Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 18
Is igitur per Dei auxilium expeditis, iam restat de actu proprio liberi arbitrij, cum eiusdem adiutorio perscrutari. Sed quia sunt aliqui de quibus non tacuit Esaias, palpantes sicut caeci parietem, & quasi absque oculis attrectantes, impingentes in meridie quasi in tenebris, & in caliginosis velut mortui dormientes, tam insensibiles atque exanimes, vt actus proprios nequaquam percipiant, asserentes actum liberi arbitrij nihil esse, ideo immorabor paulisper, vt qui oculos cecorum illuminat, eis & mihi dignetur infundere veram lucem. Luce siquidem clarius patet cunctis, quod si actus liberi arbitrij nihil sit, nec actus alicuius alterius potentiae siue formae est aliquid: Nam liberum arbitrium est perfectissima potentia, seu for ma creata; quare & proprius actus eius non erit imperfectior actu proprio cuiuscunque alterius; quare nec minus clare videtur, quod haec caeca positio habet ponere consequenter omnem actionem & passionem, omne agere & pati, omnem motum & mutationem, omne mouere seu moueri, mutare seu mutari vniuersaliter nihil esse, quod quantum aduersetur omnibus pene scientijs, scientes faciliter deprehendent; omnes scientias molitur extinguere, quae se non abstrahunt ab actione & motu, & hae sunt omnes scientiae, vix Arithmetica & veometria exceptis; quoniam Geometria Euclidis in libro vndecimo, & Iordanus de triangulis vtuntur in definitionibus & theorematibus suis motu; & Boetius secundo suae Arithmeticae vltimo musicas consonantias omnes tractat, quae nusquam possunt fieri sine motu. Quia igitur omnes scientias iniuste conatur destruere, iuste ab omnibus destruetur; primo a scientijs quadriuialibus, Grammatica, scilicet, Dialectica, Rhetorica, & Musica quae de sono & voce considerant: Si enim tam sonus quam vox sit aliquid, sicut scientiae istae docent, sonatio & vocatio est aliquid, sonare & vocare est aliquid, imo & percussio seu percutere vnde generatur sonus, & vox est similiter aliquid; Nihil enim ex nihilo generatur. Respondebit forsitan consequenter, negando sonum aut vocem esse aliquid: Sed istam responsionem praedictae scientiae conuincunt vt insciam & ignaram, docentes concorditer sonum & vocem veram rem esse, quod & sensus auditus experientia certa docet. Sonus enim est proprium eius obiectum, sed nihil nullius sensus est obiectum; Quomodo namque potest nil mouere medium & sensum? Quomodo potest nil in medio, & in sensu suam similitudinem, seu speciem generare? Quomodo pure nihil imprimeret speciem tam firmiter & tam diu in memoria remanentem? Quomodo pure nihil tot proprietates mirabiles & tot differentias in auditu, memoriaque causare? Si etiam sonus & vox sit nihil, quomodo secundum praedictas scientias, & secundum scientiam naturalem causatur, generatur, atque formatur? si insuper sonus sit nihil, quomodo sonus excellens sensum auditus debilitat, & corrumpit? Nonne & secundum Auicennam 7. de Animalibus vlt. tonitrus nocet piscibus, d secundum eundem 8. de Animalibus 2. oues & caprae impregnatae cum audiunt tonitrua abortiunt? Adhuc autem si sonus sit nihil, quomodo consonantia & dissonantia musicalis delectat, aut con tristat auditum, & totum hominem audientem, & etiam animalia carentia ratione? quomodo haberent modi Musici tam vehementem virtutem, tam multiplicem potestatem, & tam mirabilem actionem? Quis enim non audiuit, // & legit, quanta miracula vereres per Musi cam perfecerunt? Nonne Tullius in libro consiliorum suorum, & Boetius I. Mulicae suae in Prologo recitant, quomodo Pythagoras stellarum cursus, vt ei mos erat, nocturnus inspiciens, vbi intellexit adolescentem Tauromilitanum ebrium & furentem sono modi Phrygij incitatum, vt domum scorti clausam vellet comburere, nec multis amicorum monitionibus a facinore vellet desistere, mutari modum praecepit, & fuccinente Spondaeo animum furiosi ad statum mentis pacatissime temperauit? Referunt quoque Tullius & Boetius vbi prius, quod cum quidam adolescentes vinolenti tibiarum cantu instincti, mulieris pudicae fores infringe rent, Pythagoras admonebat tibicinem vt modum verteret, caneretque Spondaeum; quod cum fecisset, tarditate modorum & grauitate canentis, illorum furentem petulantiam consedauit; Quod & 5. contra Iulianum 9. commemorat Augustinus. Et subdit Boetius vbi prius; Sed vt similiabreuiter exempla conquiram, Tetpander, atque Arion Methymnaeus Les¬ bios atque Iones grauissimis morbis cantus eripuere praesidio. Ismenias vero Thebanus Baeotorum pluribus, quos sciatici doloris tormenta vexabant, modis fertur cunctas abstersisse molestias. Similiter Empedocles, cum eius hospitem quidam gladio furibundus inuaderet, quod eius ille patrem accusatione damnasset, inflexisse dicitur modum canendi, atque adolescentis iracundiam temperasse. Istis quoque similia testatur Aristoteles 8. Polit. vlt. & per totum, & in de problemat. particula 19a. quae & Pythagoras, Socrates, Plato, & omnes antiqui Philosophi similiter contestantur; imo & concorditer putauere harmonias & numeros musicales animos humanos & corpora pariter possidere. Quapropter & Plato cauendum maxime aestimat, ne de bene morata Musica aliquid permutetur: Negat enim esse vllam tantam morum in Republica labem, quam paulatim de pudenti ac modesta musica inuertere: Statim quoque enim idem audientium animos pati, paulatimque discedere, nullumque honesti ac recti retinere vestigium; sed vel per lasciuiores modos inuerecundum aliquid, vel per asperiores ferox atque immane mentibus illabatur. Verum quid opus in exteris diuagari? cum literae nostrae sacrae perhibeant, quomodo Dauidica cithara temperauit malitiam maligni spiritus in Saule, quomodo etiam Psalte canente, facta est manus Domini super Elizaeum in spiritu Prophetiae: Quare & Philosophus 8. Polit. vlt. agens generaliter de Musica, & specialiter de moralibus harmonijs, & sacris melodijs, & earum vtilitatibus, dicit quod vna earum est raptus. An non & verba sacramentalia, & forsitan alia habent miram efficaciam & virtutem? Propter haec igitur & similia, aliter forsitan respondebit dicendo, quod sonus generatur a percutiente, quod est aliquid, non autem a percussione, quae est aliquid; vel ergo ferrum percutiens aes per se facit sonum, vel non per se; si per se, semper sic faceret; Per se namque prae supponit de omni, pro vniuersalitate suppositor um & temporis, sicut 2um, & 2dum, primi plenius ostendebant; ferrum ergo & aes contiguata in aere sine aliqua percussione, aut motione qua cunque facerent semper sonum. Si autem ferrum per accidens causet sonum, illud accidens necessario requisitum ad sonum causandum non potest dici aliud, quam perr, siue percussio: Ergo percussio est saltem concausans cum ferro & congregans ipsum sonum; est ergo aliquid & non nihil. Dicetur fortassis quod ferrum per accidens causet sonum, id est, accidentaliter, non tamen per aliquod tale accidens realiter distinctum ab eo. Quare ergo nunc, scilicet quando percutit, causat sonum & non prius, cum omnia omni eodem modo realiter se habeant nunc vt prius; Si dicatur, quia nunc percutit, & non prius; tunc haec responsio si sit conueniens, cum per quare quaeratur causa, per quia respondet de causa; ferrum ergo nunc percutere est causa, & causa efficiens huius soni; ergo ferrum percutere est aliquid: Si enim non esset aliquid, non causaret nec efficeret aliquid; quare & ferri percussio non est nihil. Item si per quia respondeatur ibi causa, tunc ferrum percutere est aliqua causa soni: aut ergo illa causa est ipsummet ferrum tantum, vel aliud; si ipsummet ferrum tantum, ergo adhuc ferrum percutere est aliquid etiam, cum ipsummet ferrum prius fuit cum omni causa reali, cum qua nunc est, & aes, & aer disponebantur similiter, prius causabatur sonus ab eo seuab eis; falsum est etiam quod nunc est illa causa, & prius non fuit: Si autem illa causa sit aliud realiter ab illo ferro, & non potest poni aliud quam percutere, vel ipsa percussio; ergo percutere, vel percussio est causa realis efficiens ipsum sonum; est igitur aliquid & non nihil. Item si ista ratiocinatio non valeret, nulla via rationis valeret ad ostendendum diuersitatem agertium aut formarum: Nam ex diuersitate effectuum aut operationum non potest concludi talis diuersitas; quoniam ab eodem ferro agente per omnem eandem formam, nunc, scilicet, quando quiescit, producitur vnus effectus, & nunc, scilicet quando percutit, diuersus omnino; quae tamen via in Philosophia vbique sola ad illum terminum valida reputatur. Item qui negat percutere seu percussionem esse aliquid, negat eam posse sentiri; quare & habet consequenter negare omnem castigationem percussoriam paruulorum, quae per praeceptores grammaticos fieri consueuit: Vtinam igitur efficiatur, vt paruulus, & toties & tam valde percutiatur ferula Prisciani, & virga Donati, donec experientia certa discat percutere seu percussionem se posse sentire, sicque percutere & percussionem esse aliquid fateatur. Item Logica specialiter ipsum redarguit isto modo; Aliqua est propositio categorica in intellectu habens copulam actualem, quae est actualis compositio intellectus: Nam illa copula, illud scilicet quod correspondet in intellectu huic verbo, est, in voce nihil aliud dici potest quam actus intellectus, seu eius compositio actualis, quo vel qua copulat & componit extrema propositionis adinuicem: Vnde Philosophus I. peri hermenias 3. (Est,) inquit, consignificat quandam compositionem, quam sine compositis non est intelligere. Et Auerroes super illud Philosophi 5. Metaphys. 14. Amplius esse & est significant quia verum, sic dicit; Intendebat distinguere inter hoc nomen ens quod significat copulationem in intellectu, & quod significat es¬ sentiam quae est extra intellectum; & siilla copositio, seu copulatio nihil sit, nihil iuuat ad componendum, ad sciendum, ad discurrendum, seu quidlibet aliud faciendum; imo & tunc nulla est differentia inter talem propositionem & sua extrema; per nihil enim differrent. Et etiam tunc actualis negatio in intellectu nihil est; Ergo negatiua & affirmatiua de eisdem terminis in intellectu nullatenus differunt, quia per nihil; quare & contradictoria sunt simul vera; Imo quod magis est impossibile, eadem propositio numero sibi ipsi planissime contradicit. Item aliae scientiae triuiales, Arithmetica, & Geometria, & Astronomia asserunt motum esse, licet fortassis Arithmetica & Geometria hoc accidentaliter faciant; sed Astronomia essentialiter: est enim de integritate illius. Philosophia etiam naturalis essentialiter maxime tractat de motu, saepissime asserens ipsum nedum generaliter esse aliquid, sed specialiter, quod aliquid sit, ostendens: Ostendit enim quod est actus entis in potentia, quod est actus diminutus, quod est perfectio motoris & moti, & similia, vt patet 3. Physicae diffuse, & alibi multis locis. Item motus est causa efficiens caloris, sicut scientia naturalis frequenter testatur, & sine ipsa quilibet experitur; Motus ergo est aliquid: Omnis enim causa efficiens alicuius effectus realis, est aliquid vere reale. Respondebitur forsitan quod motus non proprie est causa effectiua caloris, sed tantum improprie, quia scilicet per ipsum partes calidae congregantur adinuicem, quae congregatae calefaciunt fortius quam dispersae. Sed proculdubio sic motus non magis esset causa caloris quam frigoris, vel cuiuslibet alterius qualitatis: Sicut enim congregat partes calidas, ita & frigidas, humidas, atque siceas, albas & nigras, dulces & amatas, ac alias qualescunque. Item si sic esset, corpora quae sunt magis frigida quam calida, habentque plures partes frigidas quam calidas, mota velociter & fortiter adinuicem confricata deberent amplius infrigidari; quia partes frigidae amplius vniuntur, cum tamen amplius calefiant, sicut lapides, metalla, & ligna frigida manifestant: Lapides enim collisi generant clarum ignem, & metalla mota velociter liquefiunt, dicente Philosopho 1. Metaphys. 2. Videmus itaque morum, quod potest disgregare aerem & ignire, vt lata etiam liquefacta videantur sepe: Lig¬ num etiam durum & frigidum contra aliud fortiter agitatum procurat incendium, sicut norunt euntes ad nemora sine igne. Haec etiam responsio peccat in alio, quia ponit motum calefacere per hoc quia congregat; Videtur enim potius disgregare, sicut experientia satis docet. Dicitque Philos. 1. Met. 2. Videmus itaque motum quod potest disgregarea erem & ignire; & infra eodem, Violentia latus vicinus aer maxime sit calidus, & hoc rationabiliter accidit; maxime autem motus solidi disgregat ipsum: propter hanc igitur causam pertingit ad hunc locum caliditas. Item cum motus disgreget partes moti, & per consequens partes eius calidas segreget quodammodo & exhalet, si non haberet virtutem propriam calefactiuam, quanto mixtum diutius moueretur, tanto amplius infrigidaretur, quia tanto amplius recederent partes calidae, & remaneret frigide puriores. Item si nulla alteratio est aliquid, quomodo per eam tot accidentia & substantiae generantur, & tot similiter corrumpuntur? Quomodo etiam medicina per eam viuificat, & mortificat? sanum efficit & infirmum? quomodo etiam Alchymia per eandem tot miracula operatur? Sed haec & huiusmodi alijs derelinquo, accedens ad illa quae magis ad propositum pertinent, & de quibus nobis conceditur plenior certitudo, ad operationes icilicet sensuum, animaeque humanae. Porro quicquid vere sentitur, est aliquid; & sentire, vere sentitur vt quilibet experitur. Philosophus quoque 2. de Anima, 134. ostendit quod eodem sensu exteriori sentimus obiectum extrinsecum, & sentimus nos illud sentire; & Auerroes similiter in Comment. Et secundum alios sensum exteriorem sentire, sentitur a sensu communi, ita quod secundum omnes sensum exteriorem sentire, a fensu materiali sentitur: Est ergo aliquid, & non nihil. Item imaginatio, cogitatio, concupiscere, irasci, gaudere, tristari, & multa similia sentiuntur a sensu materiali; Sunt ergo aliquid & non nihil. Haec etiam multipliciter & vere realiter alterant corpora & causant multos reales effectus, & nihil, nihil alterat siue causat. Illud autem quod assumpsi omnes multipliciter experimur; dicitque Philosopus in de Causa motus Animalium, qui est duodecimus de historijs Animalium, in noua transtatione cap. penult. & vlt. quod ex sensatione, phantasia, meditatione, & intellectione, fiunt multae alterationes & passiones in corpore secundum caliditatem & frigiditatem, vt in ruboribus, & palloribus, & timoribus; & fere omnia delectabilia & tristabilia cum caliditate & frigiditate. vt in passionibus audaciae, & timoris & venereorum, & haec quidem partem corporis occupant, haec autem vniuersaliter totum corpus; imo & quod magis videtur inter na turae miracula, haec habent similem virtutem agendi, sicut & res quarum sunt; Vnde capitulo illo penultimo ita dicit; Alterant autem phantasiae, & sensus & meditationes; sensus enim statim sunt alterationes quaedam existentes; Phantasia autem & intelligentia habent rerum virtutem; Aliquo enim modo species intellecta calidi, aut frigidi, delectabilis aut tristabilis talis existit, qualis quidem & rerum vnaquaeque, propter quod tremunt & timent intelligentes solum; haec autem omnia passiones & alterationes sunt; alteratis aute haec quidem maiora, haec autem minora fiunt. Quod autem modica permutatio facta in principio multas & magnas facit differentias deinceps, non immanifestum, velut gubernaculo secundum modicum aliquid transposito, magna prorae transpositio. Adhuc autem secundum caliditatem aut frigiditatem, aut secundum aliquam aliam talem passionem, cum fiat alteratio circa cor, & in hoc secundum magnitudinem in senfili parte multam facit corporis differentiam in ruboribus, & palloribus, & tremoribus, & timoribus, & horum contrarijs; principium quidem quemadmodum dictum est, motus, quod in operabilibus, persequibile & fugibile; ex neces sitate autem consequitur meditationi & phantasiae ipsorum, caliditas & frigiditas; tristabile enim, fugibile, delectabile autem persequibile: sed latet circa modica accidens Eoc. Sunt autem tristabilia & delectabilia omnia fere cum frigiditate aliqua aut caliditate; hoc autem palam ex passionibus: Audacia enim, & timores, & ad venerea motus, & alia corporalia tristabilia & delectabilia, haec quidem secundum partem cum caliditate & frigiditate sunt, haec autem secundum totum corpus; Memoriae autem & species, quasi idolis vtentes his, aliquando minus, aliquando magis causae eorundem sunt. Et capit. vlt. ponens distinctionem trimembrem de motibus Animalium, voluntarijs scilicet, & inuoluntarijs ac non voluntarijs; de inuoluntarijs ita dicit; Mouentur autem & aliquibus inuoluntarijs quaedam partium; dico autem inuoluntarios, vt puta eum qui cordis, & eum qui pudendi. Multoties enim apparente aliquo, non tamen iubente intellectu mouentur. Idem 1. de Anima. 14. videntur, inquit, animae passiones omnes esse cum corpore, puta mansuetudo, timor, misericordia, confidentia, adhuc gaudium, & amare & odire; Simul enim his patitur aliquid corpus. Super quod dicit ibi Auerroes in comment. quod omnia accidentia animae concupiscibilis fiunt cum alteratione & transmutatione in corpore. Philosophus insuper 7. Eth. 3. ita dicit, Ira, & concupiscentia venereorum & quedam talium manifeste & corpus transmutant, quibusdam autem & insanias faciunt. Hoc & ostendit Auicenna 4. de Anima 4. dissuse; vbi inter caetera ita dicit; Nos autem dicimus ad summam, quod ex anima solet contingere in materia corporali permutatio coplexionis, quae acquiritur sine actione & pas sione corporali; ita quod calor accidat non ex calido, & frigiditas non ex frigido. Cum enim imaginatur anima aliqua imaginatione, & corroboratur in ea, statim materia corporalis recipit forma habentem operationem ad illa aut qualitatem; & infra eode, Attende dispositioni infirmi, cum credit se conualescere, aut sani, cum credit se aegrotare; multoties enim contingit ex hoc, vt cum corroboratur forma in anima eius, patiatur ex ea ipsius materia, & proueniat ex hoc sanitas aut infirmitas; & est haec actio efficatior, quam id quod agit medicus instrumentis suis & medijs; & propter hoc potest homo ambulare super trabem quae est in media via, sed si positus fuerit pons super aquam profundam, non audebit ambulare super eum, eo quod imaginatur in anima eius formam cadendi vehementer impressam, cui obedit natura eius, & virtus membrorum eius, & non obediunt eius contrario, scilicet ad erigendum & ambulandum: Ergo cum esse forimarum impressum fuerit in anima, & constiterit animae quod habent esse, contingit saepe materiam pati ex eis, & vt habeant esse. Idem 8. de Animalibus vlt. agens de moribus Annimalium, icribit ita; De mirabilibus etiam est, quod gallina, quando vincit gallum, erigit se quasi esset gallus, & percutit suis alis in sua luxuria, quasi esset gallus, & eleuat suam caudam sicut gallus, & aliquando ei nascitur cornu in crure quasi gallo; & in hoc potest percipi obedientia naturae cogitationibus animae, quando propter suam cogitationem nascebatur cornu in crure. Item Algazel. 5. Physicae suae 5. sic ait, Cum venit in animam forma horribilis, conuertitur complexio corporis, & prouenit inde humiditas sudoris; cum vero venit in animam forma victoriae, calescit complexio corporis & rubescit facies: cum autem venit in animam forma desiderata, sit in commeatu spermatis calor vaporabilis mouens ventum, ita vt impleantur venae instrumenti coitus, & appetatur ad illud, hic autem calor, & humiditas, & frigiditas quae fiunt in corpore ab his imaginationibus non sunt ex alio calore, vel ex alia frigiditate vel humiditate, sed ex sola imaginationem; ergo sola imaginatio est causa fiendi istas permutationes in em corporis. Quis enim nesciat, quantum somnia, & imaginationes in somnis alterant somniantes? Quis est enim qui non habeat experientiam certam huius, quod & satis ostendit Auicenna 4. de anima 2. vbi inter caetera ita dicit; Mirum est, quod sicut aliquando accidit // ex motu naturae ad expellendum sperma, sic aliquando accidet imaginatio aliqua formae desideratae propter aliquam causam, & mouetur natura ad coniungendum sperma, & aliquando emittit sperma, & aliquando contingit hoc in somnis aliquando in vigilia. Haec autem & multa similia omnes medici pariter contestantur: Dicunt enim quod imagi¬ nans fortiter de lepra, & quibusdam infirmitatibus alijs, ex sola imaginatione incidit in eas quandoque, praesertim si et ad infirmitates huiusmodi disponatur. Imaginatio quoque firma nedum corpus imaginantis, verum etiam corpus alterius quandoque alterat manifeste: vt autem de fascinatione & superstitiosis similibus taceam, de quibus tamen Auicenna, Algazel, Plinius, Virgilius, alijque non tacent, sicut in ostensione 37. partis corollarij primi, primi aliquantulum recitatur, vnum experimentum de sacris literis profero, nulli Theologo dubium aut suspectum: Quis enim Theologorum ignorat, quomodo oues Laban vnicolores concipiendo virgas varias intuentes, foetus conceptos coloribus varijs affecerunt, sicut ex Gen. 30. omnibus est vulgatum. Nec potest quis fingere hoc tantum ex obiectis coloribus, & nihil ex imaginatione ouium contigisse, quia colores obiecti hoc non fecerunt immediate per seipsos, sed mediate sensatione & speciebus colorum receptis in imaginatiua & alijs potentijs interioribus; sed illae species receptae solae sine actuali & forti imaginatione de ijs minime suffecerunt, quia tunc quaelibet ouis seu faemina habens varias species vatiorum prius visorum retentas, nec quicquam de eis imaginans quando conciperet, varium faceret suum foetum, cuius contrarium experientia certa docet. Vnde & Augustinus II. de Trinitate 2. Aliorum, inquit, animalium, quia non est ad conuersationem facilis corpulentia foetus, pluriumque produnt libidines matrum // quid cum magna delectatione conspexerint; quam enim teneriora, atque vt ita dixerim, formabiliora sunt primordia seminum, tam efficaciter & capaciter sequuntur intentionem maternae animae, & quae in ea facta est phantasia per corpus quod cupide aspexit. Sunt exempla quae copiose commemorari possunt, sed vnum sufficit de fidelis simis libris; quod fecit Iacob vt oues & caprae varios coloribus parerent foetus, supponendo eis vatiata virgulta in canalibus aquarum, quae potantes intuerentur eo tempore quo conciperent. (Item ad idem 5. contra Iulianum 19. sic ait; Rerum corporalium qualitates in res incorporales transeunt, quando formas corporum, quas videmus, haurimus quodammodo & in memoria recondimus, & quocunque pergimus, nobiscum ferimus; quomodo autem de corpore ad spiritum, eo modo transeunt de spiritu ad corpus. Iam colores virgarum, quas variauit Iacob, afficiendo sensus, transierunt in animas pecorum matrum, atque inde rursus eadem affectione transeundo apparuerunt in corporibus filiorum. Tale vero aliquid etiam in foetibus humanis posse contingere Soranus medicinae Autor nobilissimus scribit, & exemplo confirmat historiae: Nam Dionysium tyrannum narrat, eo quod ipse deformis esset, nec tales habere filios vellet, vxori suae in concubitu formosam proponere solere imaginem seu picturam, cuius pulchritudinem concupiscendo quodammodo raperet, & in prolem quam concipiebat afficiendo transmitteret. Multa quoque istis similia & multi alij medici contestantur. Quis etiam studiosus vel medicatiuus ignoret, quantum, & quam multipliciter vehemens studium, & intensa meditatio alteret corpus suum calefaciendo, consumendo, sensuum officia suspendendo, somnum saepius auferendo, quandoque vero somnum vel syncopen, seu extasin procurando, delectationem multiplicem ingerendo, & multa similia faciendo? Vnde Ecclesiastici 3I. Vigilia honestatis tabefaciet carnes, & vigilia illius auferet somnum. Item Auerroes in com. super librum Aristotelis de somno & vi gilia ita dicit; Illi qui multum cogitant, intrant suae virtutes sensibiles intra corpus, ita quod acciditeis somnus magnus: Istae enim virtutes interiores quando mouebuntur forti motu, contrahentur virtutes exteriores adeo, quod forte accidit syncope. Dicitque Auicenna A. de Anima 2. quod lassitudo aliquando contingit ex curis, aliquando ex pauore; ex pauore etenim aliquando accidit somnus, & etiam mors: aliquando vero curae faciunt somnum, non eo modo, sed quia calefaciunt cerebrum, & humores attenuabuntur ad illud, & cum impletur cerebrum, sit dormitatio propter humorem. Vnde & Psalmista, Dormitauit anima mea prae taedio, Psalmo 1I8. Adhuc autem & Auicenna 7. de Animalibus vlt. refert de quodam homine, qui tempore Auicennae erat in terra Vassaciae, quod potuit paraliticare corpus suum quando voluit, cuius filium & vidit, vt dicit, multa mirabilia facientem. Beatus quoque Augustinus 14. de Ciuit. Dei 24. refert quod quidam presbiter nomine Restitutus in parochia Calamensis Ecclesiae quando ei placebat, rogatus ab eis qui scire rem mirabilem cupie bant, ita se auferebat a sensibus, & iacebat simillimus mortuo, vt non solum vellicantes at que pungentes minime sentiret, sed aliquando etiam igne vreretur admoto, sine vllo doloris sensu, nisi postmodum ex vulnere, non obnitendo, sed non sentiendo: Non mouere corpus eo probabatur, quod tanquam in defuncto nullus inueniebatur anhelitus. Item omnis apprehensio actualis conuenientis obiecti causat delectationem, & maior & conuenientioris maiorem, sicut quilibet experitur, et omnes Philosophi contestantur. Vnde Philosophus duodecimo Metaphysicorum 39. sic ait, vigilatio sensus intelligentia delectabilis simum, lspecies vero & memoriae propter haec: super quod Auerroes sic ait, Signum quod compreliendo est causa voluntatis, quia vigilia & sensus & intellectus sunt in nobis voluptuosa; spes autem & rememoratio quamuis sint voluptuosae, tamen sunt de rebus non existentibus in actu, & sunt voluptuosae, quia sperans imaginatur ea esse comprehensa in actu, & similiter commemorans, & innuit quod comprehensio voluptuosa non est nisi illius quod est in actu, non in potentia: & infra eodem; Manifestum est, quod intelligere per intellectum qui est in nobis, valde est voluptuosum, & nobilius omnibus rebus existentibus in nobis; & adhuc inferius in eodem, Voluptas ita consequitur comprehensionem, sicut vmbra corpus: Eadem quoque sententia habetur 10. Eth. a Philosopho, & ab omnibus eum exponentibus satis plane, Hoc idem testantur clarissime verba // Auchanoch recitata 4. de Anima Auicennae 4. Gaudium, inquit, est delicia; Omnis autem delicia est apprehensio perfectae acquisitionis propriae virtuti apprehendenti, sicut sentire dulce, & odorare bonum odorem sensui, // parare vindictam virtuti irascibili, & // parare spem virtuti cogitatiuae & aestimatiuae; Omnis autem percep tio est res naturalis, & omnis perceptio rei quae est naturalis virtuti est delicia. Quas delicias expertus Propheta Sanctissimus, Dominosic dicebat, In via mandatorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus diuitijs, Psalmo II8. & infra eodem, Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo: Sed haec tam delicata dulcedo nobis miseris animalibus, hominibus illecebrosis siliquis saturatis non sapit; imo & merito nec ostenditur talibus degustanda; Anima namque saturata calcabit fauum. Parab. 27. sed spiritualibus viris absconditur reseruata, quare & ille sanctus Dauid spiritu Dei plenus. Quam magna, inquit, multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te? Perfecisti autem eis, qui sperant in te, Psalmo 30. Quin nihil melius quam timor Dei, & nihil dulcius, quam respicere in mandatis Domini: Ecclesiast. 33. Item si intelligere, cogitare, componere, diuidore, discurrere & caetera talia non sunt aliquid, nec faciunt aliquid, & cum faciant scientiam, & alios habitus intellectuales; patenter consequitur quod nullus illorum est aliquid: Quare vt verbis Philosophi 3. de Anima 14. vtar, Accidit intellectui sic dicentis, quod sit sicut tabula in qua nihil est actu scriptum, quod licet ipse de suo intellectu concesserit, alij tamen Philosophi. Theologi, & vulgares de suis intellectibus non concedent; quod quia intelligentibus reputo manifestum, tantum vnam probationem breuissimam affero ista vice. Est quidem articulus damnatus & excommunicatus per Dominum Stephanum Parisiensem Episcopum sub his verbis, Quod intellectiua scientia non differt a substantia intellectiuae: // Ibi enim non est diuersitas intellecti ab intelligente, nec diuersitas intellectorum. Item si hominem intelligere, non est aliquid, nec hominem esse intelligentem est aliquid; ergo nec hominem esse calceatum, aut armatum est aliquid, quare & praedicamentum habitus deperibit. Et si hominem intelligere non est aliquid, nec hominem sedere aut stare est aliquid, quare & praedicamentum situs seu positionis etiam simul perit. Item Philosophus 5. Metaphys. 13. diuidit ens, in ensI secundum accidens, & in ens secundum se; & 14. sic dicit; Secundum se vero esse dicuntur, quaecunque fignificant figuras praedicationis: Quoties enim esse dicitur, toties esse significabit. Quoniam ergo praedicatorum alia quid est significant, alia quale, alia facere, alia pati, &c. horum vnicuique idem esse significat: Nihil enim refert, homo conualescens est, vel homo conualescit; vel homo vadens est, aut stans; vel hominem vadere aut stare. Similiter autem & alijs. Idem 7. Metaphys. 3. Dubitat aliquis, vtrum vadere, & sanare, & sedere vnumquodque ipsorum sit ens aut non ens, similiter autem & in alijs; Nihil enim ipsorum est, nec fecundum se aptum natum, nec separari possibile a substantia: vbi textus Auerrois sic habet; Quaeret aliquis vtrum ambulatio, sanitas, & sessio significant ens aut non ens; & soluit Translatio noua dicens, Palam igitur, quod propter eam, scilicet substantia & illorum singula sunt; vbi transtatio Auerrois sic habet, Manifestum est igitur quod haec est causa essentiae cuiustibet istorum, & ista sunt propter illud, super quod dicit Auerroes, id est, manifectum est quod substantiae sunt causae essentiae accidentium, & accidentia non sunt nisi propter substantias; & p hoc est necessarium, quoniam cum declaratum est, quod hoc nomen ens dicitur de decem praedicamentis, & dignius de substantijs; & declaratum est quod cum plura communicant in eodem nomine, & quaedam dignius quibusdam, illud quod est dignius isto nomine est causa caeterorum. Item si hominem intelligere, aut esse intelligentem non est aliquid, nec hominem esse est aliquid; quia nec esse est aliquid, quare nec esse est, cum tamen per ipsum existat quaelibet creatura, imo & esse non est, & est non ens & nihil, quod quanta absurditate dicatur, pene non est qui nescit. Item si hominem intelligere, esse intelligentem, aut esse non sit aliquid, eadem ratione nec Deum intelligere, esse intelligentem, & esse, nec intellectio diuina est aliquid, quod est contra Philosophum 12. Metaphys. SI. vbi inquirendo quid & qualiter Deus intelligit, ostendit quod non intelligit principaliter aliud a seipso, ita quod perficiatuil ab illo, per demonstrationem ducentem ad hoc impossibile, quod ipse non sit hoc, quod Iua intelligentia, & quod non sit optima substantia consequenter. Vnde sic ait, Si non intelligat, quid vtique erit insigne venerabile, sed habet quemadmodum vt sit dormiens; siue intelligat, huius vero ad aliud principale non est hoc quod est sua intelligentia, sed potentia, non vtique erit optima substantia; per intelligere enim honorabile est; & intelligit ibi per intelligentiam actum intelligendi, siue intellectionem actiuam, seu ipsum intelligere, vt ipsemet statim exprimit subsequenter, per intelligere inquiens honorabile est, & vbi textus nouus habet; Non est hoc quod est sua intelligentia, textus antiquior, quem Auerroes commentator exponit, sic habet, hoc intelligere non est & substantia eius. Vnde & Augustinus de Verit. 8. Quippe secundum id quod agit, magis proprie videtur dici agentia, & percutientia; d& secundum id quod patitur, actio & passio: Nam agentia, & percutientia ab agente & percutiente dicuntur, sicut prouidentia a prouidente, & continentia a continente; quae, scilicet agens & percutiens, prouidens & continens actiua sunt; actio vero & passio ab acto & passo quae passiua sunt, deriuantur. Philosophus vero vbi prius, prosequens quod incepit, sic arguit consequenter: Si non est intelligentia, sed potentia rationale, laboriosum esse ei continuationem intellectiuae. Et addit deinde palam, quia aliud aliquid erit dignius quam intellectus, scilicet intellectum: Etenim intelligere, & intellectiua inerit indignissimum intelligenti; quare fugiendum hoc; etenim non videre quaedam, dignius quam videre; non, si sit optimum intelligentia; seipsum ergo intelligit siquid est potentissimum, & est intelligentia intelligentiae intelligentia; vbi textus Auertois sic habet, & ipse intelligit intelligere, super quod sic ait; & ipse intelligit intelligere, id est, & intelligit suam actionem, quae est intelligere; sua enim substantia est sua actio. Item si Deum intelligere non est aliquid, nec Deum viuere, aut Deum esse viuentem est aliquid, imo nec vita Dei est aliquid; Nam vita est actio seu actus viuentis: Dicit enim Philosophus 9. Metaphys. 16. Quorum non est aliquid aliud opus praeter actionem, in ipsis existit actio, vt visio in vidente, & speculatio in speculante, & vita in anima, quare & faelicitas; Vita namque qualis quaedam est. Idem 12. Metaphys. 39. Intellectus actus vita, vbi translatio Auerrois sic habet, Actio intellectus est vita; vbi & probat Philosophus, quod Deus est, vita, sic dicens, & vita vtique existit, etenim intellectus actus vita, id autem ipse actus, actus autem quae secundum se illius vita optima, & sempiterna; dicimus autem Deum esse animal sempiternum optimum, quare vita, & duratio continua & aeterna existit Deo, hoc enim Deus: Super quod dicit Auerroes, Actio intellectus est vita, id est, & dicitur de eo vita choc enim nomen, scilicet vita dicitur de comprehensione) & cum actio intellectus est comprehensio. ergo actio intellectus est vita, & cum intellectus est viuus, & cum actio eius est vita: Illud igitur quod intellectus est, quia intelligit aliud illud esse vnum, quod habet vitam in fine nobilitatis, & ideo vita & scientia proprie dicuntur de Deo. Et infra, Sic est intelligendum cum di cimus, ipsum esse viuum & habentem vitam, non quia // sggnfficant idem omnibus modis, sicut nomina synonyma, nec sicut significant nomina substantialia, nec sicut significant principale, & sumptum, quia sumptum significat illud quod significat principale & magis, vita enim significat aliquid non in subiecto; viuum autem significat aliquid in subiecto, scilicet formam in materia, & habitum in subiecto. Hae igitur sunt omnes dispositiones significationum nominum in eis quae sunt forma in materia, in eis autem quae sunt forma non in materia, dispositio & dispositum reducuntur ad vnum in esse & duo in consideratione. Ista enim essentia cum fuerit accepta, secundum quod est posita, & fuerit disposita aliqua dispositione, tunc dispositio & dispositum vnum erit in praedicatione, & duo in intentione; quia praedicatum differt a subiecto, sed tamem non sicut predicatum differt in propositionibus categoricis substantialibus: Dispositio enim non idem est & dispositum, sicut in rebus abstractis; quando autem fuerit considerata dispositio & dispositum in eis, quae non sunt in materia, tunc reducuntur ad vnam intentione omnibus modis, & nullus modus erit quo distinguatur praedicatum a subiecto & disposito extra intellectum, scilicet in esse rei: Multiplicitas igitur in Deo non est nisi in intellectu disferentia, non in esse. Hanc quoque sententiam ostendit Anselmus Monolog. diffuse 16. & 17. Vnde & 16. ita dicit; Quoniam igitur summa natura non proprie dicitur quia habet iustitiam, sed existit iustitia, cum dicitur iusta proprie intelligitur existens iustitia, non autem habens iustitiam; quare sicut dicitur existens iustitia, non dicitur qualis est, sed quid est, consequitur, vt cum dicitur iusta non dicatur qualis sit, sed quid sit. Deinde, quoniam de illa suprema essentia, idem est dicere quod est iusta, & quod est existens iustitia, & cum dicitur existens iustitia, non est aliud quam est iustitia, nihil differt in illa, siue dicatur, est iusta, siue est iustitiaQuod vero in exemplo iustitiae ratum esse conspicitur, hoc de omnibus quae similiter de ipsa¬ summa natura dicuntur, intellectus sentire per rationem constringitur: Quicquid ergo eorum de illa dicatur, non qualis vel quanta, sed magis quid sit monstratur: Sed palam est quia quodlibet bonum summa natura sit, summe illud est; illa est igitur summa essentia, summa vita, summa ratio, summa salus, summa iusticia, quod non est aliud quam summum ens, summe viuens, & alia similiter: Est ergo summe cognoscens, & summa cognitio, summe intelligens, & summa intellectio, summe agens, & summa actio, & similiter de similibus vniuersis. Cui satis concorditer dicit Augustinus I. Confess. 6. hoc modo; Domine, tibi esse & viuere, non aliud atque aliud est, quia summe esse & summe viuere id ipsum es; & eadem sententia habetur ab eodem 7. de Trinitate I. & per magnum processum sequentem; & 15. de Trinitat. 5. 13. & 14. & saepissime in multis libris & capitulis inuenitur, quod esse, viuere, scire, & sapere sunt idem in Deo, imo & vnus simplicissimus idem Deus. Et hoc est, quod fidelis Dei Ecclesiae in die Sanctae Trinitatis profitetur, cum in quadam antiphona Deo dicit; Te semper indem esse viuere & intelligere profitemur; & in legenda sic ait, Cui, scilicet Deo proprium est, cui sempiternum est, cui idem est, esse, viuere, & intelligere, & haec tria vnus Deus; & vt in paucis multa concludam, hanc sententiam tenent omnes Philosophi & Doctores Catholici propter rationem Aristotelis 12. Metaphis. supra tactam: Omnes enim fatentur Deum esse substantiam optimam, & per consequens simplicissimam, nec aliquo alio indigentem. Quare nulla est in ipsa realis huiusmodi multitudo, sed omnia talia quae sibi multifarie tribuuntur, sunt realiter eadem ipsa vna. Quis etiam praesumet abnuere loquutionem Dei, qua semel loquutus est Deum &c. esse aliquid, qua etiam efficit vniuersa: Ipse enim dixit, & facta sunt, ipse mandauit & creata sunt, sicut nonum primi plenius pertractauit. Si quis autem sit talis, legat Monologium Anselmi, & libros Augustini de Trinitate, & aliorum Doctorum; Et nisi ipsos negare voluerit, istum errorem abnegare cogetur. Item habitus morales generantur ex actibus, vt patet 2. Eth. & 3. & hihil, nihil facit aut generat; actus ergo est aliquid, vel habitus virtuosus est nihil. Item actus est melior habitum, & potentia seu forma a qua procedit, & eius perfectio propria, sicut 22um & 2cum primi plenius ostendebant. Item Augustinus 2. de libero arbitrio 3I. & 1. retractationum 9. diuisis omnibus bonis in tria, in minima & media, & magna; dicit, quod bonus vsus liberi arbitrij in magnis reperitur bonis, & quia omnia bona magna, media, & minima sunt ex Deo, sequitur vt ex Deo sit etiam bonus vsus liberae voluntatis. Quis etiam Christianus audebit negate incarnationem Christi, natiuitatem & vitam, baptismum, praedicationem, miraculorum operationem, eius omnimodam actionem esse aliquid? Quis insuper Christianus, & non magis prophanus infitiari praesumpserit passionem Christi, orationem, & quodlibet eius meritum esse aliquid? Si enim nihil fuit, nihil valuit; quomodo ergo fuit redemptionis nostrae pretium copiosum? quia teste Psalmista, redemptio apud eum copiosa; quomodo etiam fuit illa redemptio copiosa, si illa redemptio nihil fuit? Secundum istam quoque sententiam, quin verius insaniam insensatam, baptizatio, consecratio Eucharistiae, & vniuersaliter omnis sacramentalis operatio in Christi Ecclesia instituta nihil est, quare & profecto nullius est efficaciae aut valoris. Formae quoque propriae habent operationes sibi realiter proprias, sicut tota Philosophia testatur; Dicitque Auerroes super 9. Metaphis. 7. contra quosdam, Cum omnia entia non habeant actiones proprias, non habebunt essentias proprias: Actiones enim non diuersantur, nisi per essentias diuersas; & ista opinio est valde extranea a natura hominis, & qui recipiunt huiusmodi non habent cerebrum habile naturaliter ad bonum. Item omnis actus secundum substantiam actus est bonus naturaliter, & a Deo, sicut docet 26. primi; ergo omnis actus habet bonitatem naturalem, ergo &st entitatem naturalem, ergo est aliquid. Item omne meritum bonum positiuum est aliquid, & omne bonum meritum positiuum est actus voluntatis, quia vel est actus vel habitus, & non habitus, quia tunc infans dormiens, furiosus & mortuus habens habitum charitatis continue meretur, quod & satis patet per Autoritatem Augustini ad Sixtum presbiterum, quam allegat Lumbardus 2. sentent. dist. 27. Omne bonum, inquit, p meritum nostrum non in nobis facit nisi gratia. Dicitque ibi Lumbardus, sicut ex // fidei verture & hominis libero arbitrio generatur in mente bonus quidem motus, & remunerabilis, scilicet ipsum credere, ita ex charitate & libero arbitrio alius quidem motus prouenit valde bonus, scilicet deligere; sic de eaeteris virtutibus intelligendum est, & isti motus boni, vel arfectus merita sunt, & dona Dei: Quare & bonus motus, seu actus est aliquid: Omnes enim Autores supponunt, quod omne bonum meritum positiuum est aliquid, & ostendunt peccatum nihil esse, sicut 26. primi plenius allegauit. Et si quodlibet tale meritum sit donum Dei, sicut dicit Lumbardus & praecedentia manifestant, & etiam factum in nobis a Deo; quoniam ipse est qui operatur in nobis velle & perficere, sicut dicit Apostolus ad Phil. 2. quodlibet tale me¬ ritum est opus Dei, & eius effectus, ergo &t aliquid. Vnde & Augustin. 12. de Ciuit. Dei 8. & 9. probat quod bona voluntas babet causam efficientem, scilicet Deum, & quod mala voluntas non habet causam efficientem, sed deficientem, quia ipsa non est effectus sed defectus, quod intelligitur de deformitate malae voluntatis, non de substantia actus, sicut docet vigesimum sextum primi; sicut & dicit quidem articulus condemnatus & excommunicatus per Stephanum Parisiensem Episcopum sub his verbis: Quod omnes motus voluntarij reducuntur in motorem primum, error est nisi intelligatur, in motorem primum simpliciter non causatum, & intelligendo de motu secundum substantiam, non secundum deformitatem, Actus ergo voluntatis secundum suam substantiam habet Deum causam efficientem, & est aliquid; secundum deformitatem suam, quae nullam habet essentiam, sed tantum priuationem essentiae, minime. Vnde & cap. 8. // Augustinus sic dicit; Nemo quaerat causam efficientem malae voluntatis: Non enim est efficiens, sed deficiens, quia nec illa affectio, sed defectio est. Scio naturam Dei ex nulla parte posse deficere, & ea posse deficere quae ex nihilo facta sunt, quae tamen quanto magis sunt, & bona faciunt, (tunc enim aliquid faciunt) causas habent efficientes, in quantum autem deficiunt, & ex hoc male faciunt, (quid enim tunc faciunt nisi vana) causas habent deficientes. Dicitque Anselmus de conceptu virginali 5. Ex his ergo facile cognoscitur, quia iniustitia nullam habet essentiam, quamuis voluntatis affectus, & actus, qui per se considerati aliquid sunt, vsus iniustitiam vocet, illa autem essentia quamuis mala dicatur, est nihil. Idem de casu Diaboli 8. Nec voluntatem, inquit, nec conuersionem voluntatis puto negari posse aliquid esse; Nam etsi non sunt substantiae, non tamen probari potest eas non esse essentias, quoniam multae sunt essentiae praeter illam, quae proprie dicitur substantia; & cap. 20. Nec negare possum vere aliquid esse quamlibet actionem & 26. Tristitia & dolor est aliquid; & 28. scilicet vlt. Velle secundum essentiam bonum est; sed quoniam iniuste factum est, malum est, & cum sit a Deo a quo est omne quod est aliquid. Amplius autem, quis fidelis praesumet asserere fidem, scilicet actum fidei, puta credere nihil esse? Quid enim est fides, nisi sicut dicit August. 1. parte super Ioannem, sermone 40. credere quod non vides? Vnde & Autor fidei fidelis, Hoc est opus Dei vt credatis in eum, quem misit ille. Ioan6. & infra eisdem; Nemo potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo; venire autem ad Christum, quid est nisi credere in Christum, & hoc datur a Patre. Credere ergo non est nihil sed aliquid, quia Dei donarium pretiosum. Quare & Augustinus I. partis super Ioannem, sermone 27. verbum Christi praemissum exponens immediate subiungit; Ergo & credere datur nobis; Non enim nihil est credere, si autem aliquid magnum est, gaude quod credidisti, sed noli extolli: Quid enim habes quod non accepisti? Quomodo etiam fides sic dicentis non sterilis, quin verius mortua reputanda, cum nihil boni operis parturiat, aut producat; imo nec possit, cum omne partum sit aliquid & productum? Adhuc autem & haec dicens, habet dicere consequenter, diligere, & amare, dilectionem, amorem, & amicitiam nihil esse: Sed quis amicitiam cum tali homine copulabit? Huius etiam perniciosum errorem experientia nostra certa, moralis scientia, omnis politia, omnis ciuilitas & omnis vrbanitas destruit & // refutat. Quis etiam audebit concedere nihil esse dilectionem seu amorem Dei & proximi, quos Scriptura canonica, & canonizati Doctores tot & tantis laudibus praedicant & extollunt? Quis etiam tam insensibilis & tam rudis, vt non experiatur in alijs vel seipso tam multiplices amoris effectus? Quis enim ignorat illud experimentum etiam inter rudissimos laicos tam vulgatum, quomodo per variationem pulsuum varietas deprehendatur amorum, sicut & Democritus docuit Hippocrate. Vnde Boetius I. Musicae suae in prologo scribit ita; Vt sese corporis, id est, hominis corporalis habet effectus, ita etiam pulsus cordis motibo agitatur; quod Democritus Hippocrati medico tradidisse fertur, cum eum medendi causa viseret: Huius quoque experientiae veritatem & alij medici confitentur. Quis etiam nesciat, colorem virorum & foeminarum in amore & ira, laetitia, & tristitia, verecundia, audacia, & timore multi pliciter variari, sicut frequens experientia, & Philosophi naturales, & Medici contestantur? Quis etiam ignoraret, quod amore mouetur animal processiue quocunque mouetur? Nam sicut allegauit sextum huius secundi; Pes meus, amor meus, illo feror quocunque feror; & 3. Reg. 19. dicitur de Elia, quod surgens abijt, quocufique eum ferebat voluntas. Philosophus etiam 3. de Anima cap. de mouente, & 12. de Animalibus nouae transtationis 8. in de causa motus Animalium ostendit, quod voluntas, id est actualis volutio mouet hominem, & appetitus, scilicet appetitio actualis mouet caetera Animalia processiue; Omnis autem volutio & appetitio, quaedam amatio est & amor. Item si nullus actus sit aliquid, cum beatitudo sit actus, ipsa non est aliquid; imo nihil: Quod autem beatitudo sit actus, patet per Philosophum 1. Eth. & 3. & 10. vbi demonstrat multis capitulis quod faelicitas est operatio, & a¬ ctus faelicis & 9. Metaphys. 16. dicit quod faelicitas est operatio in anima, quia est quaedam vita, sicut erat superius allegatum. Quod & veritas ipsa concorditer attestatur, haec est, inquiens, vita aeterna, vt cognoscant te solum verum Deum, & quem misisti Iesum Christum. Ioh17. Vnde & Augustinus 2. de libero arbitrio 33. Vita beata est animi affectio inhaerentis incommutabili bono. Omnes enim Philosophi, puta Aristoteles, Auerroes, Auicenna, Algazel, & caeteri praeter Epicureos qui non sunt dicendi Philosophi; sed magis philouoli, amatores scilicet voluptatis, & omnes Theologi, nullo excepto, in hoc vno conueniunt, quod faelicitas & beatitudo finalis est Dei visio seu fruitio actualis, vel hanc & illam pariter comprehendens, sicut libri eorum copiosissime & clarissime contestantur; nec aliquis, sicut spero, in tantum desipit, aut insanit, quod vitam aeternam, faelicitatem & beatitudinem esse aliquid denegabit: Actus ergo voluntatis est aliquid, & non nihil. Ad hanc autem conclusionem satis plures & subtiliores rationes possent adduci; sed quia nullus subtilis ipsam negat, aut dubitat, sed tantum pauci rudes & grossi, sufficiant eis hae paucae rudes, grossae & palpabiles rationes.
On this page