Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 21
CAP. XX I Recitat sex falsas responsiones, quarum Prima dicit, quod ideo solum Deus dicitur facere omnem actum voluntatis creatae, quia facit omnem voluntatem creatam, quae sola vere & proprie efficit suum actum. Secunda, quod Deus ideo dicitur facere actum bonum voluntatis creatae, quia facit charitatem seu gratiam effectricem illius. Tertia, quod Deus conseruat voluntatem. Quarta, quod Deus facit obiectum & omnia mouentia voluntatem. Quinta, quod permittit, Sexta, quod Deus esficit proprie omnem actum bonum voluntatis, sed penitus nullum malum, & corrigit ipsas generaliter & coniunctim.
MVlti autem huic tam firmae veritati & tam validis eius testimonijs non audentes nec valentes omnino resistere, ipsam saltem fumosis quibusdam responsionibus conantur multipliciter obumbrare, dicentes Deum non vere & proprie efficere actum voluntatis creatae, sed solummodo transumptiue. Primi namque dicunt, quod Deus ideo dicitur omnem actum creatae voluntatis efficere, quia fecit omnem voluntatem creatam, quae sola vere & proptie efficit suum actum. Secund/ di ponunt consequenter cum istis, quod Deus propterea dicitur facere omnem bonum actum voluntatis creatae, quia facit charitatem seu gratiam, a qua cum sola voluntate creata efficitur bonus actus. Tertij // asserunt; Deum idcirco tantum facere omnem actum voluntatis creatae, quia conseruat omnem voluntatem creatam, quae sola efficit proprie suum actum. Quarti, quia facit quodlibet obiectum mouens voluntatem creatam, & caetera requisita. Quinti, quia permittit, cum posset libere impedire. Sexti vero fingunt quod Deus efficit proprie omnem bonum actum voluntatis creatae, sed penitus nullum malum. Pro prima opinione potest adduci Philosophus 8. Phys. 32. & 33. & 4 de Coelo 25. vbi ostendit quod generans seu faciens graue & leue mouet ea localiter, quia tribuit eis formas quibus sic mouentur. Ad idem videntur facere, autoritates Anselmi de casu Diaboli2o. & de Concordia 6. superius allegatae. Praeterea cum Deus sit omnipotens, potest creare naturam quae per se sufficiat ad mouendum, & similiter ad agendum. Ponatur ergo quod faciat, & cessent omnes rationes ad contrariam partem factae; ergo formaliter non concludunt: & huic rationi licet satis irrationali multi pertinaciter innituntur. Pro secunda faciunt eadem per locum a simili. Pro tertia, quia conseruans est aliqua causa conseruati, & quicquid est causa causae, est causa causati. Pro quarta, quia obiectum mouens voluntatem aliquo modo efficit eius actum, vt videtur ex 3. de Anima, capit. de mouente. Item Augustinus, super illud Psalmi 104. Conuertit coreorum vt odirent populum eius, & dolum facerent in seruos eius, sic quaerit; Nunquid nam intelligendum vel credendum, quod Deus cor hominum ad facienda peccata conuertat? aut peccatum non est, vel paruum peccatum est odisse populum Dei, & dolum facere in seruos eius? Quis hoc dixerit? Nunquid ergo istorum tam grauium peccatorum Autor est Deus, qui nullius vel leuissimi peccati Autor credendus est? Quis sapiens, & intelliget haec: & pro responsione subiungit; Nam ipsa est illa mirabilis Dei bonitas, qua bene vttur, etiam malis vel Angelis, vel hominibus. Cum enim ipsi svitio Isunt mali, ille de malo eorum bene facit: Non enim antequam odissent Bopulum eius boni erant, sed maligni & impii, tales erant qui facile incolis suis foelicibus inuiderent. In eo ergo quod populum suum multiplicauit, hoc beneficio malos ad inuidendum conuertit: Inuidia enim est odium foelicitatis alienae. Sic ergo conuertit cor eorum, vt per inuidentiam odissent populum eius, & dolum facerent in seruos eius. Non itaque cor illorum malum faciendo, sed populo suo benefaciendo cot illotum sponte malum conuertit ad odium: Non enim rectum corperuertit, sed sponte peruersum ad odium populi, vt eo malo bene vteretur, conuertit, non illos malos faciendo, sed istis bona quibus mali facillime possent inuidere, Iargiendo, quo illorum odio & ad exercitationem populi sui, & ad gloriam, quae nobis est vtilis nominis sui, quomodo sit vsus, consequentia docent, quae in eius Iaude commemorantur. Pro quinta videtur illud Philosophi 8. Phys. & 4. de Coelo, vbi prius quod remouens impedimentum aut prohibens mouet localiter elementa. Dicitque Augustinus Enchirid. 75. Non sit aliquid, nisi omnipotens fieri velit, vel sinendo vt fiat, vel ipse faciendo. Quare & Hugo de pacramentis lib. 1. parte 4. cap. 2. & recitat Lumbardus I. sentent. dist. 45. ostendit quod voluntas Dei, quinque vel sex modis accipitur in Scriptura, scilicet pro suo beneplacito, siue dispositione, pro eius praeceptione, prohibitione, consilio, permissione, & operatione. Pro sexta videtur illud Gen. 1. Vidit Deus cuncta quae fecerat, & erant valde bona. Et idem videtur probare Autoritas Augustini pro tertia opinione superius allegata. Idem Hypognost. 20. Per se homo lapsum facere potuit, quia voluit, sed non sic per se, id est per propriam voluntatem resurgere valuit: satisque multae aliae Autoritates ipsius, & multorum aliorum testantur, I hominem per se posse peccare & cadere, sed non mereri aut resurgere sine Deo. Vnde Hoseae 13. Perditio tua exte Israel, tantummodo ex me auxilium tuum. Has autem responsiones omnes & singulas redarguunt euidenter omnes rationes & Autoritates quamplurimae capitulo proximo iam praemissae, quae nullo modo possunt admittere talem glossam. Item Autoritates Scripturae & Doctorum accipiendae sunt ad intellectum communem, vt docet 45. primi: sed multae Autoritates Scripturae & Doctorum capitulo proximo allegatae praetendunt omnino quod Deus efficit proprie actum voluntatis creatae. Corollaria quoque tertij ac quarti primi libri has omnes responsiunculas corrigunt aut corrumpunt. Item si Deus efficeret actum voluntatis creatae non proprie, sed solummodo transumtiue aliquo praedictorum modorum, cur tantum inaniter laborasset sanctus Dauid, Solomon, Ieremias, Esaias, Paulus & Christus, caeterique Autores veteris Testamenti & noui; beatus quoque Cyprianus, Augustinus, Gregorius, Prosper, Anselmus, Bernardus, Thomas & Iohannes, caeterique veteres & moderni tam studiose probando quod Deus efficit & operatur in nobis & velle & operari, cum hoc nulli philosopho, siue catholico fuerit dubium aut ignotum? Suffecisset enim dixisse, quod Deus omnia creauit aut fecit, & quando quaecunque res agit, non impedit ipsam agere sed permittit. Item nullus Philosophus, vel Doctor catholicus, sed tantum Pelagius, vel Pelagianus exponit, glossat, aut intelligit praemissa philosophica, vel Theologica aliquo praedictorum modorum: quare quaelibet talis responsio est suspecta. Vnde Pelagius postquam dixit, quod homo potest velle, & operari ex viribus liberi arbitrij per seipsum, sicut proximum huius pandit, opposuit sibi ipsi Autoritatem Apostolicam, & respondit, recitante Augustino I. contra Pelagium & Coelestium de gratia Christi, & de peccato originali 9 hoc modo: & quomodo, inquit, stabit illud Apostoli; Deus est enim qui operatur in nobis & velle & perficere? Deinde vt hanc oppositionem veluti solueret, quam videbat dogmati suo vehementer esse contrariam, /secutus adiunxit; Operatur in nobis velle quod bonum est, velle T quod sanctum est, dum nos terrenis cupiditatibus deditos, & mutorum more animalium tantummodo praesentia diligentes, futurae gloriae magnitudine & praemiorum pollicitatione succendit, dum reuelatione sapientiae in defiderium Dei stupentem iuscitat voluntatem, dum nobis suadet omne quod bonum est. Multae quoque responsiunculae Pelagij similes recitantur 39. primi.
On this page