Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 19
SEd obijciet forsitan aliquis contra ista: Dicit enim Augustinus de Perfectione humanae iustitiae 5. quod peccatum est actus, non res. Idem Hypognost. 19. dicit, Malum natura non est, sed actus verissime accedens boni defectu; & in sententijs Prosperi, propositione 170. Nulla est substantia mali, quia quod Autorem Deum non habet, non est; itaque vitium corruptionis nihil est aliud, quam inordinatae desiderium vel actio voluntatis. Idem quoque de vera religione 37. dicit, Quod agere & pati non est substantia. Ad primum dicendum, quod ad modum loquendi Augustini, res dupliciter sumitur; generaliter scilicet & specialiter; generaliter vt conuertitur cum isto vocabulo ens, vel aliquid in sua generalissima communitate, vt scilicet est commune ad omne ens verum seu fictum, imaginatum, seu qualitercunque intellectum, sicut loquitur Philos. 2. peri hermenias 5. & 6. Metaphys. & alibi multis locis, & Anselmus de casu diaboli II. manifeste, & sic dicitur a reri, sicque est commune ad quodcunque existens vel non existens, de quo potest quis reri; quare & sic comprehendit puram priuationem, cuiusmodi est peccatum; specialiter autem dicitur a ratitate seu rato, & sic tantumm odo comprehendit rate existens, siue rate existat per se, sicut substantia, siue per aliud, sicut accidentia per substantiam, & sic est commune ad decem praedicamenta tantummodo. Adhuc autem specialius dicitur res a rato permanenti, cuius esse non est in fluxu aut fieri; & adhuc specialissime dicitur res a rato quod per se rate existit, sicut sola substantia. Loquendo autem primo modo vel secundo, actus est res, loquendo vero tertio modo vel quarto, non; & hunc sensum verba Augustini testantur. Respondemus, inquit, peccatum quidem actum dici esse, non rem; sicut etiam in corpore claudicatio, eadem ratione actus est non res, quoniam res pes est ipse, vel corpus, vel homo, Ipsum sane vitium quo claudicat homo, nec pes est, nec corpus, nec homo. Quaerat ergo quod eidem vitio nomen imponat, vtrum rem velit dicere, an actum, an rei potius qualitatem malam qua deformis actus existit; sic & in homine interiore animus res est, rapina actus est, auaritia vitium est, id est qualitas secundum quam malus est, animus, etiam quando nihil agit: Ecce quomodo hic vult nihil nisi substantiam rei nomine appellari; imo & qualitatem contra rem distinguit, innuens, quod ipsa non debeat res vocati. Ecce & alium testem Thomam de malo, quaestione 19. qui eandem Autoritatem sibi obiectam eodem modo intelligit & exponit, vnde sic ait; Ad tertium dicendum, quod ens & res simpliciter dicitur de substantia, de accidentibus autem secundum quid? Et secundum hoc Augustinus dicit; Actus non est res. Aliter autem nec recedendo a mente Augustini potest dici, quod Augustinus hoc dicit non secundum veritatem, nec secundum sententiam propriam, ned secundum famosiorem quam veriorem modum loquendi ipsius Celestij, contra quem ibi disputat, & suorum similium, contra quos similiter disputat in libro de natura & gratia praenotato, quod satis ostendunt eius verba superius recitata; Respondemus, inquit, peccatum quidem actum dici esse, non remnon respondet quod peccatum est actus non res, nec quod ipse dicat sic esse, sed dici sic esse, secundum scilicet famosum & communem modum loquendi quorundam; & addit, sed etiam in corpore claudicatio eadem ratione actus est non res: ipse tamen illam non approbat rationem. Et infra, Quaerat ergo quod eidem vitio nomen imponat, vtrum rem velit dicere, an actum, an rei potius qualitatem, Ecce quod Augustinus vtitur nominibus secundum impositionem & modum loquendi Celestij. Vnde & infra eodem cap 25. recitato. a Caelestio testimonio Scripturae dicentis de Iob; Erat vir abstinens se abomni re mala; quo volebat ostendere hominem posse hic viuere sine peccato, subiungit; Miror quod ausus est ponere hoc testimonium, vbi dictum est, Abstinens se ab omni re mala, cum hoc ab omni peccato vellet intelligi, cum superius dixerit peccatum actum malum esse, non rem: Reminiscatur ergo, quia etiam si actus sit, res potest dici. Idem de Natura & Cratia 10. recitat ab vno Caelestiano, contra quem ibi disputat, isto modo; Ante omnia quaerendum puto, inquit, scilicet Caelestianus, quid sit peccatum; substantia? an omnino substantia carens? nomen, quo non res, non existentia, non corpus aliquod, sed perperam factus actus exprimitur. Deinde adiungit, scilicet idem Caelestianus, Credo ita est; & cap. 20. Augustinus secundum sententiam propriam respondendo, dicit quod peccatum non est substantia, & tamen vitiat humanam naturam: Et capitulo 65. recitat Caelestianus a Ioanne Constantinopolitano Episcopo, peccatum non esse substantiam, sed actum malignum; & subdit Augustinus. Quis hoc negat? Augustinus ergo negans actum peccati esse rem, per rem intelligit rem per se ratam, scilicet substantiam, secundum famosum modum loquendi potius aliorum, quam suum; Quare & de perfectione iustitiae 25. reprobato illo modo loquendi secundum sententiam propriam, dicit actum esse rem, quod & dicunt multae aliae eius Autoritates capitulo proximo allegatae. Autoritates etiam sacrae Scripturae hoc idem copiosissime attestantur. Vnde Gen. 34. quod filij lacob irati sunt valde, eo quod Sichem opprimendo Dinam sororem eorum rem foedam operatus est in Israel, & violata filia Iacob rem illicitam perpetrasset. Et 38. dicitur quod percussit Onan Dominus, qui semen fundebat in terram, eo quod rem detestabilem faceret; & 44. Pessimam rem fecistis, scilicet furando. Et Numer. 11. dicitur quod murmur populi & desiderium carnium Mosi intoleranda res visa est. Et Iudicum 19. Nunquam res talis facta est in Israel? Et Psalmo 100. Non proponebam ante oculos meos rem iniustam. Et 1. Reg. 2. Dixit Heli filijs suis, quare facitis res huiusmodi, quas ego audio res pessimas ab omni populo, scilicet rapinam, & fornicationem, seu adulterium. Et infra 24. dicit Sanctus Dauid, Propitius sit mihi li Deus, ne faciam hanc rem Domino meo, Christo Domini, vt mittam manum meam in eum. Et 3. Reg. 20. Hanc autem rem facere non possum, scilicet dare quae habuit. Et Parab. 12. Confusione res dignas gerit. Et Dan. 13. Non est inuenta in ea res turpis, scilicet adulterium. Et ad Hebr. 6. Vocat Apostolus promissionem seu pollicitationem Dei & eius iusiurandum duas res; per duas res, inquit, immobiles, quibus impossibile est mentiri Deum, fortissimum solatium habeamus: Sic patet ad obiecta quae dicunt actum non esse rem. Ad alia vero quae dicunt, Malum non esse naturam, aut substantiam, sed actum vel actionem, dicendum quod malum dupliciter sumitur, sicut docet 2cum, primi, scilicet pro ipsa malitia, quae est pura priuatio, & pro subiecto illius priuationis; actus etiam malus similiter potest sumi dupliciter; vno modo pro ipsa substantia, siue essentia actus; alio modo figuratiue & tropice pro malitia seu deformitate ipsius; sic enim loquitur articulus Parisiensis, & aliae Autoritates capitulo proximo recitatae. Quare dicit Aug 12. de Ciuit. Dei 8. quod mala voluntas non est affectio, sed defectio. Et 2 de libero arbitrio vlt dicit quod motus auersionis voluntatis, qui est peccatum, est defectiuus, & defectus, & ideo non est ex Deo, Et I. contra Iulianum vltimo: Quid, inquit, est malitia, nisi boni indigentia? Non enim sunt mala, nisi quae priuantur bonis, quia indigentia boni radix malitiae est; & hinc intelligat ideo esse arborem malam, voluntatem malam; quia defectus est a summo bono. Et Bernardus de libero arbitrio 10. Velle, inquit, malum defectus est voluntatis. Augustinus etiam 6. contra Iulianum 19. exponens dictum quorundam Philosophorum, scilicet quod libido est quaedam pars animi, ita dicit; Illi Philosophi loquutione tropica mihi videntur vitiosam partem animi appellasse libidinem, in qua parte est vitium, quae vocatur libido, sicut appellatur Domus pro eis qui sunt in domo: & est iste tropus /quidam color Rhetoricus, qui vltimo nouae Rhetoricae Tullij vocatur denominatio, & ponitur ibi 33. inter colores, & est satis creber modus loquendi in sacra Scriptura. Vnde Apostolus ad Ephes. 5. Eratis, inquit, aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Et Zach. 8. Sicut eratis maledictio in gentibus domus Iuda, & domus Israel, sic saluabo vos, & eritis benedictio in gentibus domus Iuda & domus Israel. Et Deuter. 17. Non immolabis Domino Deo tuo bouem & ouem in quo est macula, aut quic¬ quam vitij, quod abominatio est Domino Deo tuo & Parab. 3. Abominatio Domino omnis illusor. Et II. Statera dolosa abominatio est apud Deum. Et 15. Abominatio Domini cogitationes malae. Et 16. Abominatio Domini est omnis arrogans. Et Esai 1. Incensum abominatio est mihi. Et infra 4I. ad propositum plane dicit; Ecce vos estis ex nihilo & opus vestrum ex eo quod non est, abominatio est qui elegit vos: & multa similia oecurrunt saepissime in Scriptura. Malum ergo primo modo est actus secundo modo: & malum secundo modo est actus primo modo. Illud vero Augustini de vera religione, quod agere & pati non est substantia, verum est ad literam & ad mentem: Intelligit enim quod non est substantia proprie dicta, quia non per se subsistit, vel magis communiter, quod non est essentia permanens, sed consistens semper in fieri, aut in fluxu. Quapropter ex hoc probari non potest, quod agere, actus, siue actio nullam essentiam habeat & sit nihil.
On this page