Table of Contents
De causa dei
Liber 1
Caput 2 : Quod Deus est omnium aliorum necessarius conseruator
Caput 3 : Quod Deus est necessaria causa efficiens cuiuslibet rei factae
Caput 4 : Quod qualibet creatura mouente, Deus necessario commouet
Caput 5 : Quod Deus non est mutabilis ullo modo
Caput 6 : Quod Deus habet distinctam scientiam omnium
Caput 7 : Obiicit contra sextum et soluit.
Caput 8 : Quod Deus habet volutionem et amorem communiter et specialiter ad quaecunque.
Liber 2
Liber 3
Caput 22
Item specialiter contra primos, Nulla res facta a Deo potest per se exir g stere, nec aliam rem seruare in esse sineco, vt secundum praemonstrauit; quare nec agere aut producere aliam rem in esse :vt capitulum proximum arguebat. Item Corollaria tertij & quarti primi cum rationibus & Autoritatibus illa probantibus specialiter hos refellunt. Item O tunc Deus non haberet scientiam praesentium nec etiam futurorum. nec omnia per eius prouidentiam regerentur, multaque contingerent a casu & a fortuna, nec esset aliqua via sumpta a motu efficax ad probandum primum Motorem communem: Posset enim causa secunda mouere, causa prima totaliter quiescente, cum multis impossibilibus alijs & absurdis sicut capitulum proximum pleĀ¬ nius manifestat. Item tunc posset homo ex se solo aperire pulsanti ianuam cordis fui, contra 38. primi. Item hoc est contra Autoritates Anselmi de casu Diaboli 20. & de Concor. 6. & 7. vbi ostendit quod Deus tripliciter efficit omnem actum voluntatis creatae, sicut capitulum proximum allegauit. Adhuc autem de secundum similem rationem Deus diceretur & esset factor & Autor peccati, contra Doctores: vnde & Augustinus de spiritu & litera 29. sic ait; Vtique voluntate credimus de hac quaeritur vnde sit nobis. Si natura; quare non omnibus, cum sit idem Deus omnium Creator? Si dono Dei, etiam hoc quare non omnibus, cum omnes homines velit saluos fieri, & in agnitionem veritatis venire? Prius igitur illud dicamus, & videamus vtrum huic satisfaciat quaestioni, quod liberum arbitrium naturaliter attributum a Creatore animae rationali, illa media vis est, quae vel intendi ad fidem, vel inclinari ad infidelitatem potest, & ideo nec istam voluntatem, qua credit Deo, dici potest habere quam non acceperit, quando quidem vocante Deo surgit de libero arbitrio, quod naturaliter cum crearetur, accepit. Et cap. 31. Si autem respondetur cauendum esse, ne quisquam Deo tribuendum putet peccatum, quod admittitur per liberum arbitrium, si in eo quod dicitur, quid habes quod non accepisti? propterea etiam voluntas qua credimus, dono Dei tribuitur, quia de libero existit arbitrio, quod cum crearemur, accepimus: Attendat & videat, non ideo tantum istam voluntatem diuino muneri tribuendam, quia ex libero arbitrio est quod nobis naturaliter concretum est, verumetiam quod viforum suasionibus agit Deus vt velimus, & vt credamus, siue extrinsecus per Angelicas exhortationes, siue intrinsecus, vbi nemo habet in potestate quid ei veniat in mentem, sed consentire vel dissentire propriae voluntatis est. His ergo modis quando Deus agit cum anima rationali vt ei credat (Neque enim credere potest quodlibet libero arbitrio, si nulla sit suasio, vel vocatio cui credat) profecto & ipsum velle credere Deus operatur in homine, & in omnibus misericordia eius praeuenit nos. Et ne forte moueat quempiam quod dicit consentire vel dissentire esse proprie voluntatis, quasi tantum sit voluntatis propriae & non Dei; Caueat, quaeso, quilibet, caueat; quia iste fuit error Pelagij, vt 37. & 38. capitulis primi patet: quem & Augustinus per totum librum de praedestinatione sanctorum nititur extirpare. Vnde & 4. cap. loquens de Autoritate Apostoli in de spiritu & litera superius memorata, scilicet, Quid habes quod non accepisti? sic ait; Quo praeci puo testimonio etiam ictus ipse conuictus sum, cum similiter errarem, putans fidem, qua in Deum credimus, non esse donum Dei, sed a nobis esse in nobis, & per illam nos impetrare Dei dona. Et accipit ibi fidem non pro habitu, sed pro actu; addit, Neque enim fidem putabam Dei gratia praeueniri, nisi quia credere non possemus, si non praecederet praeconium veritatis; vt autem praedicato nobis Euangelio consentiremus, nostrum esse proprium arbitrabar: Quem meum errorem nonnulla opuscula mea satis indicant, in quibus est illud quod commemorastis in libris vestris, vbi expositio est quarundam propositionum ex epistola ad Romanos. Denique cum mea cuncta opuscula retractarem, cuius operis iam duos libros absolueram, cum ad hunc librum retractandum in primo volumine peruenissem, sic inde loquutus sum, & est 1. Retract. 23. Item quod disputans inquit, Quid elegerit in nondum nato, scilicet Iacobo? ad hoc perduxi ratiocinationem, vt dicerem, Non ergo elegit Deus opera cuiusquam in praescientia que ipse daturus est, sed fidem, scilicet actum; Vnde subiungit, ve quem sibi crediturum esse praesciuit, ipsum eligeret, cui Spiritum Sanctum daret vt bona operando etiam vitam aeternam consequeretur. Proinde quod continuo dixi, Dicit enim idem Apostolus, Idem Deus qui operatur omnia in omnibus; Nusquam dictum est, Deus qui credit omnia in omnibus. Ac deinde subiunxi. Quod enim credimus, nostrum est; quod autem bonum operamur illius est, qui credentibus dat Spiritum Sanctum. Profecto non dicerem, si iam scirem etiam ipsam fidem inter Dei munera reperiri, quae dantur in eodem spiritu. Vtrumque ergo nostrum est propter arbitrium voluntatis, & vtrumque tamen datum est per spiritum fidei & charitatis: Non enim sola charitas, sed sicut scriptum est, charitas cum fide a Deo. Et quod paulo post dixi, Nostrum est credere & velle; ecce quod loquitur de actum fidei, Nostrum est, inquit, credere & velle, ipsius autem dare credentibus facultatem bene operandi per spititum sanctum, per quem charitas diffunditur in cordibus nostris. Verum est quidem, sed eadem regula & vtrumque ipsius est, quia ipse praeparat voluntatem, & vtrumque nostrum, quia non sit nisi volentibus nobis. Ecce quod Augustinus in his duobus locis retractat, quod dixit super epistolam ad Romanos, Credere & velle esse nostrum; & certum est ipsum nequaquam tam insani capitis tunc fuisse, quando scilicet post conuersionem suam exposuit illas propositiones epistolae memoratae, quod crederet, Credere & velle esse sic nostrum, vt anima rationalis, intellectus, & voluntas esset nostra, seu noster, & nobis ex nobis, ita quod non a Deo, imo sicut tam series illius expositionis, quam retractationis perhibet, tunc credebat intellectum & voluntatem esse nobis a Deo creante, sed actus illorum esse nobis ex solis nobis illos agentibus, sine Deo vlterius coagete; & hoc est quod posterius retractauit. Est ergo posterioretus sententia, quod Deus cum homine coefficiat proprie actus potentiarum illarum, & non tantum improprie, quia scilicet potentias illas fecit. Vnde & infra eiusde 18. de praedest. sanct. 6. tractans illud dictum Apostoli; Quis enim te discernit? quid aute habes quod non accepisti? sic ait, In hac Apostoli intentione dona Dei naturalia suspicari, siue ipsam totam perfectam naturam, qualis in prima conditione donata est, siue vitiatae naturae qualescunque reliquias, nimis quantum existimo, absurdum est: Nunquid enim per haec dona, quae omnibus sunt comunia hominibus, discernuntur homines ab hominibus? Hic enim prius dixit, Quis enim te discernit? & deinde addidit, Quid autem habes quod non accepisti? Posset quippe homo dicere inflatus aduersus alterum, Discernit me fides mea, iustitia mea, vel si quid aliud. Qualibus occurrens cogitationibus bonus Doctor. Quid autem habes, inquit, quod non accepisti? a quo nisi ab illo qui te discernit ab alio, cui non donauit, quod donauit tibi? Ac per p hoc quisquam audet dicere, Habeo fidem ex meipso; non ergo accepi? profecto contradicit apertissimae veritati; non quia credere, vel non credere non est in arbitrio voluntatis humanae, sed in electis praeparatur voluntas a Deo, ideo ad ipsam quoque fidem quae in voluntate est pertinet; Quis enim te discernit? quid autem habes quod non accepisti? & sequitur cap. 7. Multi audiunt verbum veritatis; sed alij credunt, alij contradicunt: volunt ergo isti credere, nolunt illi. Sed cum in alijs praeparetur, in alijs non praeparetur voluntas a Domino, discernendum est vtique quid eueniat de misericordia eius, quid de iudicio. Item Augustinus super illud Psalmi II8. Manus tuae fecerunt me &c. distinguens duplicem modum factionis hominis a Deo, sic ait; Vtrum hoc secundum Adam dictum est, ex quo cum sint omnes homines propagati, quis hominum, quando ille factus est, & se factum non potest dicere originis seminisque ratione? An etiam secundum hoc recte dici potuit, Manus tuae fecerunt me & plasmauerunt me, quod vnusquisque non sine opere Dei etiam de parentibus // sit, ipso creante, illis generantibus, quoniam si operatoria Dei potentia rebus subtrahatur, intereunt, nec aliquid omnino siue de mundi elementis, siue de genitoribus, siue de seminibus nascitur, si ea non operetur Deus. Item tunc habens naturalia integra posset ex se solo, vel per Doctorem alium sine Deo proprie coagente acquirere sibi morales & intellectuales virtutes; cuius oppositum docet Augustinus 4. contra Iulianum multis capitulis, & Beda contra eundem Iulianum 13. sicut erat superius allegatum. Vnde & Beda satis expresse contra istam responsionem sic dicit: Quod ergo dicit Iulianus multos Philosophorum patientiam, castitatem, modestiam, aliasque de naturae bono habuisse virtutes, constat quod quicunque Philosophorum Christum Dei virtutem, & Dei sapientiam nescierunt; hi nullam veram virtutem, nec veram sapientiam vllam habere potuerunt: In quantum vero vel gustum aliquem sapientise cuiuslibet, vel virtutis imaginem habebant, desuper hoc totum acceperunt, non solum munere primae conditionis, verumetiam quotidiana eius gratia qui creaturam suam nec deserentem deserens, dona sua, prout ipse iudicauerit, hominibus & magna magnis, & parua largitur paruis. Ad illud autem quod pro ista opinione adducitur, potest faciliter responderi, quod ille est vnus bonus & verus modus loquendi, apud quos fuerit consuetus; sed per hoc non probatur, quin formae elementares moueant elementa: Certum est enim, quod corrupto generante, & impediens remouente, elementa mouentur; ergo ab aliquo motore, & non a generante, vel prohibens remouente, quia neutrum illorum est, & per consequens nihil facit, causat, aut mouet; est igitur forma mouens. In omni quoque motu mouens & motum sunt simul, vt docetur 7. Phys. 8. & post. & 2. de Anima 74. sed neutrum praedictorum est simul cum elemento moto, quia omnino non est. Tunc etiam elementa mouentur naturaliter, ergo a natura: Ipsa enim, vt docetur 2. Phys. 3. est principium & causa mouendi & quiescendi in quo primum est; & haec est duplex, scilicet materia, & forma, vt ibi ostenditur consequenter: sed materia prima non est principium motiuum localiter, vt nulli Philosopho est ignotum, ergo forma elementi naturaliter ipsum mouet. Per indem quoque quod elementum quiescit in loco suo naturali mouetur ad eum: sed ibi quiescit per formam suam. Maior etiam terra vel ignis descendit velocius vel ascendit; ergo non tantumab extrinseco, sed ab intrine seca sibi forma. Corpora quoque mixta mouentur ad motum elementi dominantis; ergo psum elementum dominans per se naturaliter habet motum. Ipse etiam idem Philosophus APhys. tractans de vacuo7I. & post, supponit planissime, elementa moueri naturaliter ex seipsis: & similiter 1. de Coelo, vbi reprobat infinitum. Auerroes quoque super loca praedicta vult idem: & super 3. de Coelo. 28. & super 4. 22. ostendit diffuse quod in corporibus simplicibus, motor & votum non distinguntur in actu ab inuicem, & quod formae eorum sunt motores eorum; & glossat ibi processum Philosophi in 7. Physicorum probantis quod nihil mouet se, sed quod omne quod mouetur, mouetur ab alio, isto modo; Aristoteles, inquit, non intendebat per istum sermonem quem scripsit in 7. Physicorum, nisi declarare quod nihil mouet se, scilicet ita quod motor sit idem cum moto, & eodem modo, & ideo posuit, quod quicquid quiescit per quietem alterius, necesse est vt motus eius non sit nisi ab altero, id est, necesse est, vt motor in eo differat essentia & definitione a moto, licet non differat in subiecto. Et similiter potest glossari similis processus Philosophi 8. Physicorum, & 4. de Coelo superius memoratus. Item si elementa non haberent ex se, sed tantum a generante, vel impediens remouente, motum seu motionem // locase, eadem ratione nec aliquam aliam actionem: ergo nec ignis ex se combureret, vel luceret vtroque illorum corrupto, plurimumue remotoMirabilis quoque modus loquendi videtur, & a veritate nimis extraneus dicere, quod lucerna, seu candela socij mei, quae illuminauit lucernam meam, seu candelam illuminantem studium meum, illuminat studium meum cum camera sua, forsitan nimis distet, murisque lapideis includatur, vel praedicta eius lucerna forsitan extinguatur. Per similem etiam rationem, quicquid nunc scribo Oxoniae, scriberet pater meus Cicestriae, quia genuit me scribentem, imo avus, & proavus, ac caeteri genitores, ipsi quoque primi parentes nunc facerent omnia facta nostra. Illud autem Anselmi non mouet, quia non dicit quod Deus illo modo tantum efficit actus nostros, sed illo modo // transumtiue, & alio proprio, sicut capitulum proximum recitauit. Ad rationem dicendum, quod licet Deus sit omnipotens, nihil tamen potest face re quod contradictionem includit, sed sicut contradictionem includit aliquam naturam esse sine Deo per se, & proprie eam actualiter & specialiter conseruante, sicut secundum primi docebat: sic vel amplius contradictionem includit aliquam naturam agere, seu mouere sine Deo per se & proprie actualiter & specialiter coagente & similiter commouente, sicut tertium & quartum primi plenius // ostendebant. Et sic respondet sanctus Thomas de potentia Dei quaestione 20. qua queritur, Vtrum Deus operetur in omni operatione naturae, ad simile aigumentum pro parte negatiua, quinto loco adductum: quandocunque inquit arguens, Deus aliquam naturam instituit, ex hoc ipso dat ei omnia illa quae sunt de ratione illius naturae. Similiter ex hoc ipso quod facit hominem, det ei animam rationalem: sed de ratione virtutis est quod sit principium agendi, cum virtus sit vltimum potentiae quae est principium agendi in aliud, secundum quod est aliud, vt dicitur in 5. Metaphys. ergo ex hoc ipso, quod virtutes naturales rebus indidit, dedit eis quod operationes perficerent: non ergo oportet quod vlterius in rebus naturalibus operetur. Et post septimo loco adducit aliud argumentum simile huic quinto, ad quorum primum sic respondet; Ad quintum dicendum quod de ratione virturis inferioris est, quod sit aliquo modo operationis principium in suo ordine, id est, vt agat vt instrumentum superioris virtutis: vnde exclusa superiori virtute, inferior virtus operationem non habet. Et consequenter ad aliud sic respondet; Ad septimum dicendum, quod virtus naturalis, quae est rebus naturalibus in sua institutione collata, inest eis vt quaedam forma, habens esse ratum & firmum in natura; sed id quod a Deo sit in re naturali quo actualiter agat, est vt intentio sola habens quoddam esse incompletum, per modum quo colores sunt in aere, & virtus artis in instrumento artificis. Sicut igitur securi per artem dari potuit acumen, vt esset forma in ea permanens, non autem dari ei potuit, quod vis artis esset in ea quasi quaedam forma in ea permanens, nisi haberet intellectum: ita rei naturali potuit conferri virtus propria, vt forma in ipsa permanens, non autem vis qua agit ad esse, vt instrumentum primae causae, nisi daretur ei quod esset vniuersale essendi principium: nec iterum virtuti naturali conferri potuit vt moueret seipsam, nec vt conseruaret se in esse. Vnde sicut patet, quod instrumento artificis conferri non potuit, quod operaretur absque motu artis; ita rei naturali conferri non potuit, quod operaretur absque operatione diuina.
On this page