Text List

Prev

How to Cite

Next

Angelical Hierarchia, Caput secundum

Quod convenienter divina et celestia per dissimilia signa manifestantur
1

Convenit igitur, sicut exstimo, primum exponere, quam quidem esse intentionem universe Ierarchie existimamus et quid unaqueque iuvat ipsius chorum agentes. Demum autem celestes Ierarchias laudare secundum ipsarum in eloquiis manifestationem. Consequenter vero post hec dicere qualibus sanctis formationibus celestes figurant ornatus eloquiorum sancte scripture, et ad qualem reduci oportet per formationes simplicitatem, quatenus non et nos similiter, ut multi, inmunde arbitremur celestes et deiformes mentes et mulpedes esse quasdam et multorum vultuum et ad boum animalitatem et ad leonum felinam formationem formatas, et ad aquilarum curvi rostri speciem, aut ad volatilium tripartitam alarum naturalem positionem formatas, et rotas quasdam igneas super celum imaginemur, et equos quosdam multorum colorum. Et lanceas ferentes principum militie principes. Et quecumque alia ab eloquiis nobis sacra formatione varietate manifestativorum signorum tradita sunt. Etenim non sine arte theologia poeticis sanctis formationibus in non figuralibus mentibus usa est, nostram, ut dictum est, mentem respiciens, et familiarem sibi ipsi et connaturalem sursumactionem providens, et ad ipsam reformans sursumactivas sanctas scripturas.

2

Si videtur autem alicui sanctas quidem recipere compositiones sicut simplicium in se ipsis et ignotorum et incontemplatibilium nobis existentium, a significatione autem recedentes arbitratur sanctarum mentium in eloquiis ymaginum scripturas, et omne, ut ita dicatur, inconveniens hoc angelicorum nominum tabernaculum. Et oportere dicit theologos ad corporalem formationem totaliter incorporeorum venientes, familiaribus ipsa et, sicut possibile est, cognatis et reformare et manifestare figurationibus ex pretiosissimis apud nos quodammodo et inmaterialibus substantiis et in omnibus superpositis et non celestibus et non deiformibus simplicitatibus in terrenas ultimas circumponentes multiformitates. Hoc enim ad sursumagendum nos quidem esset futurum opportunius et supermundanas manifestationes non deorsumageret ad inconvenientes dissimilitudines. Illud vero et in divinas inlegitime iniuriam faceret virtutes, et nostram forsitan aberrare faceret mentem ad inmundas ipsam inferens compositiones. Et forsitan arbitrabitur supercelestia leoninis quibusdam et equinis examinibus esse adimpleta et mugitiva ymnologia et volatili angelorum principatu et animalibus aliis et materiis vilioribus quecumque ad inconveniens et ignobile et passibile declinare describunt secundum omne dissimiles huiusmodi manifestativorum eloquiorum similitudines.

3

Set veritatis, ut arbitror, inquisitio demonstrat eloquiorum sanctissimam sapientiam in celestium formationibus, utrumque perfecte providentem quod neque in divinas, sicut forsitan dicat aliquis, iniuriam faciat virtutes neque nos quidem in viles passibiliter infixi simus imaginum humilitates. Etenim quod convenienter quidem proposite sint informabilium forme et figure infigurabilium, non solam causam [dicat] aliquis esse nostram proportionem, non valentem sine medio ad intelligibiles extendi contemplationes, et indigentem familiarium et connaturalium sursumactionum, que possibiles nobis formationes protendunt informabilium et supernaturalium visionum; set quod et hoc misticis eloquiis est convenientissimum per archana et sancta enigmata abscondere et inviam multis ponere sanctam et occultam supermundanarum mentium veritatem. Etenim non omnis sanctus neque omnium, ut eloquia dicunt, cognitio. Si autem apparentes ymaginum scripturas accusat aliquis, verecundum esse dicens, reponere ita turpes formationes deiformibus et sanctissimis ornatibus, sufficit ad ipsum dicere quod duplex est sancte manifestationis modus: hic quidem, sicut est conveniens, per similes procedens sancte formatas ymagines; ille autem per dissimiles formationes ad perfectissime inconveniens et non apparens formatus.

4

Igitur ad venerabilem supersubstantialis deitatis principatus beatitudinem manifestativorum eloquiorum mistice traditiones aliquando quidem, sicut rationem et mentem et substantiam, laudant, Deo convenientem rationabilitatem et sapientiam eius monstrantes et vere existentem essentiam et existentium essentie causam veram. Et sicut lumen ipsam reformant et vitam vocant, talibus sanctis reformationibus venerabilioribus quidem existentibus et supermateriales formationes iacere quodam mode apparentibus sed minus habentibus, et ita thearchica ad veritatem comparabilitate. Est enim super omnem substantiam et vitam, nullo ipsam lumine figurante, omni autem ratione et mente a similitudine ipsius incomparabiliter derelictis. Aliquando autem dissimilibus manifestationibus ab eisdem eloquiis supermundane laudatur, invisibilem ipsam et interminabilem et incomprehensibilem appellantibus. Et ea ex quibus non qui est, sed quod non est, significatur. Hoc enim, sicut arbitror, et magis proprium est in ipsa, quia, sicut occulta et sacerdotalis traditio suggessit, non esse quidem secundum aliquid existentium ipsam vere dicimus. Ignoramus autem supersubstantialem ipsius et incomprehensibilem et ineffabilem infinitatem. Si igitur negationes quidem sunt vere, affirmationes autem inconvenientes occulto archanorum, magis est in visibilibus per dissimiles reformationes manifestatio. Honorant igitur, non turpitudine adimplent celestes ornatus eloquiorum sancte scripture, dissimilibus ipsos formationibus manifestantes, et per istas demonstrantes a materialibus universis supermundane excedentes.

5

Quod autem nostram mentem sursumagunt magis a significatione recedentes similitudines non arbitror quenquam bonum sensum habentium contradicentem. Nam ad pretiosiores quidem sanctas formationes consequens est et decipi quosdam, arbitrantes esse celestes substantias luciformes quosdam viros et fulgurantes, decentissime vestitos veste splendida, et igneum sine lesione a se cum splendore emittentes. Et quibuscumque similiter aliis formalibus formis theologia celestes figuravit mentes. Quod ut non patiantur hii qui nichil apparentibus pulchris altius intendunt, sanctorum theologorum suscitativa sapientia et ad inconvenientes dissimilitudines sancte deponitur, non permittens materiale nostrum ad turpes ymagines manens quiescere, sed valde suscitans hoc anime quod sursum fert et sublevans deformitate compositionum sicut non conveniente, neque vero apparente esse, neque valde materialibus, ita turpibus comparabilia ad veritatem sicut celestes et divine visiones.

6

Aliter etiam hoc intendere oportet, nichil existentium esse universaliter boni participatione privatum, quoniam eloquiorum veritas dicit omnia bona valde. Est igitur ex omnibus intendere bonas contemplationes ex materialibus intelligibilibus et intellectualibus reformare dictas dissimiles similitudines, alio modo intellectualibus habentibus que sensibilibus aliter sunt attributa. Etenim furor in irrationalibus quidem ex passibili motu ingignitur, et omni irrationabilitate est plenus furibundus ipsorum motus. Sed in intellectualibus alio modo oportet furibundum intelligere, monstrans, ut extimo, virilem ipsorum rationabilitatem et durum habitum in deiformibus et inmutabilibus collocationibus. Similiter concupiscentiam quidem etiam dicimus esse in irrationabilibus non circumspectam quandam et materialem ex naturali motu aut consuetudine invariabilibus in non valente teneri ingenitam ad aliquid passionem et irrationabilem corporalis appetitus victoriam universum animal inpingentis ad concupiscibile secundum sensum.

7

Quando autem, dissimiles similitudines intellectualibus circumponentes, concupiscentiam ipsis circumformamus, amorem divinum ipsum intelligere convenit, super mentem inmaterialitatis et indeclinabile, et irremisibile desiderium supersubstantialiter caste inpassibilis contemplationis, et ad illum mundum et summum splendorem et sine errore existentem et pulchrificum decorem eterne, vere et intelligibilis conmunionis, et non valens teneri, accipiamus in forti et non conversibili et a nullo incidi valente propter purum et invariabilem divine pulchritudinis amorem et totalem declinationem ad vere desiderabile.

8

Sed et ipsam irrationabilitatem et insensibilitatem in irrationabilibus quidem animalibus aut inanimatis materiis privationem rationis et sensus proprie vocamus. In inmaterialibus autem et intellectualibus substantiis ut decet sanctum, excessum ipsarum sicut supermundanarum mentium confitemur nostre transibilis et corporalis rationis et alieni ab incorporalibus mentibus sensus. Est igitur non dissonans reformari celestibus mentibus formas ex vilissimis materie partibus, quoniam et ipsa a vere bono essentiam cum habuerit, secundum omnem ipsius materialem ornatum resonantias quasdam intellectualis decoris habet. Et possibile est per ipsas sursumagi ad inmateriales archetipias, dissimiliter, sicut dictum est, similitudinibus acceptis et eisdem non eodem modo sed convenienter et familiariter et intellectualibus et sensibilibus proprietatibus diffinitis. Hoc misticos theologos inveniemus non celestium solum ornatuum manifestationibus sancte circumformantes sed et ipsis aliquando thearchie manifestationibus et aliquando quidem ipsam ab apparentibus pretiosis laudant, sicut solem iustitie, sicut stellam matutinam in mente sancte orientem et sicut lumen non circumvelate et intelligibiliter resplendens. Aliquando a mediis sicut ignem sine lesione illuminantem, sicut aquam vivifice adimpletionis largitricem, et, ut significative dicatur, in ventrem subeuntem et fluvios manare facientem inmensurabiliter defluentes. Aliquando autem ab ultimis sicut unguentum bene olens, sicut lapidem angularem. Sed et ferinam formationem ipsi circumponunt, et leonis ipsi et pantere proprietatem circumaddunt et pardum ipsam esse dicunt et ursam sevientem. Addam etiam et omnibus vilius esse et magis dedecere apparens quod et vermis speciem sibi circumformantem divinorum docti tradiderunt.

9

Ita denique sapientes et occulte inspirationis recitatores ab imperfectis et inmundis inmaculate distinguunt sancta sanctorum, et dissimilem sic sanctam formationem honorant, ut neque divina inmundis sint capi facilia, neque sanctarum figurarum videndi amatores sicut veris permaneant in formis. Itaque divina honorant veris negationibus et ad ultima familiarium resonantiarum diversis assimilationibus. Nichil igitur inconveniens, si et celestes substantias ex recedentibus a significatione dissimilibus similitudinibus reformant secundum dictas causas. Neque enim neque nos ad inquisitionem quidem ex dubitatione ad sursumactionem per diligentem sanctorum perscrutationem venissemus, nisi nos deformitas turbasset angelorum manifestative reformationis non dimittens nostram mentem permanere in dissonantibus formationibus sed luctans ut recusentur materiales ad aliquid passiones et adsuefaciens sancte extendi per apparentia ad supermundanas sursum actiones.

10

Tanta quidem a nobis dicta sunt propter materiales et a significatione dimoventes sanctorum eloquiorum angeliformes ymaginum scripturas. Deinde autem diffinire convenit quid quidem ipsam esse Ierarchiam estimamus et quid unaqueque earum iuvat Ierarchiam sortitos. Dux autem sit sermonis Christus, si est fas dicere, meus, qui est omnis yerarquice manifestationis inspiratio. Tu autem, o puer, secundum sanctam nostre sacerdotalis traditionis legislationem et ipse, ut decet sanctum, audi sancte dicta, divinus divinorum in doctrina factus, et mentis occulto sancta circumabscondens ab inmunda multitudine ut uniformia custodi. Non enim fas est, ut eloquia dicunt, abicere ad porcos intelligibilium margaritarum mundum et luciformem et pulchrificum ornatum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput secundus