt Domina, & diuina ipsam subsequitur naturaliter vt ancilla.
Quod Deum praeuelle hoc, id est, prius naturaliter velle, seu prius aeternaliter voluisse hoc vel illud praesens vel futurum, sit vel fuit in libera contradictionis hominis potestate.
Quod causa prima, seu voluntas diuina sit in causae posterioris seu voluntatis creatae libera potestate.
Quod gratia, qua saluamur, non datur a Deo gratis simpliciter, sed aliquo merito praeuio magno vel paruo, condigno vel congruo comparatur.
Quod ad hoc quod volutas diuina sit infrustrabilis & necessaria in causando respectu suorum effectuum quorumcunque, & quarumcunque posteriorum causarum, omnesque sui effectus sint necessarij respectu illius, non sufficit quod ipsa sit causa prima naturaliter, & in nullius alterius, nullarumue aliarum potestate non impedibilis & vniuersaliter efficax in causando.
Quod non est necessarium, Deum creasse mundum, incarnatum fuisse, vel hominem redemisse, nec Deum hoc velle, aut etiam voluisse.
Quod voluntas diuina respectu futurorum contingentium, quamdiu sunt futura, est libera libertate contradictionis, & non necessaria; sed cum fiunt praesentia in praeteritumue labuntur, desinit esse libera huiusmodi libertate, & incipit esse necessaria necessitare opposita respectu eorum.
Quod voluntas diuina non semper est aeque libera vel aeque necessaria respectu cuiuscunque sui obiecti, & cuiuslibet intrinseci actus suiĀ¬
Quod non est necessarium Deum scire aut sciuisse de qualibet re praesenti vel praeterita ipsam esse aut fuisse.
Quod scientia Dei respectu futurorum contingentium, quamdiu sunt futura contingentia, est contingens, non necessaria; sed quando fiunt praesentia vel in praeteritum transeunt, desia nit esse contingens & incipit esse necessaria necessitare opposita respectu eorum.
Quod scientia Dei non semper est aeque libera, vel aeque necessaria respectu cuiuscunque sui obiecti, & quod intellectus diuinus seu Deus nequaqua aeternaliter permanet intrinsecus plenissime vniformis, semper vix. aeque liber, aut aeque necessarius respectu cuiuslibet intrinfeci actus sui. Quod licet Christus secundum intellectum, voluntatem & lingua suos humanos in proprio genere per actus naturales humanos distincte sciuit, seu credidit, & similiter voluit, viua voce asseruit & iurauit, quod Sacramenta Ecclesiae vsque ad fine saeculi perdurarent, quod foret generalis resurrectio mortuorum, & quod haberent poena vel gloria sempiternam, non est tamen necessarium quod illud sciuit, credidit, voluit, asseruit, vel iurauit. Vel sicut quidam sophisticalius aiunt, quod licet Christus secundum intellectum, voluntatem & linguam suos humanos quicquam horum sic sciuit, credidit, voluit, asseruit, & iurauit, & hoc ad intellectum generalem, planum, simplicem, absolutum; non est tamen necessarium quod hoc sciuit, credidit, voluit, asseruit, aut iurauit ad illum intellectum, sed est contingenter possibile quod hoc fecit, non ad illum, sed ad alique parabolicum, mysticum, conditionale, vel alium huiusmodi intellectum
Quod etsi Christus secundum naturam suam humanam per actus naturales humanos distincte sciuit, credidit, voluit, asseruit, & iurauit de aliquo futuro contingenti quod hoc erit, quamdiu illud manet futurum contingens, contingens est & liberum secundum contradicti, B onem, non necessarium Christum hoc sic sciuisse, credidisse, voluisse, asseruisse, atque iurasse; sed quando illud sit praesens, aut in praeteritum labitur, non est contingens aut liberum Christum sic fecisse, sed necessarium necessitate opposita.
Quod fuit & est in hominis potestate decipere Christum secundum naturam humanam assumptam, vnione manente, facere ipsum credere falsum, mentiri, velle inaniter, & repugnanter voluntati diuinae; siue, vt quidam subtiliores in oculis suis astruere non verentur, quod fuit & est in hominis potestate facere aliquid; vnde cum quibusdam veris alijs sequitur Christum secundum naturam suam humanam vnitam, fuisse aut esse deceptum, falsum credendo, mentitum fuisse, praesentialiterue mentiri voluisse, seu velle inaniter & repugnanter voluntati diuinae.
Quod impossibile fuit Christum secundum naturam suam humanam vnitam, & in proprio genere habere actus cognoscendi aut volendi naturales, proprios, & distinctos, respectu aliquorum in potestate hominis positorum, aut aliquorum contingenter seu non absolute necessario futurorum; aut quod possibile fuit Christum secundum naturam suam humanam vnitam & in proprio genere decipi in credendo, & errate volendo, velle videlicet fieri quod nunquam fieret, & repugnanter siue difformiter voluntati diuinae, velle, inquam, voluntate rationali, non appetitu sensuali siue carnali.
Quod prophetiae de Christo ante adimpletionem earum non erant necessario adimplendae; & quod medio tempore inter mundationem seu sanctificationem B. Mariae & sanctorum Patrum veteris Testamenti in fide Christi Redemptoris futuri, transitum quoque & saluationem eorundem Patrum, & passionem Christi, non fuit necessarium ipsos fuisse mundatos, sanctificatos, aut saluatos per fidem Christi Redemptoris futuri; aut quod fuit possibile ipsos fuisse mundatos, sanctificatos & saluatos per fidem fictam, falsam, erroneam & mendacem.
Quod prophetiae & promissiones Christi ante adimpletionem ipsarum non erant nec sunt necessario adimplendae.
Quod omnes prophetiae praedicte de Christo, & omnes prophetiae ac promissiones Christi de futuris, licet videbantur verbaliter absolutae, erant tamen mentaliter tacitae conditionales, & nullae simpliciter absolutae.
Quod non est necessarium, quod Ecclesia Christi vsque in finem mundi perseueret fidelis. uod possibile est Ecclesiam Christi ex doctrina Christi semper directe fuisse deceptam in substantialibus articulis fidei Christianae, & erronee credidisse resurrectionem mortuorum, diem iudicij, & vitam aeternam futuras; & quod non est necessarium quod erit generalis resurrectio mortuorum, neque quod reprobi vel electi habebunt supplicium vel gaudium sempiternumĀ¬
Istis autem articulis velut erroneis condemnatis, quid consequentius quam vt hae totidem veritates oppositae sanciantur?
Quod nulla res existit, nisi Deo ipsam immediate, per se & proprie conseruante in esse, non tantum mediante coelo vel aliquo alio, & per illud, vel quia prohibet corruptiua, vel quia permittit rem esse, aut non destruit rem cum posset.
Quod nulla res creata vel creabilis sine conseruatione diuina omnino, neque sine conseruatione diuina immediate, per se & propria posset esse.
Quod omnis res facta, secundum essentiam suam siue substantia, fit a Deo ipsa immediate, per se & proprie faciente, no tantum mediante coelo, vel aliquo & alio, & per illud, nec tantum ideo quia Deus impeditiua contraria prohibet, aut causam efficientem rei fecit aut seruat, permittit, vel non impedit operati.
Quod nulla res secundum essentiam suam siue substantiam posset fieri nisi a Deo, neque nisi a Deo ipsam immediate, per se & proprie faciente.
Quod Deus sciendo, volendo, & quodcunque agendo intrinsecus est semper intrinsece aeque summe & plenissime actualis.
Quod omnis actio voluntatis creatae, secundum essentiam siue substantiam ipsam actus, sit ab ipsa, & a Deo eundem pariter coagente.
Quod omnis actus voluntatis creatae, secundum essentiam siue substantiam ipsam actus, sit ab ipsa & a Deo eundem pariter immediate, per se & proprie coagente, non tantum mediante coelo, influentia generali, obiecto, vel aliquo alio simili, & per illud; neque tali tantummodo impropria ratione, qua Deus voluntatem creatam, quae efficit actum illum, fecit aut seruat, non destruit, vel non impedit, sed esse & operati permittit, aut quia prohibet ipsam ab alijs impediri.
Quod quandocumque Deus & creatura rationalis coefficiunt liberum actum suum, Deus prius naturaliter agit illum quam ipsa, & quod voluntas diuina praecedit naturaliter in agendo, vt Domina, & creata ipsam subsequitur naturali ordine, vt ancilla.
Quod Deum praeuelle, id est, prius naturaliter velle, seu prius aeternaliter voluisse hoc vel illud praesens vel futurum, nec est nec fuit in libera contradictionis hominis potestate.
Quod causa prima, seu voluntas diuina non est in causa posterioris seu voluntatis creatae libera potestate.
Quod gratia, qua saluamur, datur a Deo gratis simpliciter, nec aliquo merito praeuio magno vel paruo, condigno vel congruo comparatur.
Quod ad hoc, quod voluntas diuina sit infrustrabilis & necessaria in causando respectu suorum effectuum quorumcunque, & quarumcunque posteriorum causarum, omnesque sui effectus sint necessarij respectu illius, sufficit quod ipsa sit causa prima naturaliter, & in nullius alterius, nullarumue aliarum potestate, non impedibilis, & vniuersaliter efficax in causando,
Quod necessarium est Deum mundum creasse, incarnatum fuisse, hominem redemisse, & Deum hoc velle, ac etiam voluisse.
Quod cum futura contingentia // siant praesentia, aut in praeteritum dilabuntur, voluntas diuina respectu illorum non desinit esse libera aliqua libertate, seu aliquo modo libertatis intrinsecus, qua vel quo prius fuerat libera, nec incipit esse necessaria aliqua necessitare opposita respectu ipsorum.
Quod voluntas diuina semper est aeque libera, seu aeque necessaria respectu cuiuscunque sui obiecti, & cuiuslibet intrinseci actus sui.
Quod necessarium est Deum scire de qualibet re praesenti, ipsam esse, scire quoque atque sciuisse de qualibet re praeterita ipsam fuisse.
Quod cum futura contingentia fiunt praesentia, in praeteritumue transcurrunt, scientia Dei respectu illorum non desinit esse contingens aliqua contingentia, seu aliquo modo contingentiae intrinsecus, qua seu quo prius fuit contingens, nec incipit esse necessaria aliqua necessitate opposita respectu ipsorum.
Quod scientia Dei semper est aeque libera, seu eque necessaria intrinsece respectu cuiuscunque sui obiecti, & quod intellectus diuinus seu Deus aeternaliter permanet intrinsecus plenissime vniformis, semper videlicet aeque liber, aut aeque necessarius respectu cuiuslibet intrinseci actus sui.
Quod quicquid Christus secundum intellectum, voluntatem, & linguam suos humanos in proprio genere, per actus naturales humanos distincte sciuit, credidit, voluit, viua voce asseruit & iurauit, necesse est eum ita fecisse; & quicquid ad quemcunque intellectum sciuit, credidit, voluit, asseruit, aut iurauit, necesse est eum ad eundem intellectum ita fecisse
Quod si Christus secundum naturam suam humanam per actus naturales humanos distincte sciuit, credidit, voluit, & asseruit, & iurauit de aliquo futuro contingenti quod hoc erit, illo adhuc manente futuro contingenti, necessarium est Christum ita fecisse, & ita necessaĀ¬ rium tunc sicut erit quando illud erit praesens in praeteritumue transmissumĀ¬
Quod nunquam fuit nec est in hominis potestate decipere Christum secundum naturam humanam assumptam, vnione manente, facere ipsum credere falsum, mentiri velle inaniter, aut repugnanter voluntati diuinae, neque vnquam fuit aut est in hominis potestate facere aliquid: vnde cum quibusdam veris alijs sequitur Christum secundum naturam suam humanam vnitam fuisse aut esse deceptum falsum credendo, mentitum fuisse, praesentialiterue mentiri, voluisse, seu velle inaniter, aut repugnanter voluntati diuinae.
Quod possibile fuit Christum secundum naturam suam humanam vnitam & in proprio genere habere actus cognoscendi, & volendi naturales proprios & distinctos respectu aliquorum in potestate hominis positorum, & aliquorum contingenter, & non absolute necessario futurorum; & quod impossibile fuit Christum secundum naturam suam humanam vnitam, & in proprio genere decipi in credendo, aut errare volendo, velle videlicet fieri quod nunquam fieret, aut repugnanter siue difformiter voluntati diuinae, velle, inquam, voluntate rationali, non appetitu sensuali siue carnali.
Quod Prophetiae de Christo ante adimpletionem earum erant necessario adimplendae, & T quod medio tempore inter mundationem seu sanctificationem beatae Mariae & sanctorum Patrum veteris testamenti in fide Christi redemptoris futuri, transitum quoque & saluationem corundem Patrum & passionem Christi fuit necessarium, ipsos fuisse mundatos, sanctificatos, & saluatos per fidem Christi redemptoris futuri, & quod non fuit possibile ipsos fuisse mundatos, sanctificatos, & saluatos per fidem fictam, falsam, erroneam, & mendacem.
Quod prophetiae & promissiones Christi ante adimpletionem ipsarum erant & sunt necessario adimplendae.
Quod non omnes prophetiae praedictae de Christo, nec omnes prophetiae aut promissiones Christi de futuris erant mentaliter, tacite, conditionales, sed multae mentaliter simpliciter absolute.
Quod non est possibile Ecclesiam sanctam Christi ex doctrina Christi semper aut vnquamC directe fuisse deceptam in substantialibus articulis fidei Christianae, aut erronee credidisse resurrectionem mortuorum, diem Iudicij, aut vitam aeternam, & quod necesse est haec fore, Reprobos quoque habere supplicium, & electos gaudium sempiternum.
On this page