Text List

How to Cite

Next

Angelica Hierarchia, Caput primum

Quod omnis divina illuminatio secundum bonitatem varie ad provisa procedens manet simpla et non solum hoc sed etiam unum facit illuminata.
1

Omne datum bonum et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum. Set et cunctus a patre moto luminis apparitionis processus ad nos bonitatis dono veniens, rursus sicut unum faciens virtus suscitative nos adimplet et convenit ad congregantis patris unitatem et deificam simplicitatem. Etenim ex ipso omnia et ad ipsum, sicut sanctus dicit sermo.

2

Igitur Ihesum invocantes quod est paternum lumen, quod est quod verum est quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, per quem ad principem luminis patrem adductionem habuimus, ad sanctissimorum eloquiorum a patribus traditas illuminationes, sicut possibile est, respiciamus, et ab ipsis significative nobis et sursum active manifestas celestium mentium ierarchias, sicut potentes sumus, inspiciamus. Et principalem et superprincipalem thearchici patris luminis donationem que angelorum nobis informativis signis manifestat beatissimas ierarchias, immaterialibus et non trementibus mentis oculis intus suscipientes, rursus ex ipsa ad simplicem ipsius suscitemur radium. Etenim non ipsa aliquando a propria singulari unitate relinquitur sed ad sursumactionem et unificam provisorum coniunctionem, ut decet, bonam multiplicata et procedens, manet intra se ipsam fixe in inmobili ydemptitate singulariter fixa, et ad ipsam, sicut fas est, respicientes, iuxta proportionem suam extendit et unum facit secundum simplificativam ipsius unitionem.

3

Etenim neque possibile est aliter nobis supersplendere thearchicum radium nisi varietate sanctorum velaminum sursumactive circumvelatum et hiis que secundum nos providentia paterna connaturaliter et familiariter apparatum. Quapropter et sanctissimam nostram Ierarchiam perfectionis principis sancta positio celestium Ierarchiarum supermundana inmitatione dignata et dictas inmateriales Ierarchias materialibus figuris et formativis compositionibus varians tradidit, ut, iuxta proportionem nostri ipsorum, a sanctissimis formationibus ad simplices et non formabiles reducamur sursumactiones et assimilationes.

4

Quoniam neque possibile est nostre menti ad immaterialem illam sursum excitari celestium Ierarchiarum et inmitationem et contemplationem, nisi secundum se materiali manuductione utatur, apparentes quidem pulchritudines, non apparentis decoris, imagines reputans; et sensibiles bonos odores, expressiones intelligilis distributionis et immaterialis luminis donationis imagines materialia lumina et secundum mentem contemplative adimpletionis distributivas et sanctas disciplinas; et convenientis ad divina et ordinati habitus ornatuum, qui sunt ordinationes et Ihesu participationis divinissime eucharistie assumptionem et quecumque alia celestibus quidem substantiis supermundane, nobis autem significative, tradita sunt.

5

Huius igitur gratia nostre secundum proportionem deificationis benignus perfectionis principatus, et celestes Ierarchias nobis manifestans, et cooperatricem ipsarum faciens nostram Ierarchiam, secundum virtutem nostram assimilatione deiformis ipsarum sanctificationis sensibilibus ymaginibus supercelestes descripsit mentes in sancte scriptis eloquiorum compositionibus, quatenus nos agat per sensibilia ad intelligibilia et ex sancte formatis signis ad simplices celestitium Ierarchiarum summitates.

Back to TopNext

On this page

Caput primum