Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 32
CAP. XXXII. Quod omnia proueniant a Dei prouidentia actualiter dispo¬ nente, non solummodo permittente.
SEd quia inter Autoritates Sanctorum, quae de prouidentia Dei loquuntur, aliquae de permissione faciunt mentionem; posset forsitan apparere, quod per prouidentiam solam permissionem intelligant. Iam restat ostendere omnia prouenire a prouidentia actuali praeceptiua, seu etiam positiua, quae scilicet ponit actualem voluntatem in Deo. Hoc autem similibus rationibus ostendetur, quibus superiora capitula sunt ostensa, maxime quia capitula loquentia de scientia & voluntate diuina, per quae probatur vniuersalis prouidentia, loquuntur de scientia & volutione Dei actuali & positiua, non tantummodo permissiua. Item alias non sapientissime, nec perfectissime, nec decentissime disponeret vniuersum. Item omnia inanimata, & irrationabilia quae non dependent a voluntarijs actionibus actualiter prouidentur, & omnes operationes eorum, sicut 27um. & 3rum, docent;multo magis ergo omnia voluntaria, & omnes voluntariae actiones, sicut ex 30. & 3I. patet. Illa quoque testimonia Philosophica prius adducta non possunt intelligi congrue de prouidentia permissiua, neque alia testimonia scripturae, & Sanctorum possunt intelligi sub hoc sensu. Quomodo enim Saluator Matth. 6. a nobis solicitudinem rationabiliter remoueret, si nos curaret tantummodo permittendo & nihil actualiter prouidendo? Quomodo etiam Matthaei decimo, contra timorem mortis pro nomine suo illa somnolenta prouidentia nos armaret? Quis enim fiducialius decet taret, quia Deus permittit tantummodo hoc vel illud? Qualis etiam confortatio esset ista, Vnus passerum non cadit sine Patre vestro permittente, & vos estis meliores illis; No lite ergo timere quia vos non cadetis sine Patre vestro hoc maius, permittente, & indirferentius negligente? Imo non esset confortatio sed irrisio manifesta. Quid etiam nobis prodesset numeratio capillorum, si nihil nobis amplius actualiter prouideret, sed permirteret omnia currere in incertum, & fortuitis motibus agitari? Quomodo etiam in numeratione capillorum ineffabilis Dei affectus, & immensitas ac diligentia prouidentiae notaretur, sicut superius allegatur? Loquela quoque Dei actum importat; sed omnia sunt ab illa, quia a fando, seu famine summi Dei, sicut 2gum, ostendit. Alias etiam multa fierent a casu simpliciter & fortuna: Non enim quicquid permittitur est intentum, quod 2oun. damnat. Adhuc autem Iob, Tobias, & narratio Iacobi probant prouidentiam actualem; omnis quoque ad¬ uersitas quae est iusta poena peccati. Neque videtur modus loquendi Scripturae, Doctorum, nec vulgi vocare nudam permissionem, prouidentiam, quiasic quilibet proximus cuilibet pro uideret. Dicitque Anselmus de veritate 8. Secundum id quod agit, magis proprie videtur dici agentia & percurientia; & secundum id quod patitur actio, & percussio. Nam agentia & perentientia abagente & percutiente dicuntur, sicut prouidentia a prouidente, & continentia acontinente; quae, scilicet agens & percutiens, prouidens & continens sunt actiua. Pater ergo quod prouidentia ex sua significatione non tantum permissionem, sed actum aliquem, siue agentiam quandam importat. Amplius autem si ista expositio sit Scripturae conueniens, cum Scriptura loquatur similiter de praedestinatione, creatione, gubernatione, gratiae & caeterorum bonorum collatione, peccatorum remissione, & multis similibus, omnia possent per solam permissionem exponi, quod tamen quantum Christianae fidei derogaret, vel potius ipsam totam subuerteret, nullus ambigit Christianus. Item tunc sancti Patres tam laboriose probantes, omnia prouidentia gubernari, inaniter laborarent: Non enim docerent aliquod dubium aut ignotum; Nullus enim ignorat omnia fieri Domino permittente. Item omnia quae hic aliquo modo contingunt, aliquas causas habent, & omnes illae causae reducuntur ad aliquam primam causam, sicut secunda Suppositio, d& secundum capitulum manifestant: & haec omnium prima causa est Deus vt nulli est dubium: Deus ergo haec omnia aliquo modo causat, & non necessitate naturali, nec casualiter, ignoranter, improuidenter, aut temere; ergo per voluntatem cum certa scientia prouidentem. Item mater amans, prudens, & potens actualiter prouidet filijs vniuersa; Deus autem Pater noster coelestis incomparabiliter est amantior, prudentior, & potentior omni matre; quare & prouidentia actuali non permissiua aut obliuiosa tantummodo prouidet nobis cuncta. Vnde & Esaiae 49. Nunquid obliuisci potest multer infantem suum, vt non misereatur filio vteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliuiscar tui. Ecce in manibus meis descripsi te, Glossa, vt semper videam & memorem, ne te arbitreris penitus derelictam: quid tamen valeret illa visio vel memoria lntellectus solius, nisi adesset similiter prouida beneuolentia voluntatis? Ideoque infru eodem subiungit, Eos qui iudicauerunt te, iudicabo, filios tuos saluabo, Ego Dominus saluans te, & redemptor tuus. Item Esaiae 10. dicitur de SenacheribRege Assur; Vae Assur virga furoris mei, & baculus ipse est indignatio mea in manu eorum; ad gentem fallacem mittam eum, contra populum furoris mei; Mandabo illi vt auferat spolia, & diuidat praedam, & ponat illum in concuscationem. Dominus ergo in talibus est agens principale, & Tyrannus quilibet tantum instrumentale: Ideo sequitur, Et erit cum impleuerit Dominus cuncta opera sua in monte Sion & Hierusalem, visitabo super fructum magnifici cordis Regis Assur, & super gloriam altitudinis oculorum eius; Dixit enim, In fortitudine manus meae ego feci, & in sapientia mea intellexi, &c. Et sequitur, Nunquid gloriabitur securis contra eum, qui secat in ea, aut exaltabitur serra contra eum a quo tranitur? Quomodo si elenetur virga contra seuantem se, aut exaltetur baculus qui vtique lignum est; propter hoc &c. sequitur eius poena, vbi dicit Glossa, quasi sicut haec inanimata sunt instrumenta nihil per se facientia, sed per eum qui mouet ea: sic nec Senacheribper se, sed in Dei virture operatus est; Vnde & gloriatio eius? stulta & vltione digna. Super quod etiam dicit Hieronymus lib. 4. super Esaiam, O stultissime mortalium, Dei itam, tuam putas esse sapientiam, & illius iussionem ad tuam refers fortitudinem, quomodo si securis glorietur contra eum, qui securim tenet, & serra contra eum a quo trahitur, & dicant opera cuncta quae per securim & setram fiunt sua esse se arte perfecta: Et si eleuet quispiam virgam, & exaltet baculum cum potentia ad percutiendum quem voluerit; & ipsa virga aut baculus glorientur & dicant a se percussum esse qui percussus est; sic & tu, cum organum fueris Dei voluntatis, erigeris in superbiam, & cuncta quae geruntur, tuae gloriaris fuisse virtutis. Haec eadem sententia multo plenius capitulo quarto patet. Item Esaiae 13. Onus Babylonis &c. ego mandaui sanctificatis meis, & vocaui fortes meos in ira mea, exultantes in gloria mea, Dominus exercituum praecepit militiae belli venientibus de terra procula summitate Coeli, Dominus & vasa futoris eius, vt disperdat omnem terram. Super quod dicit Hieronymus super Esaiae lib. 5. Nos historiae ordinem prosequentes, hos sanctificatos & fortes dicimus esse Medos, de quibus in consequentibus apertius Scriptura testatur dicens, & est, Ecce ego suscitabo super vos Medos, qui argentum non quaerant, nec aurum velint: & subdit, Nec mirum, si Medos ad subuersionem Babysonis sanctificatos vocet, cum per Ieremiam, ipsum Nabuchodonosor qui eius imperio seruiebat, destruens praeuaricatricem Ierusalem, seruum suum dixerit & columbam. Porro quod ait Fortes in ira mea & exultantes in gloria mea, ostendit eos non suis viribus, sed Dei ira, tam sublimis regni potentiam subuertisse. Vnde & Dan. 1. Tradidit Dominus in manu eius, id est, Nabuchodonofor, Iaochin Regem Iudae &c. Glossa, cuius, scilicet Domini, voluntate factum est, non viribus hostium. Item Ierem. 3I. Qui dispersit Israel, congregabit eum, Glossa, Non ergo potentiae hostium, sed Domini voluntas. Et supra 10. Scio Domine inquit Propheta, quod non est hominis via eius, nec viri est vt ambulet, & dirigat gressus suos; vbi Glossa, Erubescant, qui aiunt vnumquemque suo regi arbitrio. Non est enim hominis via eius &c. Vnde Dauid, a Domino gressus hominis derigetur. Nec potest quis exponere istam autoritatem de hominis bonis vijs, & gressibus bonis tantum, propter Dei gratiam necessario requisitam, quae non est totaliter in hominis potestate, quia leremias loquitur ibi ad literam de via hominis Babylonij, scilicet Nabucodonosor regis Babysonis, sicut infra multoties exprimit nomen eius venturi, tanquam flagellum & malleus irae Dei, vt in poenam peccati vastaret Iudaeam, sicut litera praecedens & sequens ostendit. Dicit enim vox auditionis, Glossa, Babysonij venientis, Ecce venit, & commotio magna de terra Aquilonis, vt ponat Ciuitates Iuda in solitudinem, & habitaculum Draconum. Babyson namque fuit ex parte Aquilonis respectu Iudeae, dicente Hieronymo super illud Dan. II. Conteretur regnum eius, & diuidetur in quatuor ventos Coeli, quod Aegyptus est ad Meridlem, Macedonia ad Occidentem, Siria & Babysonia ad Septentrionem, & Asia ad Orientem respectu Iudeae. Quare & letem. Dominus ad Ieremiam sic dixit, Ab Aquilone pandetur omne inalum super omnes habitatores terrae: Glossa, Iudeae: Quia ecce ego conuocabo omnes congregationes regnorum Aquilonis, Glossa, Regi Babylonis subiectas, Et venient & ponent vnusquisque solium suum in introitu portarum lerusalem, & super omnes muros eius in circuitu, & super vniuersas vrbes Iuda, & loquar iudicia mea cum eis super omni malitia eorum, qui dereliquerunt me, & libauerunt Dijs alienis. Quapropter & infra 27. Dominus vocat Nabuchodonosor seruum suum, Nunc, inquiens, ego dedi omnes terras istas in manum Nabuchodonosor Regis Babylonis serui mei. Et sequitur Ierem. 10. immediate post literam superius recitatam, Scio Domine, quod non est hominis via eius, Olossa, hominis Babysonii, sed nostri meriti & tuae indignationis. Et sequitur, nec viri est vt ambulet & dirigat gressus suos, Corripe me, Domine, veruntamen in iudicio, & non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. Iste tamen homo Babysonis hoc non fecit ex charitate, sed ex crudelitate, nec zelo iustitiae aut obedientiae voluntati diuinae, sed magis superbiae, & libidinis dominandi. Quare non meruit, sed peccauit, sicut & fuit de Senacherib Rege Assur, vt superius est ostensum. Hoc enim patet expresse Ierem. 25. Vbi Dominus, Pro eo, inquit, quod non audistis verba mea, ecce ego mittam & assumam vniuersas congregationes Aquilonis, & Nabuchodonosor seruum meum Regem Babylonis, & adducam eos super terram istam, & super habitatores eius, & in terficiam eos & caetera cuncta mala. Et sequitur consequenter, & seruient Regi, seu Regibus Babylonis, 7o annis; Cumque impleti fuerint anni 70. visitabo super Regem Babysonis, & super gentem illam, iniquitatem eorum, & super terram Chaldaeorum, & ponam illam in solitudines sempiternas. Quod & infra 50. habetur expressius, vbi & peccatum eius & poena clarius exprimuntur: Recedite, inquit, de medio Babylonis, & de terra Chaldaeorum egredimini, quoniam ecce ego suscito, & adducam in Babysonem, congregationem gentium magnarum, & praeparabuntur aduersus eam, & in die capietur, & erit Chaldaea in predam; omnes vastantes eam replebuntur, ait Dominus, quoniam exultatis & magna loquimini diripientes haereditatem meam. Confusa est mater vestra nimis & adequata pulueri quae genuit vos. Ecce erit nouissima in gentibus, & deserta in via & arens, ab ira Domini, non habitabitur, sed redigetur tota in solitudinem. Properamini contra Babysonem, per circuitum debellate eam, quia Domino peccauit? Ceciderunt fundamenta eius, & destructi sunt muri eius, quoniam vltio Domini est, vltionem accipite de ea. Sicut fecit, facite ei, dispergite satorem de Babylone, & tenentem falcem a facie gladij columbae. Glossa, Nabuchodonosor columbam vocat, non per simplicitatem, sed pro stultitia superbiae. Et sequitur in Propheta, C rex dispersus Israel, Leones eiecerunt eum; Primus comedit eum Rex Assur, iste nouissimus exossauit eum, Nabuchodonosor Rex Babylonis. Propterea haec dicit Dominus, Ecce ego visitabo Regem Babylonis, & terram eius, sicut visitaui Regem Assur; Et sequitur modus visitationis, dissipa & interfice, vox belli in terra, & commotio magna; quomodo confractus est & contritus malleus vniuersae terrae? quomodo versa est Babyson in desertum? Et sequitur, Ecce ego ad te, superbe, Dicit Dominus, quia veniet tempus visitationis tuae, & cadet superbus, & cetera non pauca similia post & ante. Hoc etiam totum plane testatur onus Babysonis non leue Es. 13. Prophetatum. Item Ierem. 47. dicitur ipsi Nabuchodonosor sub nomine mucronis in persona afflictorum. O mucro Domini, vsque quo non quiesces, ingredere in vaginam tuam, refrigereris & sile, & respondet Propheta pro eo, Quomodo qui¬ escercum dominus praeceperit ei aduersus Ascalonem, &c. vbi Glossa, quasi diceret, Non po¬
test gladius quiescere, nisi Domino iubente, cuius vindictam exercet. Item Thren. 3. Quis est iste qui dixit, vt fieret Domino non iubente? Vbi Glossa, Quis est iste quam stultus, quam audax qui dixit, vt fieret Domino non iubente, quo iuste disponente omnia fiunt. Et ostendit hoc multum diffuse, tam in malis quam in bonis. Haec omnia significant diuinam prouidentiam, non permissiuam tantummodo sed actualiter praeceptiuam. Nec potest quis dicere, quod Deus prouidet illa magna, sed aliqua parua non curat; si enim prouideat facta Paparum & Imperatorum vel Regum, cur non Cardinalium atque Ducum? & si horum, cur non Archiepiscoporum & Comitum? & si horum, cur non Episcoporum & Baronum, Rectorum & militum? & sic de maximis ad minimos, de superbis ad humiles, & de diuitibus ad pauperes descendendo, sicut capitulum proximum arguebat: maxime quia abscondit mysteria sua a sapientibus & prudentibus, & paruulis ea reuelat. Annon & Angeli pusillorum semper vident faciem Patris in coelis, qui & humilia respicit de propinquo, & alta a longe cognoscit? qui etiam ipse pauper elegit pauperes in hoc mundo? Item Apostolus, Augustinus, Ieronymus, Gregorius, & alij sancti Doctores supponentes, quod omnia in figura contingebant illis, & quod scripta sint ad doctrinam & correptionem nostram, trahunt maiora huiusmodi ad minora, & ad alia similia vniuersa. Dicit quoque Ieronymus libro quarto, super Esaiam vbi prius: quicquid autem Assyrio dicitur, id est, Sennacherib Regi Assyriorum, ad haereticorum superbiam, & ad Diabolum referri potest, qui securis, & serra, & virga in Scripturis appellantur, eo quod per illum infructuosae arbores succidantur, & diuidatur atque serretur incredulorum duritia, & percutiantur virga, qui non recipiunt disciplinam, Idemque onus Babylonis, quod libro quinto exponebat historice, vt est dictum, libro sexto, exponens anagogice, dicit: Quod Babylon, quae interpretatur confusio, significat istum mundum, qui in maligno positus est, & non solum linguas, sed opera singulorum mentesque confundit; & Nabuchodonosor Rex eius significat Diabolum; & eius sanctificati fortes & Duces, Apostolos & Apostolicos viros ac Duces Ecclesiae: omnesque Doctores totam sacram Scripturam in locis similibus simili modo intelligunt & exponunt. Item maxima & horribilissima mala quae vnquam fuerant facta, scilicet persecutio, & occisio Christi & Apostolorum, ac caeterorum eius membrorum ab actuali Dei prouidentia emanarunt. Non est enim probabile quod Deus Pater suum vnicum filium tam dilectum, de quo Angelis suis mandauit, vt custodirent eum in omnibus vijs suis, quem etiam ipsemet nunquam dimisit, quoniam vnum sunt, vnquam casui, vel fortunae aut infortunijs maximis exposuerit negligenter; nec quenquam permisit tangere Christum suum, aut quicquam sibi accidere quouismodo, nisi ex sapientissimo consilio suae prouidentissimae voluntatis. Sic enim parens sapiens, bonus, & potens suo filio tenerrimo praedilecto, si posset, in omnibus prouideret. Hoc namque maxime decet, & congruit, nec aliter congruit, vt capit. 27. & sequentia docuerunt. Et hoc videtur Esaias 53 testari, cum dicit; Oblatus est quia ipse voluit. Nec dubium quin Pater & Filius sint inseparabilis voluntatis; quare & multi fideles hoc vnanimiter contestantur, dicentes; Domine, tuqui fecisti coelum & terram, mare, & omnia quae in eis sunt, qui Spiritu Sancto per os Patris nostri Dauidis pueri tui dixisti, Quare fremuerunt gentes, & populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terrae, & principes conuenerunt in vnum aduersus Dominum, & aduersus Christum eius. Conuenerunt enim vere in ciuitate ista aduersus sanctum puerum tuum Iesum, quem vnxisti, Herodes, & Pontius Pilatus cum gentibus & populis Israel, facere quae manus tua, & consilium tuum decreuerunt fieri, Act. 4. Et simile est quod dicit Apostolus ad Rom. 11. Secundum Euangelium quidem inimici propter vos. Et 1. ad Cor. 1I. Oportet haereses esse, vt qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. Harum autem trium autoritatum duas primas tractat Augustinus De praedestinatione Sanctorum, 2I. ad intellectum praemissum, & subdit; Tanta quippe ab inimicis Iudaeis manus Dei & consilium praedestinauit fieri, quanta necessaria fuerunt Euangelia propter nos. Et idem De correptione & gratia, 22. dicit, quod Deus elegit Iudam, ad effundendum sanguinem suum, & vt per eius opus damnabile Christi opus venerabile compleretur. Item Lumb. 3. Sen. dist. 20. ita dicit; De Christo legitur, quod sit traditus a Patre, & quod seipsum tradidit, & quod Iudas eum tradidit, & Iudaei; Ipse se tradidit, quia sponte ad passionem accessit; & Pater eum tradidit, quia voluntate Patris, imo totius Trinit. passus est; Iudas tradidit prodendo, & Iudaei instigando; & fuit actus Iudae, & Iudaeorum malus, & actus Christi, & Patris bonus; opus Christi & Patris bonum, quia bona Patris & Filij voluntas. Malum fuit opus Iudae & Iudaeorum quia mala fuit intentio. Diuersa fuerunt ibi facta siue opera, id est, diuersi actus & vna res, siue factum, scilicet passio illa. Ideo Doctores aliquando vniunt in facto illo Patrem, Filium, Iudam, & Iudaeum, aliquando distingunt, Respicientes enim ad passionem, vnum opus illorum dicunt; attendentes intentiones & actus facta diuersa discernunt. Unde Aug. Facta est, inquit, traditio a Patre, facta est traditio a Filio, & a Iuda facta est traditio; vna res facta est, id est, passio, quid ergo discernit inter eos? quia hoc fecit Pater & Filius in charitate, Iudas vero in proditione. Videtis quod non quid faciat homo, sed qua intentione considerandum est. In eodem facto, id est, operatione inuenimus Deum, quo Iudam: Deum benedicimus, Iudam detestamur, quia Deus cogitauit salutem nostram, Iudas cogitauit pretium, quo vendidit Dominum suum; Filius pretium quod dedit pro nobis. Diuersa igitur intentio diuersa facta facit, cum tamen vna res fit ex diuersis. Ecce dicit vnam rem ibi fuisse, & diuersa facta, quia fuit vna ibi passio, sed diuersi actus; & actus quidem Iudae & Iudaeorum mali, quibus operati sunt Christi passionem, quae bonum est, & opus Dei est. Passio igitur Christi & opus Iudaeorum dicitur, quia ex actibus eorum prouenit: & opus Dei, quia eo Autore, id est, eo volente fuit. Vnde Augustinus, Nemo aufert animam Christi ab eo, quia potestatem habet ponendi & sumendi: Ecce habes Autorem operis. Ponet Animam; ecce habes opus Autoris: & vt generaliter concludam quoties Christus in carne aliquid patitur, opus Autoris est: quia enim sua voluntate, non alio cogente perpetitur, ipse Autor est operis. Item Augustinus super illud Psalmi 103. Abincrepatione tua fugient, a voce tonitrui tui formidabunt, ascendunt montes, & descendunt campi, &c. terminum posuisti, &c. iussit Imperator; sed quis iussisset nisi Deus tonuisset? Quia Deus voluit, illi iusserunt & factum est: Ergo nullus hominum arroget sibi aliquid; formidabunt aquae sed a voce tonitrui tui; Et infra, eodem, Ascendunt montes, scilicet potestates saeuiendo, & descendunt placando; quare non saeuiunt modo, quare non dant operam, si non possunt euertere terram nostram, saltem contegere eam? Audi, terminum posuisti, quem non transgredientur, neque reuertentur tegere terram. Amplius autem si non omnia prouenirent a prouidentia actuali, aliquis actus posset esse simpliciter malus, iniustus, & inordinatus, ordinatione scilicet praecedente. Est enim duplex ordinatio, scilicet praecedens & subsequens; Ordinatio praecedens est quae praeordinat rem ad esse, sicut Deus praeordinauit creare mundum; Ordinatio subsequens est, quae posita re in esse, ordinat illam certo ordine per aliquid sibi conueniens, vt actum malum per miseriam & per poenam. Talis igitur actus malus si non procedat a prouidentia praeceptiua, sed tantummodo permissiua, est iniustus simpliciter & inordinatus, ordinatione scilicet praecedente. Nihil enim est iustum in talibus, nisi quod primae regulae iustitiae conformatur, quae est actualis Dei voluntas, sicut vigesimum primum docet, nec aliquid praeordinatum simpliciter, quod non praeordinatur ab illa quae est principium huius ordinis & primaria ordinatrix. Nullus autem actus quantumcunque malus est simpliciter iniustus aut inordinatus ordinatione praecedente, quoniam tunc totum vniuersum non optime disponeretur, cuius contrarium vigesimum septimum capitulum allegauit. Melius autem & sapientius disponitur vniuersum, si tales actus disponantur ordinatione praecedente & subsequente, quam tantummodo subsequente. Quilibet ergo talis actus iustus est respectu Dei illum volentis, & respectu patientis qui illum patitur propter peccata sua, vel propter aliquam aliam causam approbatam a voluntate diuina, licet respectu agentis particularis, vt diaboli aut hominis sit iniustus, qui hunc facit animo maleuolo & nocendi, non animo diuinae iustitiae exercendae, sicut si tortor aliquem suspendendum iuste traditum sibi a Iudice, non amore exequendi iustitiam, sed libidine vindicadi suspendat, & sicut si seruus iussus verberare filium Domini, verberet eum animo vindicandi, non animo ex mandato Domini castigadi. Quemadmodum dicitur Isa. 10. de Senacherib Rege Assyriorum, qui fuit virga furoris Dei in populum delinquentem; sed quia hic nesciuit, nec animo tali fecit, peccauit, Ve, inquit, Assur, virga furoris mei, ad gentem fallacem mittam eum, contra populum furoris mei mandabo illi, vt ponat illum inconculcationem. Ipse autem non sic arbitrabitur, & cor eius non ita estimabit, sed ad conterendum erit cor eius, non ad corrigendum: Dicit enim, Nunquid non Principes mei simul Reges p sunt? &c. totum proprijs viribus superbe tribuendo. Et ideo sequitur comminatio poenae sibi, Et erit, inquit, cum impleuerit Dominus cuncta opera sua (non Senacherib) in monte Sion. visitabo super fructum magnifici cordis Regis Assur, & super gloriam altitudinis oculorum eius. Dixit enim, In fortitudine manus meae, ego feci, &c. Et sequitur poena eius; Propter hoc mitret Dominus in pinguibus eius tenuitatem, &c. Illa ergo conculcatio populi iusta fuit respectu Dei illam volentis, & per illam virgam suam illam facientis, fuit iusta similiter respectu populi patientis, sed non respectu Senacherib illam crudeliter & superbe quasi propriis viribus inferentis. Idem patet de Nabuchodonosor sicut superius est ostensum, & de multis alijs flagellationibus populi Dei saepissime in Scriptura. Verum ne in tanta sententia quicquam ex sensu proprio videat dicere insensate, ecce Doctores sensari qui hoc sentiunt manifeste. Dicit igitur beatus Augustinus 83. quaestionum 27a isto modo; Fieri potest vt per malum hominem diuina prouidentia vt puniat & opituletur. Nam Iudaeorum impietas & Iudam supplantauit, & Gentibus saluti fuit. Item fieri potest, vt diuina prouidentia per hominem bonum & damnet & adiunet, sicut ait Apostolus, Alijs sumus odor vitae in vitam, alijs odormortis in mortem. Sed cum omnis tribulatio aut poena impiorum sit, aut exercitatio iustorum, quia eadem tribula & paleam concidit, & frumentum a paleis exuit, vnde & tribulatio nomen accepit. Rursum cum pax & quies a molestijs corporalibus & bonos lucretur, & malos corrumpat, omnia haec diuina prouidentia pro meritis moderatur animarum: Sed tamen non sibi eligunt boni ministerium tribulationis, nec mali amant pacem: quare ipsi quoque per quos agitur id quod ignorant, non iustitiae quae refertut ad Deum, sed maleuolentiae suae mercedem accipiunt; quemadmodum nec bonis imptratur, quod ipsis prodesse volentibus nocetur alicui, sed bono animo beneuolentiae praemium tribuitur. Summo enim Deo cunctarbene administrante quae fecit, nihil inordinatum in vniuerso nihilque iniustum est, siue scientibus, siue nescientibus nobis: Sed cum in parte osfendit anima peccatrix, tum quia promeritis ibi est, vbi esse talem decet, & ea patitur, quae talem pati aequum est, vniuersum Dei regnum nulla sui foeditate deformat. Quamobrem quoniam non omnia nouimus, quae de nobis bene agit ordo diuinus in sola bona voluntate, secundumi legem agimus; in caeteris autem secundum legem agimur, cum lex ipsa incommus tabilis maneat, & omnia mutabilia gubernatione pulcherrima moderatur. Idem de Natura boni II. Naturae Dei omnino noceri non potest, nec alicui naturae sub Deo iniuste noceri potest, quia & cum peccando aliqui iniuste nocent, voluntas iniusta eis imputatur. Potestas autem qua nocere permittuntur non est nisi a Deo, qui & ipsis nescientibus, nouit quid illi pati debeant, quibus eos nocere permittit. Et infra eodem 32. quia nocentium potestas non est E nisi a Deo, sicut scriptum est; Per meReges regnant, & Tytanni per me tenent terram; Di¬ cit & Apostolus, Non est potestas nisi a Deo. Et sob; Qui regnare facit hypocritam propter peruersitatem populi: Et de populo Israel dicit; Dedi eis Regem in ira mea; Iniustum non est vt improbis accipientibus nocendi potestatem, & bonorum patientia probetur, & malorum iniquitas puniatur. Nam per potestatem diabolo datam & Iob probatus est, vt iustus appareret; & Petrus tentatus ne de se praesumeret; & Paulus Colaphitatus, ne se extolleret; & Iudas damnatus vt se suspenderet. Cum ergo per potestatem quam diabolo dedit, omnia iuste ipse Deus fecerit, non tamen pro his iuste factis praemium, sed pro iniqua nocendi voluntate, quae ipsius diaboli fuit, ei redderetur supplicium. Item Beatus Gregorius 2. Motal. 12. super illud Iobt. Nudus egressus sum de vtero matris meae &c. ita dicit; Quia vero consolatio non solum ex consideratione conditionis adhibenda est, sed etiam ex iustitia conditoris, recte subiungit, Dominus dedit, dominus abstulit, sicut Domino placuit, ita factum est. Sanctus vir, tentante aduersario, cuncta perdiderat, sed tamen sciens, quia contra se Satan tentandi vires nisi permittente Domino non habebat; Non ait, Dominus dedit, diabolus abstulit; sed, Dominus dedit, Dominus abstulit. Fortasse enim fuerat dolendum, si quod conditor de derat hostis abstulisset; at postquam non abstulit nisi ipse qui dedit, sua recepit, non nostra abstulit. Vhi & bene subiungitur, Sicut Domino placuit ita factum est: Cum enim in hac vita, ea, quaenolumus, patimur, necesse est vt ad eum qui iniustum velle nihil potest, studia nostrae voluntatis inclinemus. Magna quippe est consolatio in eo quod displicet, quod illo ordinante orga nos agitur, cui non nisriustum placet, Si igitur iusta placere Domino, scinmis, pati auteminulla, nisi quae Domino placuerint, possumus, iusta sunt cuncta quae patimur; & valde iniustum est; si de iusta passione murmuramus. Hoc etiam testatur Anfelmus de Verirate 7. ita dicens; Si omnia haec sunt; quod in summa veritate sunt, sine dubio haec sunt quod debent. Quicquid vero est quod debet, recte est. Igitur omne quod est; recte est. Et infra 8. mquet si dubitationem de pecoato, quomodo ipsum rrecte sit ;icum, deberet non esse; & de actumalae voluntatis specialiter ita quaerit; An putas esse debere: malaei voluntatis affectum 2. Et respondet, quod debet esse & non esse. Debet enimuesse, quia bene & sapienter ab eo, quo non permirtente fieri non posset, permittitur & non debet esse, quantum adt: illum cuius riniqua voluntate concipitur:: Sicut cum peccans, abe aliquo; ad quem non pertinet, percutitur, quoniam iste. dubet percuti,i & ille non debeti percutere, debet iesse & non debet esse percussio; & ideo recta, & non rectaunnegani non potest. Quodesi ad superuae sapientiae & bonitatis consideres iudicium, sine rex alterae parte tantum, siue ex vtraque; agentis: seili; cet & pauientis esse non debeat pereussio, quis audeat negare debere esse quod a tamasa¬ pientia & bonitate permittitur? Neget qui audeat, ego non audio. Item Titus, sicut allegatur in Glossa, super illud Luc. 13. Adetant nuntiantes de Galilaeis, quorum Pilatus sanguinem miscuit cum sacrificijs eorum, sic dicit; Manifestat etiam hic, quia quaecunque ex iudicijs accidunt in reorum supplicium, non solum iudicantium potestate, sed etiam nutu Dei contingunt. Vnde siue iusta conscientia puniat Iudex, siue aliud intendens condemnet, commendandum est negotium diuinae censurae. Et Chrysostomus super illud infra, eodem, 18. Cecidit hic turris in Silo & occidit eos, sic dicit; Non omnes punit dans alijs inducias poenitendi, nec tamen cunctos futurae punitioni reseruat, ne plures prouidentiam abnegarent. Licet tamen sic facerent, nulli negarent prouidentiam permissiuam, talia ergo cuncta proueniunt a prouidentia praeceptiua. Tota quoque Scriptura tam veteris Testamenti quam noui, tribuit Deo omnia poene verba actiua, vt adducere inimicos, timorem immittere & pauorem, in fugam conuertere, humiliare, deponere, euellere, disperdere, dissipare, destruere, flagellare, percutere, vulnerare, occidere, ac eorum contrario cum multis nominibus similibus, cuiusmodi sunt saluator, adiutor, protector, defensor, salus, virtus, protectio, defensio, fortitudo, cum suis similibus infinitis, quod non esset nisi Deus aliquo modo hoc faceret, & non tantum permitteret, vt videtur. Quare & haec omnia continentur sub sua prouidentia non permissiua tantummodo sed actualiter positiua, & quodammodo praeceptiua. Hoc autem videtur argumentum Apostoli ad Rom. II. Quia enim dicit diuinum responsum, Reliqui mihi septem millia virorum qui non curuauerunt genua sua ante Baal, arguit ipse quod fuit secundum operationem & electionem Dei, sic concludens: Sic ergo &t in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae, salui facti sunt. Et similiter arguit Glossa super illud Ierem. 31. Qui dispersit Israel, congregabit eum, dicens; Non ergo potentiae hostium, sed Domini voluntas; Dominus ergo haec omnia vere facit. Vnde & Esai. 45. Ego Dominus & non alter. formans lucem & creans tenebras, faciens pacem & creans malum, ego Dominus faciens omnia haec. Nec aliquis Propheticae veritati contradicat, ne vae maledictionis incurrat; Sequitur enim ibi, Vae qui contradicit factori suo, testa de samijs. Quicunque etiam hanc vniuersalem multitudinem operum virtutis Dei, mendaci glossa conantur restringere, inter inimicos Domini computantur dicente Psalmista, Psalmo 65. Iubilate Deo omnis terra, &c. Dicite Deo, quam terribilia sunt opera tua, in multitudine virtutis tuae mentientur tibi inimici tui; et vsque ad finem Psalmi prosequitur opera Domini communiter in prosperis & aduersis. Alias insuper detraheretur hominibus initium & finis Christianae Religionis, scilicet timor & amor; Initium namque sapientiae timor Domini, finis vero praecepti, imo & totius legis plenitudo est amor & charitas. Per timorem quis recedit a malo, & per amorem perseuerat in bono: Timor concipitur ex aduersis, amor ex prosperis generatur. Qui ergo tollit a Deo prospera & aduersa, nisi secundum illam improuidam prouidentiam tantummodo permissiuam, non actualiter positiuam, tollit ab eo timorem pariter & amorem. Ideoque dicit Augustinus 83. Quaestionum 36. Nihil verius eo quod dictum est, Initium sapientiae timor Domini. Nemo est quippe, qui non magis dolorem fugiat, quam apperat voluptatem. Eo fit, vt homines, quos nondum delectat pulchritudo virtutis, poenis a peccando deterreantur, quae verissime per sanctos viros & diuinos praedicantur. Vt ergo timeatur Deus, diuina prouidentia regi omnia persuadendum est, non tam rationibus quas qui potest inuenire, potest etiam & pulchritudinem sentire virtutis, quam exemplis vel recentibus siqua occurrunt, vel de Historia maxime veteris Testamenti & noui. Quicunque etiam istam prouideutiam Dei tollit, tollit & cuilibet tribulato, patientiae, spei, consolationis, & gaudij maximam portionem? Quis enim tam patienter, specialiter, consolatorie, & gaudenter sustinebit aduersa, si credat ea sibi accidere ab inimico tantummodo, vel a casu, nec per ea purgari peccata, exerceri virtutes, aut praemia cumulari, sicut si credat haec immitti sibi a Deo actualiter prouidente, propter aliquod tale bonum? imo sic firmiter credere, sanctis Dei omnibus aspera leniebat, retundebat acuta, & dura quaelibet molliebat, amara quoque & contraria singula dulciter temperabat, eratque in tristibus omnibus solatium singulare, quod & mihi etiam peccatori est principale remedium in aduersitatibus quibuscunque. O quam facile contraria sustinet qui Deum timet vel amat, credens Deum velle ipsum talia sustinere, qui nihil nisi sapientissime & iustissime potest velle. rioc. vt opinior, iugum Domini reddit suaue, & onus eius leue, & praestat laborantibus reqem animabus; quod & plane testatur Autoritas beati Gregorij 2. Moral. 12. superius recitata. Snem quoque in Deo tollit ab hominibus, qui sic ponit, & dat eis spem in Principibus, im hominibus & in carne; Hi enim hominem ab aduersitatibus veraciter liberant, & in prosperitatibus vere locant, Deo quasi dormiente quodammodo & tantummodo permittente; im quorum consiliun non veniet anima mea, imo consilium eorum longe sit a me, quia longe est a donsilio veritatis, quoniam ipsum est consilium vanitatis. Omnia enim quasi aduersa vel prospera mandauit Deus antiquis Patribus nota facere filijs suis, vt cognoscat generatio altera, filij qui nascentur, & exurgent, & narrabunt filijs specialiter ad hunc finem, uvt ponant in Deo spem suam, & non obliuiscantur operum Dei, Psalm. 7. Mihi igitur Deo adhaerere bonum est, ponere in Domino Deo spem meam; haec enim spes non confundit. Item sic ponens, nedum tollit praedicta ab hominibus in aduersis, sed & in prosperis tollit Deo amorem, honorem, & actionem multiplicem gratiarum, sicut capitulum proximum arguebat. Quis enim Deum suum amabit, & honorabit, & gratias sibi aget, quia solummodo permittit sibi prospera euenire, sicut & quandoque facit latro, vel tyrannus, quantum faceret si ea sibi ex speciali amore positiue, prouisa actualiter & veraciter sibi daret? Item sic ponere, ponit homines cum ingratis & insipiente in negatione Dei, & reddit eos ad mala omnia proniores. Vnde Iob vicesimo primo, recitata malorum prosperitate multiplici, sicut patet capitulo proximo, dixerunt mali Deo; Recede a nobis, quasi dicerent; Satis bene nobis est sine te, & quasi cum insipiente, negantes Deum, dixerunt; Quis est Omnipotens vt seruiamus ei? Psdimo quoque 72. recitata similiter prosperitate malorum, vt patet capitulo proximo; Dixerunt: Quomodo scit Deus, &c. Ecce ipsi peccatores obtinuerunt diuitias, quasi arguerent, ergo non scit Deus, vel non curat, nec iuste distribuit res humanas, & quasi vlterius dicerent saltem corde, ergo non est Deus; & ecce pronitas quae suboritur ad peccandum: Et dixi, ergo sine causa iustificaui eor meum, &c. & supra, eodem; Mei autem poene moti sunt pedes, poene effuli sunt gressus mei, quia zelaui super iniquos, pacem peccatorum videns, &c. Et Ecclesiaestis 9. Vniuersa aeque eueniunt iusto, & impio, bono & malo, mundo & immundo, immoIanti victimas & sacrificia contemnenti; sicut bonus sic & peccator, vnde & corda filiorum hominum implentur malitia, & contemptu in vita sua, & post hoc ad inferos deducentur. Et supra eodem, octauo; Quia non profertur cito contra malos sententia, absque vllo timore filij hominum perpetrant mala. Contra haec igitur & huiusmodi pericula, Dei actualis prouidentia est in omnibus praedicanda.
On this page