Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 31
ADhuc autem posset aliquis proteruire dicendo, ipsas res voluntarias E sub prouidentia contineri, sed non ipsas voluntarias actiones. Quare videtur expediens istam proteruiam refraenare, quod per Capitula proxima & probationes eorum fieri plane potest. Item per rationes & Autoritates capituli proximi, Voluntaria prouidentiae diuinae subduntur, & hoc specialibus caeteris, ergo secundum // mentem Autorum, hoc est secundum quod, vel quae sunt voluntaria, scilicet secundum suas voluntarias actiones; Nam ipsa potentia volutiua, & quaecunque alia praeter voluntarias actiones, sunt pure naturalia, & necessaria. In prouidentia ergo talium non est per viros discretos tanta discretio facienda, a prouidentia naturalium caeterorum, imo verius posset dici; Facies hominis quasi pisces maris, & quasi reptile non habens principem, Abacue i. nisi Deus etiam prouideret voluntarias actiones. Item per capit. nonum, Voluntas Dei est causa motiua cuiuslibet motionis, & non perperam sed cum sapientia disponente, & neutra earum noua, sed aeterna, sicut praecedentia docuerunt: patet ergo propositum per definitionem prouidentiae supradictam. Item omnes actiones naturales tam animatorum, quam inanimatorum a prouidentia, quia ab eius voluntate & scientia producuntur, sicut ex prioribus satis patet, & quia naturaliter & necessario fiunt; ergo reducuntur ad primum necesse esse, a quo effluunt & dependent; quod & de actionibus irrationalium, de quibus minus videtur, patet per Augustinum De fide, ad beatum Petrum, tricesimo primo dicentem; Illa animalia irrationalia praesentis saeculi cursum atque ornatum secundum Creatoris incomprehensibilem peragunt voluntatem, que de suis factis nullam rationem redditura sunt, quia rationalia non sunt; actiones autem voluntariae sunt meliores & acceptiores Deo. Istis enim retributionem congruam praeparauit, non illis, sicut tam Philosophi, quam Theologi dicunt concorditer vno ore. Quare & sollicitiori prouidentia disponuntur, sicut capit. proximum arguebat; quod & satis patet per Apostolum ad Eph. 1. & 2. vbi ponit duplicem prae ordinationem, seu praedestinationem; primam iustitiae, & iustorum operum in praesenti; secundam gloriae, & praemiorum in futuro. Vnde pro praeordinatione iustitiae cap. 1. dicit; Elegit nos ante mundi constitutionem, vt essemus sancti & immaculati, & pro praeordinatione iustorum operum, cap. 2. sic dicit; Ipsius sumus factura, creati in operibus bonis, vt in illis ambulemus. Hoc autem totum patet ibi per glossam, hanc duplicem praeordinationem seu praedestinationem latius prosequentem, & sub his verbis Ieronymi allegantem; Distinguit duas Dei praeordinationes & earum effectus, quarum altera est de praesenti ad iustitiam, altera est, de futuro ad coronam. Augustinus etiam De gratia & libero arbitrio, vicesimo primo, exponens autoritatem ex secundo capite allegatam, sic dicit; Quid est hoc quod dixit; Non ex operibus ne quis extollatur? Audi, & intellige; non ex operibus tuis exte tibi existentibus, sed tanquam his in quibus Deus te finxit, id est, formauit, & creauit; hoc enim ait; Ipsius sumus figmentum creati in operibus bonis, non illa creatione qua homines facti sumus, sed illa de qua ille dicebat, qui vtique homo erat; Cor mundum crea in me Deus. Idem De fide ad Petrum, tricesimo secundo sic dicit; Illi cum Christo regnabunt, quos Deus gratuita bonitate sua praedestinauit ad regnum. Qui enim eos tales praedestinando praeparauit, praeparauit vtique secundum propositum vocandos, vt obediant, iustificandos, vt accepta gratia recte credant, & bene viuant. Vnde patet clarissime, quod Deus praeparauit praedestinatis ad regnum obedire, recte credere, & bene viuere, quae sunt voluntaris agere, seu voluntariae actiones. Hae igitur ad diuinam prouidentiam reducuntur. Item Augustinus octauo super Genesin ad literam II. & post diffuse, ostendit Deum praeesse vniuersae creaturae, rationali & irrationali, etiam voluntatibus quibuscunque, opere prouidentiae bipartito, scilicet creationis, & administrationis; Creationis quantum ad productionem cuiuslibet creaturae; administrationis, quantum ad actiones & passiones, & caeteros eius motus, quod capite decimo tertio per locum a simili sic ostendit; Sicut motus cuiuslibet membti animalis est ab anima, & etiam innititur aliquo fixo in mouendo: sic motus creaturae cuiuslibet est a Deo, & ipso velut fixo innititur, dum mouetur. Idem primo Confessionum, sext. Exceperunt consolationes lactis humani, nec mater mea, vel nutrices meae sibi vbera implebant: sed tu mihi, Domine, dabas alimentum infantiae, secundum iustificationem tuam, & diuitias ad fundum vsque rerum dispositas. Et infra eiusdem 12. Vrgebar ad addiscendum literas, & bene mihi fiebat, nec qui vrgebant me, bene faciebant, sed bene mihi fiebat abs te, Deus meus. Illi enim non intuebantur quatenus referrem, quod me addiscere cogebant, praeterquam ad satiandas insatiabiles cupiditates copiosae, inopiae, & ignominiosae gloriae: Tu vero cui numerati sunt capilli capitis nostri, errore omnium, qui mihi instabant vt discerem, vtebaris ad vtilitatem meam; & septimi 6o. De consulentibus Mathematicos, ipsisque Consultis, sic dicit; Tu iustissime Moderator vniuersitatis consulentibus, consultisque nescientibus, occulto instinctu agis, vt dum quisque consulat, hoc audiat, quod eum oportet audire occultis meritis animarum ex abysso iusti iudicij tui. Item omnes voluntariase actiones sunt a fato diuino, & nihil penitus in actibus voluntarijs casuale aut fortuitum absolute, sicut 28. & 29. docentiquare omnes voluntariae actiones a diuina prouidentia deriuantur. Item omnia prospera vel aduersa quae contingunt hominibus per voluntarias actiones, prouidentur a Deo, quare & omnes tales voluntariae actiones: Si enim essent casuales respectu Dei, quicquid proueniret ab eis, esset similiter casuale. Arist. namque in De bona fortuna, 2. probat, quod fortuna non est causa intellectionis & consilij, quia tunc omnia essent a fortuna. Omnia enim opera nostra ab intentione & consilio sunt causata, vel saltem de talibus intelligitur argumentum. Quare & Auerroes super 2. Phys. 44. redarguit opinantes motum Coeli esse a casu, quia cum ipse largitur alijs entibus ordinem, omnes aliae causae, inuenirentur ex Casu. Quod enim inuenitur ex illo, quod est ex casu, inuenitur ex Casu. Hoc idem ratio persuadet: Si enim Deus intendit rationabiliter aliquem finem prouenientemi per voluntarias actiones, vel intendit ipsum immediate facere per se solum, vel per alia media, vel neutro modo intendit; Non primo modo, quia non sic facit: si secundo modo; vel per eadem media per quae producitur, & sic habetur propositum, vel per alia, & sic voluntas eius frustratur in, aliquo, vel mutatur, contra priora: si neutro modo, non intendit rationabiliter illum finem. Quicunque enim intendit rationabiliter vllum finem, intendit similiter media per quae proueniat talis finis; nisi velit illum immediate facere per seipsum; vt patet 3. Ethic. 8. vbi sic dicitur, Ponentes aliquem finem, qualiter & per quae erit, intendit, & ad hoc totum capitulum illud facit. Quod autem omnia prospera a diuina prouidentia deriuentur, ex prioribus satis constat; Potestque ex abundanti aliter sic ostendi. Alias recipiens talia, non teneretur reddere gratias Deo pro illis, quod nullus affirmare praesumet nisi inimicus gratiae, vtriusque testamenti subuersor, sanctorum Patrum irrisor, & omnium Catholicorum Doctorum indoctissimus reprehensor; qui docent non fictas aut fatuas gratias, sed veras & discretas semper pro omnibus agere Domino Deo nostro. Nam gratiae fatuorum effunduntur Eccles. 20. & secundum Aug. de praedestinatione Sanctorum 26. Si quis homini gratias ageret, pro eo quod illum vel putaret non praesciuisse, vel nosset, adulatio vel irrisio verius quam gratiarum actio diceretur; sed nolite errare, inquit Apostolus, Deus non irridetur. Et secundum eundem de bono perseuerantiae 2. Irrisoria est illa gratiarum actio, si ex hoc gratiae aguntur Deo, quod non donauit ipse, nec fecit. Item alias talia prospera non essent dona Dei, quod quia destruit vtriusque seriem testamenti, & fidem quasi communem animi conceptionem cunctis innatam, seu potius ab eis destruitur, nullus fidelis concedet, & vix aliquis infidelis. Item hoc patet de Potestatibus, Dignitatibus, & omnibus Praelatijs. Vt autem a sublimioribus & dignioribus inchoetur; Si aliquis posset esse Papa sine Domino prouidente, non esset nobis certum quod Papam Dominus prouideret; quare nec scribere deberemus tali diuina prouidentia summo Pontifici, qui tamen stilus est omnibus consuetus, & admissus a curia, & hactenus comprobatus: Nec alij Praelati aut Reges deberent. sic scribere. Talis Dei gratia Episcopus vel Rex. nec nos eis, ne forte inueniamur falsi testes Dei, dicendo testimonium aduersus Deum, quod prouidit quem non prouidit, quod non est paruum periculum, sicut patet 1. ad Cor. 15. quia secundum Augustinum (& Silossa allegat) non minori sed maiori fortassis scelere in Deo laudatur falsitas, quam vituperatur veritas. Item hoc est verum de saecularibus Regibus, quare & de Ecclesiasticis quibuscunque; quod primo de Regibus Angliae, declarandum. Refert siquidem Vilhelmus Malmesburiensis, de gestis Regum Anglorum & Pontificum /. 2. c. 106. de Edvardo Confessore sanctissimo in haec verba; Viderat quondam somni reuelatione seculi illius felicitatem Brithivoldus Vintoniensis Episcopus; viderat, & annuntiauerat. Nam dum tempore Regis cunctationis, caelestibus apud Glastoniam lucubraret excubijs, subijssetque eum cogitatio, quae frequenter eum angebat, de regia stirpe Anglorum pene deleta; haec meditanti sopor irrepsit, & ecce in superna raptus, videt Apostolorum Principem Petrum, ipsum Edivardum qui tunc in Normannia exulabat in Regem consecrare, caelibe designata vita, & certo 24. annorum regni numero computato, eidemque conquerenti de posteritate, respondere, Regnum Anglorum est Dei, post te prouidit sibi Regem ad placitum suum. Omnes ergo Reges Anglorum diuina prouidentia sublimantur; quare & alij vniuersi. Domini enim est terra & plenitudo eius. Hoc idem paret de institutione & destitutione Regum, & diuisione ac transtatione regnorum, in libris Regum & Paralip. multis locis; Primo de institutione SaulI. Reg. 9. & de eius destitutione 1. Reg. 15. De institutione Dauidis I. Reg. 16. de diuisione regni tempore Salomonis praedicta, sed propter merita Dauidis dilata ad tempus Roboam, tuncque completa: De institutione Ieroboam in 10. tribubus, Roboam vero & filiorum eius in residuo, vt remaneret Lucerna Dauidi 3. Reg. 11. & 12. Ideoque Roboam cum tribu Iuda & domo Beniamin volente pugnare contra Ieroboam, & domum Israel, vt reintegraret regnum, dixit eis Dominus per Prophetam, Non ascendatis, nec pugnetis; A me enim factum est verbum hoc 3. Reg. 12. & 2. Paral. 1I. Reuertatur vnusquisque in domum suam, quia hoc mea gestum est voluntate. Vnde Paral. 28. Propter peccata terrae multi Principes eius. Et Eccles. 10. In manu Dei potestas terrae, vtilem rectorem in tempore suscitabit super eam, Regnum a gente in gentem transferetur propter iniustitiam, & iniurias, & contumelias, & diuersos dolos. Hec autem ideo voluit Deus in regno suo peculiari, scilicet Hebreorum facere manifesta, vt per pauciore vel vnum doceret in pluribus, & vniuersaliter in omnibus ita esse. Vnde Apostolus ad Rom. 13. Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit; non est autem potestas nisi a Deo, quae autem sunt, a Deo ordinata sunt. Itaque qui resistit potestati, Dei ordini resistit. Item 1. Pet. 2. Subiecti estote omni humanae creaturae propter Deum, siue Regi quasi praecellenti, siue ducibus tanquam ab eo missis ad vindicta malefactorum, laudem vero bonorum. Serui subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis & modestis, sed etiam dyscolis. Adhuc autem hoc est verum de regnis de quibus minus videtur, scilicet infidelium & malorum, quare & vniuersaliter quorumcunque. Vnde Amos 9. Nunquid non vt filij Aethiopum vos estis mihi filij Israel, dicit Deus? Nunquid non Israel ascendere feci de terra Aegypti, & Palaestinos de Cappadocia, & Sirios de Syrene? Ecce oculi Domini super regnum peccans, & conteram illud a facie terrae. Cui concordat Apostolus ad Rom. 3. An Iudaeorum Deus tantum, nonne & gentium? imo & gentium. Et infra 10. Non est distinctio Iudaei & Graeci; Nam idem Dominus B omnium. Pro quo ostendit Aug. 5. de Ciuit. Dei, & alibi multum diffuse, quod Regnum Ro¬ manorum fuit a Deo. Vnde & Si II. ita dicit; Deus summus, qui singulas partes mundi magnas & paruas disponit, nullo modo est credendus, regna hominum eorumque dominationes, & seruitures a suae prouidentiae legibus alienas esse voluisse; & loquitur ibi principaliter de Regno & Imperio Romanorum, pro tempore infidelitatis eorum. Idem supra eiusdem I. Causa magnitudinis & diuturnitatis Romani Imperii, nec fortunata est, nec fatalis, secundum opinionem dicentium esse fortunata, quae nullas causas habent, vel non ex aliquo rationali ordine venientes, & fatalia, quae praeter Dei & hominum voluntatem, quada necessitate contingunt, prorsus diuina prouidentia regna constitueret humana. Et idem patet 4a 33o manifeste. Item Hieron. lib. 5osuper Esaiam, quem amabili proprie historica expositione conscripsit in 10. vi siones Esaiae 8. Babylon, Philistijm, Moab, Damasci, Aegypti, deserti maris, Idumeae, Arabiae, vallis visionis, & Tyri, quae secundum eum ibi melius dicuntur 10. onera: Verbum enim Hebraicum Messa? onus vel pondus intelligitur, pro quo septuaginta, visio, transferebant, tractat materiam hanc diffuse; & super illud Esaiae 22. Onus vallis visionis, sic dicit, Septuaginta manifestius transtulerunt, vallis Sion: Haec enim ciuitas est seminarium Prophetarum, in qua extructum est templum, & visiones Domini multiplicatae sunt, quae licet fundetur in monte, nequaquam mons appellatur, sed vallis, eo quod humiliata sit; quod etiam loquitur Ieremias, quando accipit calicem plenum vini, & dat vniuersis gentibus, ac nouissime porrigit Ierusalem, vt bibat, ac vomat, & ruat, & insaniat, significans a Babylonijs hanc esse vastandam. Ex quo intelligimus omnium, Creatorem, aequaliter esse Deum, & eodem cuncta dispensare iudicio, iuxta hoc quod ipse loquitur per Amos, Nunquid non vt filij Aethiopum &c. superius recitata, ne putarent idcirco Iudaei se meritorum habere priuilegium, quia educti essent de Aegypto; Dicit etiam caeteras gentes ad alias terras transtatas esse suo imperio. Item hoc patet specialiter de quatuor magnis regnis, nullique ignotis, primo Chaldaeorum seu Babyloniorum, secundo Medorum & Persarum, tertio Graecorum, quarto Romanorum, de quibus habetur sparsim in Scriptura frequenter & coniunctim, Dan. 2. sub Metaphora quatuor partium statuae ipsi Nabuchodonosor per somnium reuelatae; & infra 7. Sub specie quatuor grandium bestiarum visarum per somnium Danieli. Vnde & Daniel ipse sic dicit, Ipse Domi nus mutat tempora, & aetates, transfert regna atque constituit; vbi glossa, Non ergo miremur si quandoque cernimus Regibus Reges, & Regnis Regna succedere. Omnia fiunt de arbitrio eius qui causas omnium nouit, qui omnia condidit & malos Reges patitur suscitari, vt puniant malos, emundent bonos. Et infra, dixit Daniel Nabuchodonosori primo Monarchae Chaldaeorum; specialiter isto modo, Tu Rex Regum es, & Deus Coeli, regnum, & fortitudinem, & imperium, & gloriam dedit tibi, & omnia in quibus habitant filij hominum, & bestiae agri, volucresque coeli dedit in manum tua, & sub ditione tua vniuersa constituit. Cui concordat sanctissimus Ieremias 27o capit. in persona Domini ita dicens; Ego feci terram, & hominem, & iumenta, quae sunt super faciem terrae vniuersae, in fortitudine mea magna, & in brachio meo extento, & dedi eam qui placuit in oculis meis; Et nunc itaque ego dedi omnes terras istas in manu Nabuchodonosoris Regis Babylonis serui mei, insuper & bestias agri dedi ei, vt seruiant ei, & seruient ei omnes gentes, & filio cius, & filio filij eius, donec veniat tempus terrae eius & ipsius: Et infra 43. Ecce ego mittam & assumam Nabuchodonosor Regem Babysonis seruum meum, & ponam thronum eius super Iapides istos, & statuet solium suum super eos, veniensque percutiet terram Aegypti. Hoc idem testatur vox de coelo ruens, in haec verba; Tibi dicitur Nabuchodonosor Rex, Regnum tuum transiit a te, donec scias quod dominetur excelsus in regno hominum, & cuicunque voluerit, det illud, Dan. 4. & infra 5. habetur expresse de destructione huius primi regni, & institutione secundi per Scripturam, Mane, Thechei, Fares, & interpretationem illius, Balthiasari vtumoRegi dicentem, Numerauit Deus regnum tuum, & compleuit illud; diuisum est regnum tuum, & datum Medis & Persis, quod & statim completum est, capta Babysone a Dario & Cyro. Regibus Medorum & Persarum, & Baltazar interfecto. De Cyro etiam Darij successore dicitur, Esaiae 45. Haec dicit Dominus Christo meo Cyro, cuius apprehendi dexteram vt subijciam ante faciem eius Gentes, & dorsa Regum vertam, &c. Vnde & idem Cyrus 2. Paralip. vlt. & I. Esd. 1. sic dicit, Omnia regna terrae dedit mihi Dominus Deus Coeli. Detertio quoque regno, seu tertia Monarchia, puta Graecorum, cui praefuit Alexander, apparet idem specialiter per praemissa in ostensione 32. partis Corollarij, primi huius. De quarto regno Monarchico, videlicet Romanorum, Augustinus 5. de Ciuit. Dei diffuse, specialiter docet idem. De regnis istis magnis & Infidelium, haec sufficiant ista vice. Per quae, licet de regnis malorum, propositum satis appareat, potest tamen ex abundanti breuiter sic ostendi. Iob. 34. Regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Super quod dicit Gregorius 25. I Moral. 15. Nullus qui talem rectorem patitur, eum, quem patitur, accuset, quia nimirum sui fuit meriti peruersi rectoris subiacere ditioni; Et infra 10. Secundum merita subditorum tribuuntur personae regentium. Hoc etiam Augustinus 5. de Ciuit. Dei diffuse ostendit: Vnde 20. de Nerone sic ait, Cuius fuit tanta luxuries, vt nihil putaretur ab eo virile metuendum, tanta crudelitas vt nihil molle habere crederetur si nesciretur; etiam talibus tamen dominandi potestas non datur nisi summi Dei prouidentia, quando res humanas iudicat talibus Dominis dignas. Aperta de hac re, vox diuina est, loquente Dei sapientia, Per me Reges regnant, & tyranni per me tenent terram. Sed ne Tyranni non pessimi atque improbi Reges, sed vetere nomine fortes dicti existimentur, vnde ait Virgilius, Pars mihi pacis erit dextram tetigisse T7ranni: Apertissime alio loco de eo dictum est; Qui regnare facit hominem hypocritam propter peruersitatem populi. Et infra 22. dicit, quod verus Deus quando voluit, & quantum voluit, regnum dedit Romanis, Assyrijs, & Persis, sic & Neroni & Domitiano erudelissimo, ac Apostatae Iuliano. Haec plane Deus verus regit, & gubernat vt placet; haec ergo de Regnis & Regibus sufficiat induxisse.
Nec potest quis fingere, quod Deus ista magna prouideat, & minora non curet: Hanc enim insipientiam redarguit Sapient. 6. dicens, Non subtrahet personam cuiusquam Dominus, nec verebitur personam cuiusquam, quoniam pusillum & magnum ipse fecit, & aequaliter cura est ei de omnibus; Et Iob 34. Non accipit personas Principum; quod & ratio persuadet; Si enim Deus prouideat Papas, & Imperatores seu Reges, cur non Cardinales & Duces? Et si istos prouideat, cur non Archiepiscopos & Comites; et si istos: cur non Episcopos & Barones, & sic gradatim a maximis ad minimos descendendo. Vnde Parab. 29. A Domino egreditur iudicium singulorum; Et Iob 34. super gentem, & super omnes homines &c. Super quod Gregorius 25. Moral. 15. ita dicit; Hoc quod in maximis fieri cernimus, etiam in nobis singulis caute timeamus. Sic enim intenduntur diuina iudicia super vnam animam, I sicut super vnam vrbem; sic super vnam vrbem, sicut super vnam gentem; sic super vnam gentem, sicut super vniuersam generis humani multitudinem, quia & sic intendit Dominus singulis, ac si vacet a cunctis, & sic simul intendit omnibus, ac si vacet a singulis: Qui enim omnia administrando implet, regit implendo, nec vniuersis deest cum disponit vnum, nec vni deest cum disponit vniuersum, cuncta scilicet naturae suae potentia quietus operatur. Huius etiam prouidentiae legibus bellorum victoriae disponuntur. Hoc sequitur ex prioribus, & potest probari vt priora. Per victorias etenim, regna & dominationes plurimae acquiruntur, quae per prouidentiam Dei dantur. Item hoc patet in pugna Israel contra Amalech; In qua cum eleuaret Moses manus, vincebat; sin autem paululum remisisset, Amalech superabat Exod. 17. Item patet Iosue 7. de illis 300o. pugnaturis ascendentium contra Hay; qui statim terga vertentes ceciderunt, per prona fugientes, dixitque Dominus ad Iosue, non poterit Israel stare ante hostes suos, eosque fugiet, quia pollutus est anathemate, non ero vltra vobiscum.I Ecce causa fugae illorum & victoriae inimicorum, Non ero vltra vobiscum, donec conteratis eum, qui huius sceleris reus est. Nonne & sequens historia, specialiter autem II. perspicue docet idem? Nonne II. scribitur, Domini enim sententia fuerat, vt indurarentur corda eorum, & pugnarent contra filios Israel & caderent, & non mererentur vllam clementiam ac periret. Nonne & strenuissimus ille Dauid sic ait; Nouerit vniuersa Ecclhec, quia no in gladio, nec in hasta saluat Dominus. Ipsius enim est bellum 1. Reg. 17. Nonne & ad Amasiam regem Iuda habentem tantum 30. millia pugnatorum de proprijs, et ideo conducentem centum millia robustorum de Israel, vt pugnaret, contra Edom, Homo Dei sic ait, ORex, ne egrediatur recum exercitus Israel, non est enim Deus cum Israel; quod si putas robore exercitus bella consistere, superati te faciet Dominius ab hostibus tuis. Dei quippe est adiuuare, & in fugam vertere, secundo Paralip. 25. Nonne & Ionathas cum Armigero suo tantum, stationem Philistijm audacissime & foelicissime aggressurus, praemisit, quia non est Domino difficile saluare, vel in multitudine, vel in paucis, I. Reg. 14? Hoc autem & bene intellexit ille strenuissimus militum Machabaeus, qui suos paucos & ieiunio fatigatos contra multitudinem maximam sic armabat; Facile est concludi multos in manu paucorum, & non est differentia in conspectu Dei coeli liberare in multis, & in paucis, quia non in multitudine exercitus victoria belli, sed de coelo fortitudo est: ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram, 1. Machab. 3. Et infra eodem; Sicut fuerit voluntas in coelo, sic fiat. Et 2. vlt. Dominus non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam. Nonne huic veritati testimonium perhibent, ille equus terribilem habens sessorem, duo iuuenies virtute decori, optimi gloria, speciosi amictu, 1. Machab. 3. Illi etiam quinque viri de coelo, fraenis aureis decori, ducatum Iudaeis praestantes, 2. Mac. 10. Sanctus etiam Ieremias defunctus mundo, viuens coelo, dans Iudae gladium aureum, munus a Deo? infra vlt. Ille quoque Angelus Domini, qui vna nocte per cussit in castris Assyriorum 185000. 4. Reg. 19. accedat & ille testis veridicus eximius Prophetarum, Regumque clarissimus sanctus Dauid totum Psalmum 43. in testimonium profe rens veritatis; Deus autibus nostris audiuimus, &c. opus quod operatus es, &c. manus tua gen¬ tes disperdidit, &c. nec in gladio suo possederunt terram, & brachisi eorum non saluauit cos, sed dextera tua, &c. singula que sequuntur: & supra 32 Non saluatur rex per multam virtute, & gygas non saluabitur in multitudine virtutis suae. Fallax equus ad salutem; in abundantia autem virtutis suae non saluabitur. Ecce oculi Domini super metuentes eum, &c. vt eruat a morte animas eorum. Et quia ipse fuit per inimicos maxime infestatus & maximas victorias habuit, eas quasi in Psalmis omnibus, non sibi, sed Domino tribuit, cum actione humillima gratiarum. Quid etiam aliud est; Non in fortitudine sua roborabitur vir? &, Ne dixeris fortitudo mea, et robur manus meae, haec mihi omnia praestiterunt, sed recorderis Domini, quod ipse tibi vires praebuit. Deuteronom. 8. Et infra tricesimo secundo; Propter iram inimicorum meorum distuli, ne forte superbirent hostes eorum, & dicerent; Manus nostra excelsa & non Dominus fecit haec omnia. Et Ierem. 46. Non fugiet velox, nec saluari se putet fortis Quid etiam aliud sonat, quod occurrit toties in Scriptura, quod Dominus immittet timorem suum super hostes, quod ipse erit Dux belli: quod erit cum suis in bello; pugnabit pro suis; praecedet eos; concludet inimicos in manibus suorum; conuertet eos in sugam; subuertet hostes; deponet, humiliabit, interficiet, conteret, & confringet cum suis similibus infinitis? Et vt in paucis multa concludam; ad hoc facit totius vtriusque feries Testamenti, vbi sit mentio de pugna corporali, vel etiam spirituali. Sed, vt opinor, hoc Dominus in populo suo electo, & in pugna corporali, manifesta virtute ostendere dignabatur, vt quia in paucioribus via maior, & per corporalia spiritualia cognoseuntur, ostenderet saltem oceulta sua virtute generaliter in omnibus ita esse, & in pugna praecipue Ipirituali, vt sic doceret impotentes & miseros, vbi sperate, & quaerere fortitudinem, victoriam, & salutem. Haec enim omnia in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, primo ad Coriathios 10. Cui autem ista non placent, speret in principibus, confidat in homine, ponat carnem brachium suum, & a Domino recedat coreius, speret in arcusuo, eius gladius saluet eum, & si quandoque contingat sibi victoria, non referat gratias, nec in hymnis & confessionibus Dominum benedicat; quia non fecit sibi magna, nec victoriam dedit illi: nec dubito si fuerit saltem nomine Christianus, quin erit ingratior Deo vero, quam aliquis infidelis Deo falso seu dijs salsis, cuius vel quorum gratiae & virtuti suam ascribit victoriam & honorem; eique vel eis, secundum ritum suum, gratias referens, caedit victimas, & pingues hostias immolat ac solennes. Sperent tales, vt volunt, mihi autem in qualibet pugna mea adherere Deo, bonum est, ponere in Domino Deo meospem meam. Turris enim fortissima nomen Domini, ad ipsam currit iustus & exaltabitur. Ponat me iuxta se, &¬ cuiusuis mauus pugner contra me: Omnia namque possum in eo qui me confortat, in me autem nihil, quia nec minimum aliquid cogitare. Hoc autem totum Iustinianus Imperator Romanorum excelsus humiliter profitetur, Codice, de veteri iure enucleando, cum dicit; Deo nostrum gubernante imperium, quod nobis a coelesti Maiestate traditum est, & bella foeliciter peragimus, & pacem decoramus, & statum Reip. sustentamus, & ita nostros animos ad Dei omnipotentis erigimus adiutorium, vt neque armis confidamus, neque nostris militibus, neque bellorum Ducibus, neque nostro ingenio, sed omnem spem referamus ad solam summae prouidentia Trinitatis. Hoc etiam vniuersalis confitetur Ecclesia, quae cum Dominum orat propace, pretendit veraciter no fallaciter ista causam, quia non est alius qui pugnat pro nobis, nisi tu Deus noster. Probatur quoque propositum per Augustinum 15. de Ciuit. Dei 15. sic dicentem; Omnis victoria cum etiam malis prouenit, diuino iudicio victos humiliat, vel emendans peccata, vel puniens. Testis est & homo Dei Daniel, cum in captiuitate positus, peccata sua, vel peccata populi Domino confitetur, & hanc esse causam illius captiuitatis pio dolore testatur. Et licet constet ex prioribus, sapientiam, diuitias, & prosperitates caeteras per diuinam prouidentiam tribui, potest tamenper pauca testimonia confirmari. Tertio namque Reg. 3. dicit Dominus Salomoni, Dedi tibi cor sapiens & intelligens, diuitias & gloriam; Et Ecclesiastici primo; Omnis sapientia a Domino Deo est; quod & Rex Dauid spiritu Dei plenus lenissime contestatur 1. Paralip. vlt. sub his verbis, Tua est, Domine, magnificentia, & potestas, & gloria, atque victoria: Cuncta enim quae in coelo, & quae in terra, tua sunt, tuaediuitiae, & tua est gloria: Tudominaris omnium, In manu tua virtus & potentia, magnitudo, & imperium: Quis ego, & quis popolus meus, vt possimus tibi haec vniuersa promittere? Tua sunt omnia, & quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. Et quia tota scriptura talibus testimonijs conuenientibus est repleta, sufficiat haec breuiter tetigisse. Hoc etiam patet per Augustinum tractatu 2. super illud Psalmi trigesimi secundi; Confitemini. Domino in cithara, in psalterio 10. chordarum psallite illi, dicentem, Cithara ex inferiori, parte habet quod sonat, Psalterium vero ex superiori, vt Cithara significet vitam terrenam, Psalterium coelestem, quae est in 10. mandatis, & in vtraque laudandus est Deus. In vita terrena est prosperitas & aduersitas, in omnibus prosperis laudandus est Deus, & quisquis ex, istis non laudat, ingratus est, quia Dei sunt, nec ab altero dantur. Aduersitates sunt in doloribus, languoribus, pressuris, tentationibus, tribulationibus; vbique laudet Deum qui citharixat; non attendat quia inferiora sunt, sed quia regi & gubernari non possunt nisi ab illa Sapientia, qui attingit a fine vsque ad finem fortiter, & disponit omnia suauiter. Non enim coelestia regit & terrena deserit, aut non illi dicitur, Quo abibo a spiritu tuo? & quo a facie tua fugia? Si ascendero in coelum tu illic es, si descendero ad infernum, ades; vbi ergo deest, qui nusquam. non est? In omnibus ergo prosperis vel aduersis, confitere Domino in cithara; si tibi abundet, gratias age danti; si tibi desit, aut damno auferatur, cithariga securus, & dic, Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est, Sit nomen Domini benedictum. Item hoc est verum de prosperitate illa de qua minus videtur, scilicet malorum, quod tamen multi moleste ferunt; imo & Sanctialiqui, vt videtur. Vnde serem. 12. Iustus quidem es Domine si disputem tecum; veruntamen: iusta loquar ad te; Quare via impiorum prosperatur; bene est omnibus qui praeuaricantur & inique agunt; Plantasti eos, & radicem miserunt: Ecce tamen quod tribuit ista Deo. Quod & Sanctus Iob vehementer admirans, non contra hominem, sed contra Deum disputare, Auditores sic reddit attentos; Artendite me & obstupescite, & supponite digitum ori vestro; & ego quando recordatus fuero, pertimosco, & concutiet carnem meam tremor. Deinde quaestionem talem proponit, Quare impij subleuari sunt confortatique diuitijs, Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba & D nepotum, domus, eorum securae sunt, & non est virga Dei super illos; bos eorum concepit, & non abortiuit, vaccapeperit, & non est priuata foetu suo; egrediuntur quasi Reges paruuli eorum, & infantes eorum exultant Iusibus, tenent tympanum & citharam, qui dixerunt Deo, recede a nobis, viam scientiarum tuarum nolumus. Quis est omnipotens vt seruiamus ei? & respondet; veruntamen quia non sunt in manu eorum bona sua, sed, supple, in manu Domini, sicut dixit superius, Dominus dedit, Dominus abstulit, concilium impiorum longe sita me hoba na. Hanc, similiter quaestionem tractat Psalmista diffuse Psalmo septuagesimo secundo praemittens periculum videndo prosperitatem, malorum; Etat enim pene prostratus; sicut plurimit prosternuntur; Mei, inquit pene moti sunt pedes, &c. quia zelaui super iniquos, &ciquia non est respectus morti eorum, &c. In labore hominum non sunt, &c. Id eo tenuit eos, superbia, prodijt quasi ex adipe iniquitas eorum; posuerunt in Coelum os sut um, &c, & dixerunt:. Quomodo scit Deus, & si est scientia in excelso; Ecce ipsi peccatores, & abundantes insaeculo obtinuerunt diuitias: quasi argueret, ergo non scit Deus nec curat, nec, distribuit, prouide res. humanas: quod argumentum aliquando, coneludebat Psalmistae, vel forte, alicui alijui in cuius persona ex iam: praemissis; concludit icum dicit; Et dixi, Ergo sine causa iustificaui cor meum, &c. & fui flagellatus, &c. sed statim hanc cgnelusionem, reprobat ex ipsa ad manifestum impossibile deducendo subiungens; Si dicenam; Narrabo sic, scilicet vt dicit illa conclusio, Ecce nationem filiorum tuorum reprobani, scit licet reprobandam ostendi, quod est impossibile manifestum: vbi dicit Angustinus, sSi dicebam; Narrabosic, scilicet quod Deus non curat res humanas, ecce generationem filiorum tunrum reptobaui; scilicet Abraham, Isaacatl acob, & Propherarum, qui omnes dixerunt Deum eurare res humanas. Hoc idem licet ex praedictis sit patulum, potest tamen ostendi specialiter de aduersitatibus omnibus & flagellis, malis & bonis contingentibus indistincte. Omnia enim haec sunt poenae patientium; omnis autem poena est aliquo modo poena peccati, & iusta, & a Deo, vt patet per Augustinum 1. Retract. 9. de concupiscentia carnis aduersus spiritum sic dicentem, Omnis autem poena si iusta est, peccati poena est; si autem iniusta poena est, quam poenam esse nemo ambigit, iniusto aliquo dominante, homini imposita est. Porro quia de omnipotentia Dei & iustitia dubitare dementis est, iusta haec poena est, & pro peccato aliquo impenditur; Omne autem iustum, a prima iustitia, quae est Deus, est iustum, vt ex secundo capitulo satis constat. Idem 5o contra Iulianum, dicit Iuliano, Si non est haec poena peccati, profecto iniqua poena est, & iniustum facis Deum, quo iubente vel sinente; aut infirmum, quo non auertente infligitur innocenti; & 83. quaest. 24. Deus iustus gubernans vniuersa nullam poenam sinit immerito infligi. Item aliter tolleretur afflictis magna causa patientiae, spei, consolationis & gaudij, cum in tribulationes varias incidunt. Quis enim ita patienter, speranter, consolatorie & gaudenter talia sustinebit, si credat ea accidere ab inimico tantum, vel a casu, nec per ea purgari peccata, & exerceri virtutes, aut praemia cumulari, sicut si craedat haec immitti sibi a Deo, ad aliquod tale bonum? Vnde Seneca in libello quem specialiter de materia ista scripsit intitulato Seneca ad Lucilium, Cum mundus prouidentia regatur, quare multa mala bonis viris accidunt? Bonus vir discipulus est Dei, aemulatorque & vera progenies, quem parens ille magnificus, virtutum non leuis exactor, sicut seueri Patres, durius educat. Itaque cum videris bonos viros acceptosque Dijs laborare, sudare, per arduum extendere, malos autem lasciuire, & voluptatibus fluere, Cogita filiorum non esse delectari vernularum licentia, illos disciplina tristiori contineri, horum ali audaciam. Idem tibi de Deo liqueat, bonum virum in delicijs non habet, experitur, indurat, sibi illum praeparat. Miraris tu, si Deus ille bonorum amantissimus, qui illos quam optimos esse atque excellentissimos esse vult, fortunam illis cum qua exerceantur, assignat; Ego vero non miror si aliquando // impetum capiant Dij dum spectant magnos viros colluctantes cum aliqua calamitate: Nobis interdum voluptati est, si adolescens constantis animi, irruentem feram venabulo excepit, si Leonis incursum interritus pertulit, tantoque spectaculum est gratius, quanto illud honestior fecit. Non sunt ista, quae possint deorum in se vultum conuertere; haec puerilia & humanae oblectamenta seuitatis; Ecce spectaculum dignum, ad quod respiciat intentus operi suo Deus; Ecce par Deo dignum, vir fortis cum fortuna mala compositus, vtique si & // prouocauit. Non video, inquam, quid habeat in terris Iupiter Pulchrius, si conuertere animum velit, quam vt spectet Catonem iam partibus non semel fractis, stantem nihilominus inter ruinas publicas, rectum gubernatorem in tempestate, in acie militem intelligas. Ignis aurum probat, miseria fortes viros. Nihil enim videtur infelicius eo, cui nihil vnquam aduenit aduersi; Non enim licuit illi se experiri, vt ex voto illi fluxerint omnia, vt ante votum. Male tamen de illo Dij iudicauerunt. Indignus visus est a quo vinceretur aliquando fortuna, quae ignauissimum quemque refugit; quasi dicat, Quid ergo? istum mihi aduersarium assumam, statim arma submittet; Non opus est in illum tota potentia mea, leui comminatione pelletur, non potest sustinere vultum meum; alius circumspiciatur, cum quo possumus conferre manum; pudet congredi cum homine vinci parato; Ignominiam iudicat gladiator cum inferiore componi. Et infra, Veniamus ad Regulum. Quid illi fortuna nocuit? Quod illum documentum fidei, documentum patientiae fecit? Figunt cutem claui, & quocunque corpus fatigatum inelinauerit, vulneri incumbit; In perpetuam vigiliam suspensa sunt lumina, quanto plus tormenti, tanto plus erit gloriae. Male tractatum Socratem iudicas, quod illam potionem publice mixtam non aliter quam medicamentum immortalitatis obduxit? quasi diceret, Non est ita. Vbi & ostendir generaliter quod mala, quae videntur accidere bonis viris, non sunt mala ipsis, sed bona, vtilia, & pro ipsis, & alijs vniuersis, quorum dijs maior est cura. Nonne & hoc est quod Dominus ipse dicit, Non delebo Gentes, quas dimisit Iosue, vt in ipsis experiar Israelem, vtrum custodiant viam Domini, & ambulent in ea, annon? Iudic. 2. & sequitur, Hae sunt Gentes, quas Dominus dereliquit, vt erudiret in eis Israelem, & omnes qui non nouerant bella Cananaeorum, & postea discerent filij eorum certare cum hostibus, & haberent consuetudine praeliandi quinque Satrapas Philistinorum &c. Iudic. 3. Quare & beatus Iacobus monet, dicens; Om ne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias incideritis, scientes quod pro batio fidei vestrae patientiam operatur; patientia autem opus perfectum habet. Iac. 1. Quare & Apostoli ibant gaudentes a conspectu Cnocilij, quoniam digni habiti sunt, pro nomine Iesu, contumeliam pati Act. 5. & ad Rom. 5. Gloriamur in tribulationibus, scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem non confundit. Et I. Pet. 1. In quo exultabitis modicum nunc, si oportet, contristati in varijs temtationibus, vt probatio fidei vestrae multo pretiosior sit auto, quod per ignem probatur. Hoc idem, quantum ad bonos, tribulationes variae Iob ostendunt, ipsomet capitulo primo dicente, Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est: Vnde Augustinus, super illud Psalmi 32. quoniam ipse dixit, & facta sunt, ipse mandauit & creata sunt; Diabolus non potuit nocere Iob, nisi accepta potestate a Deo, quando ille permisit, ille potuit, non ergo ille potuit, sed qui permisit; Ideoque Iob bene eruditus non ait, Dominus dedit, Diabolus abstulit, sed Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est, non sicut Diabolo placuit, & hoc totum ad meritum & gloriam sancti sui. Pro quo dicit idem super illud Psalmi 34. Confundantur & reuertantur; Diabolus non habuit potestatem auferendi bona sancti Iob, nisi cum eam accepit a summa potestate: quare & dixit, Mitte I manum tuam, id est da potestatem. Deus autem qui Diabolo permiserat vt illa tolleret, seruum suum interius non deserebat, sed ad Diabolum superandum animam serui sui frameam sibi fecit. Idem probat tribulatio sancti Tobiae, teste Raphaele, quia, inquit, acceptus eras Deo, necesse erat vt tentatio probaret te. Pro quo dicit Augustinus in sententijs Prosperi, propositione 22I. Profectus fidelium sine tentatione non prouenit, nec sibi quisquam innotescit, nisi probationis examine, nec coronabitur, nisi qui vicerit, neque vincet, nisi certauerit: quis autem certat nisi inimicum habens & tentationi resistens? Idem quoque super illud Psalmi 148. Ignis, grando, nix &c. quae faciunt verbum eius, de occisione Innocentis per fulmina, seu quodcunque aliud genus mortis sic dicit; Quicquid hic accidit contra voluntatem nostram, noueritis non accidere nisi de voluntate Dei, de ipsius prouidentia, ordine, nutu, & legibus. Et si nos non intellexerimus quid, quare fiat, demus hoc prouidentiae ipsius, quia non sit sine causa, & non blasphememus: Omnia enim, quae vanis videntur in rerum natura temere fieri, non fiunt nisi iussu eius. Idem super illud Psalmi 57. Sicut cera liquefacta auferentur, Sunt hic poenae, carceres, exilia, tormenta, mortes, diuersa genera dolorum & tribulationum, & ista Dei iudicio dispensantur; sed multis sunt ad probationem, multis ad damnationem. Idem super illud Psalmi 3I. Gloriamini omnes recti corde. Quid est recti corde? non resistentes Deo; Quisquis homo quicquam patitur praeter voluntatem, afflictiones moerores, labores, & humiliationes non tribuit nisi voluntati Dei iustae; Ipse est rectus corde. Peruersi autem corde praui & distorti sunt, qui mala, quae patiuntur, inique se pati dicunt, dantes illi iniquitatem, per cuius voluntatem patiuntur; aut quia non audent ei dare iniquitatem, auferunt ei gubernationem. Et hi distorti corde tres habet sententias; Aut quod non est Deus, sicut dixit stultus in corde suo; Aut quod iniustus est Deus, qui non distribuit peiora peioribus; Aut quod Deus non gubernat res humanas. Item Ieronymus lib. 4. super Esaiam, tractans illud 28. capituli, Nunquid tota dic arabit arans &c. ita dicit; Deus varie genus dispensat humanum; nunc punit, nunc miseretur; nunc corripit, nunc defendit, nunc arat, nunserit nunc maturas fruges metit, & demessas in areis terit, orbemque suum gubernat, vt voluerit. Cui concordat Boetius de Consulatione Philosophiae prosa quarta, cum dicit; De hoc quidem tu iustissimum putas, omnia scienti prouidentiae diuersum, id est, contrarium videtur; vnde & quaedam causa victrix in bello placuit Dijs tanquam iusta, non Catoni; victa vero Catoni, non Dijs, sicut testatur Lucanus. Sed opinionem Catonis reprobat statim dicens, Igitur quicquid videas contra spem geri, rebus quidem rectus ordo est, opinioni vero tuae peruerse confusio. Et infra eadem prosa ostendit; Quare ex diuina prouidentia quibusdam bonis non contingunt aduersa, quibusdam vero contingunt, & de malis similiter; quibusdam bonis non contingunt aduersa, quia sunt infirmi, nec sufficerent sustinere, sed forsan desinerent colere innocentiam per quam non possent retinere fortunam. Est alius ita perfectus, quod prouidentia nefas iudicat quibuslibet aduersis ipsum contingi; Sunt qui¬ ¬ dam boni quandoque summe praelati, vt per eos malorum improbitas retundatur; alijs vero bonis mixta pro animorum distribuit qualitate. Quare quosdam bonos pronos tamen ad Iuxuriam, alia aduersitate remordet, ne longa foelicitate Iuxurient; alios duris exagitat, vt animi virtutes patientiae vsu, atque exercitatione confirment; Alij pusillanimes plusquam oportet metuunt, asperaque tamen possunt sufferre; alij vpraesumptuosi plus aequo aduersitates quasi facillimas sibi despiciunt, quas tamen sufferre non possunt: Hos in cognitionem sui per experientiam tristium prouidentia Dei ducit. Quidam autem boni inexpugnabiles omni supplicio exemplum caeteris praebuerunt, inuictam esse virtutem: Et subdit, quanquam recte atque disposite, & ex eorum bono quibus accedere videntur, nulla du¬ bitatio est; Diligentibus enim Deum omnia cooperantur in bonum, ad Rom. 8. Statimque ostendit, quod ex causis similibus accidunt improbis prospera & aduersa; aduersa quidem tribus de causis; prima, quia talia meruerunt; secunda, vt eorum supplicia alios deterreant a peceato; tertia vt ipsi improbi per talia emendentur: prospera vero eis contingunt multis de causis: Prima, vt boni hoc videntes eliciant argumentum, quid de tali foelicitate, scilicet diuitiarum & huiusmodi debeant iudicare, quae etiam improbis famulatur: secunda, quia aliqui mali efficerentur peiores, si rei familiaris inopiam paterentur, cui morbo prouidentia diuina pecuniae collectione medetur: Tertia, vt habens conscientiam sordidam, dum in poenam dignam peccati pertimescit amittere bona fortunae quae habet, mutet mores & dum fortunam amittere metuit, nequitiam derelinquat: Quarta, vt quanto quorundam malorum talis foelicitas amplius cumulatur, tanto eos in profundiorem infoelicitatem praecipitet, cum fuerit eis ablata. Nam secundum eundem supra eodem, lib. 2. prosa 4. In omni aduersitate fortunae infoelicissimum genus est infortunij fuisse foelicem. Deinde consequenter ostendit, quare malis ius permittitur puniendi, & dicit hoc ideo fieri, vt exercitij bonis, & malis esset causa supplicii; ex quo saepe illa summa prouidentii protulit insigne miraculum, vt malos mali bonos efficerent. Ad hoc facit similiter, quod narrat Iacobus de Vitriaco, de quodam Heremita spiritu aggresso blasphemiae, in tantum quod coeperat cogitare iudicia Dei iusta non esse, eo quod malos prosperari permittit, & bonos affligi. Cui Angelus in specie hominis missus a Domino; Sequere, inquit, me, & videbis iudicia Dei occulta; quem cum secutus fuisset ad domum cuiusdam boni viri, eis tota nocte laetae hospitalitatis officiis exhibitis, furatus est cyphum hospitis, quem maxime diligebat, eumque cuidam maligno, qui eos secunda nocte exceperat, erogabat: Tertia vero nocte a benigno hospite sunt benignius hospitati, cuius famulum mane de quodam ponte praecipitans submergebat; & quarta nocte a bono similiter bene recepti, filium eius paruulum vagitantem, nec eos dormire sinentem occidit. Quibus visis Heremitae volenti eum dimittere, ita dixit; Ego sum missus tibi a Domino, vt occulta eius iudicia tibi prodam. Primus ergo hospes noster nimis dilexerat illum cyphum, ideoque pro bono suo abstuli sibi cyphum, illumque donaui hospiti nostro malo, vt mercedem suem recipiat in praesenti. Tertij vero famulum submergeba, quia in corde suo firmauit dominum suum die crastina occidisse, sicque bonum dominum a morte, & malum famulum ab homicidio operis preseruaui, vt ille in inferno mitius puniretur. Quarto autem hospes priusqua haberet filium & herede, largus eleemosynas faciebat; sed nato sibi filio & herede manum retraxit. Quare & ab eo causam auaritiae abstuli, & in paradisum attuli anima innocentis, Cuius etiam facti vel similium assignat Sapiens aliam causam, dicens; Raptus est, ne malitia mutaret intellectum eius, ant ne fictio deciperet animam eius, Sap. 4. Haec & similia de sanctis Iob, & Tobia voluit Deus ostendere manifeste quod fiebant ab eo; vt illud ide in omnibus similibus generaliter nos doceret, & sic contra aduersa omnia per patientiam nos armaret. Vnde Tobiae 2. Hanc temptationem ideo permisit Deus illi euenire, vt posteris daretur exemplum patientiae eius, sicut & sancti Iob. Quaecunque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt, vt per patientiam & consolationem Scripturae spem habeamus, ad Romanos 15. Quod etiam tribulationes per malos malis & bonis illatae immittantur a Deo, probat 77. Psalmus dicens; Misit in eos itam indignationis suae; indignationem, & iram, & tribulationem, immissiones per Angelos malos. Vt autem tam longam seriem breui sermone concludam, sicut sparsim in Scriptura Canonica, & scriptis Patrum varijs continetur, quinque de causis flagella contingunt, sicut etiam 4. Senten. Lumbardi, dist. 15. recitatur: Primo, vt iustis merita per patientiam augeantur, vt Iob: Secundo, ad virtutum custodiam contra superbiam, sicut Paulo, vt patet, 2. ad Cor. 12. Tertio, ad corrigenda peccata, sicut lepra Mariae, vt patet Num. 12. Quarto, ad manifestandum opera Dei, vt patet de caeco nato, Ioh. 9. Quinto, ad inchoationem poenae in presenti, quatenus hic videatur, quid in inferno sequatur, sicut illud Deut. 32. Ignis succensus est in furore meo, & ardebit vsque ad inferni nouissima. Vnde & ler. 17. Duplici contritione contere eos; sicut fuit de Herode, vt patet Act. 2. & multis similibus multis locis. Item hoc est verum, nedum in adultis, sed in paruulis, de quibus minus videtur. Vnde Augustinus de bono perseuerantiae, 35. sic dicit; Neque enim fato cogitur Deus illis infantibus subue nire, illis autem non, cum sit vtrisque causa communis; aut res humanas in paruulis non diuina prouidentia, sed fortuitis agi casibus opinabimur, cum rationales vel damnandae vel liberandae sint anime, quandoquidem nec passer cadit in terram sine voluntate Patris nostri, qui in coelis est; aut parentum negligentie tribuendum est, quod paruuli sine baptismate moriuntur, vt nihil ibi agant diuina iudicia. Quid dicam quod paruulus aliquando ante baptisma expirat, etiam festinantibus patentibus, & paratis ministris, vt paruulus baptiretur, Deo tamen nolente non datur, qui eum paululum in hac vita non tenuit vt daretur? Quid est etiam quod aliquando paruulis infidelium filijs potuit, ne irent in perditionem, & filijs fidelium non potuit baptismate subueniri? vbi certe ostenditur, quod personarum apud Deum non sit acceptio, alioquin cultorum suorum potius quam inimicorum filios liberaret. Qui & de Correptione & gratia 27. Mirum est & verum, quod filios quosdam amicorum suorum, hoc est regeneratorum bonorum, quia fidelium, sine baptismo hic paruulos exeuntes, quibus vtique si vellet, huius lauacri gratiam procuraret, in cuius potestate sunt omnia, alienat a regno suo, in quod parentes mittit illorum; & quosdam filios inimicorum suorum facit in manus Christianorum venire, & per lauacrum introduci in regnum, a quo eorum parentes alieni sunt, cum & illis malum, & istis bonum meritum nullum sit paruulis ex eorum propria voluntate. Certe haec iudicia Dei quoniam iusta & alta sunt, nec vituperati possunt nec penetrari. Idem de gratia, & libero arbitrio 50. Aliquando filijs infidelium praesentatur haec gratia, cum occulta Dei prouidentia in manus piorum quomodocunque perueniunt; aliquando fidelium filij non eam consequuntur; aliquando impedimento existente ne possit periclitantibus subueniri. Fiunt vero ista per occultam Dei prouidentiam, cuius inscrutabilia sunt iudicia, & inuestigabiles viae. Hoc etiam totum vniuersalis Ecclesiae in suis rationibus profitetur, Dirige, inquiens, actus nostros in beneplacito tuo, &c. Et iterum, Assit nobis virtus Spititus Sancti, cuius & sapientia conditi sumus, & prouidentia gubernamur; Et iterum, Deus, cuius prouidentia in sui dispositione non fallitur, te supplices exoramus, vt noxia cuncta submoueas, & omnia nobis profutura concedas, manifeste supponens, quod omnia noxia & similiter profutura diuina prouidentia disponantur.
On this page