Text List

Prev

How to Cite

Angelica Hierarchia, Caput decimum quintum

Quid formative angelicarum virtutum ymagines, quid igneum, quid humane forme, quid oculi, quid nares.
1

Age igitur de cetero ad requiem ponentes nostrum, si videtur, intellectualem oculum de angelos decente circa altas contemplationes fortitudine, ad divisibilem et multarum partium latitudinem multiformis angelicarum formationum varietatis, descendentes rursus ab ipsis sicut ab ymaginibus, ad simplicitatem celestium mentium resolutorie reflectamus. Esto autem tibi precognitum quod sancte formatarum ymaginum repurgationes eosdem quandoque celestium substantiarum ornatus ierarchice regentes significant. Et rursus ierarchice rectos primos et eosdem, sicut dictum est, et primas et postremas habentes virtutes nulla inconvenienti ratione male inducta secundum talem reserationum modum. Si enim ierarchice regi quidem quosdam a prioribus diceremus, postea eosdem ierarchice regentes, et priores rursus ierarchice presidentes postremis, et ierarchice rectos ab ipsis, illis ierarchice gubernatis, vere inconveniens esset quod fieret, et confusione quidem multa plenum. Si autem eosdem ierarchice regere et ierarchice regi dicimus, non adhuc autem eosdem aut ab eisdem, sed ipsum unumquenque ierarchice quidem regi a prioribus, ierarchice autem regere postremos, non inconvenienter aliquis dicat in eloquiis sancte formatas formationes easdem aliquando posse et primis et postremis et mediis virtutibus et familiariter et vere circumponi. Igitur et ad superius conversive extendi et circa se ipsas fortiter convolvi propriarum existentes servative virtutum et circa secunda conmunicativo processu provisive ipsas in participatione virtutis esse, omnibus sine mendatio conveniet celestibus substantiis, quamvis istis quidem superposite et totaliter, ut multotiens dictum est, illis autem et particulariter et submisse.

2

Incipiendus est autem sermo, et querendum in prima formarum reformatione propter quam causam theologia pene preter omnes invenitur honorans igneam sanctam descriptionem. Invenis igitur ipsam non solum rotas igneas formantem, sed animalia ignita, et viros sicut fulgurantes, et circa ipsas celestas substantias cumulos carbonum ignis circumponentes, et fluvios inmensurabili sonitu ignis flagrantes. Sed et thronos dicit igneos esse et ipsos supremos seraphin incendentes existentes ex nominatione significat. Et ignis proprietatem et operationem ipsis attribuit et totaliter sursum et deorsum igneam honorat eminenter forme actionem. Igitur igneum quidem significare arbitror celestium mentium deiformissimum. Etenim sicut theologi supersubstantialem et non formabilem substantiam in igne multis in locis describunt, sicut habentes multas thearchice, si est fas dicere, proprietatis sicut invisibilibus, ymagines.

3

Etenim sensibilis ignis quidem, ut dicatur ita, in omnibus et por omnia munde venit, et segregatur ab omnibus, et omnino splendens existens simul, et sicut occultus, ignotus ipse secundum se ipsum, non proposita materia ad quam manifestat propriam operationem et non valens teneri et incontemplabilis, per se superans universa, et ea in quibus ingignitur, ad propriam agens operationem, variativus, traditivus sui ipsius omnibus quocumque modo appropinquantibus, renovativus, non circumvelatus illuminationibus, inconprehensibilis, mundus, discretivus, invariabilis, sursumferens, acute pergens, altus, nullam recipiens pedestrem subiectionem, semper mobilis, motivus aliorum, comprehensivus, inconprehensibilis, non indigens altero, latenter augmentativus sui ipsius, et ad susceptivas materias manifestans sui ipsius magnitudinem, activus, potens, universis presens invisibiliter, neglectus, non esse apparens. Contritione autem quemadmodum quadam inquisitione connaturaliter et proprie subito manifestatus, et rursus inconprehensibiliter inpalpabilis, non minorabilis in omnibus ipsius ditissimis traditionibus. Et multas alias quis inveniat ignis proprietates familiares, sicut in sensibilibus ymaginibus, thearchice operationis.

4

Hec igitur scientes Deum sapientes, celestes substantias ex igne formant, significantes ipsarum deiforme; et, sicut est possibile, est Dei inmitativum. Sed et humaniformes ipsas describunt et propter intellectuale: et quia ad superius habent inspectivas virtutes et propter figure rectum et erectum et secundum naturam principale et ducativum et secundum sensum quidem minimum sicut ad reliquas irrationabilium animalium virtutes. Superativum autem cunctorum mentis secundum habundantiam virtute et secundum rationabilem scientiam obtinendi potestate et secundum naturam anime liberum et non valens teneri. Est autem et secundum unumquodque, sicut estimo, corporalis nostre partium multitudinis ymagines convenientes invenire celestium virtutum, dicentes inspectivas quidem virtutes significare, ad bona divina clarissimum respectum et rursus mollem et humidam et non contraformatam, sed acute mobilem, et mundam, et apertam, inpassibiliter susceptionem thearchicarum illuminationum. Olfabilium autem discretivas virtutes super mentem bene olentis distributionis, sicut est possibile, receptivum et non talium in scientia discretivum et totaliter effugitivum. Aurium autem virtutes participativum thearchice inspirationis et cognitive susceptivum. Gustativas autem, intelligibilium alimentorum adimpletionem et divinorum nutrivorum proventuum susceptivum. Tactivas autem, iuvantis naturam aut ledentis in scientia discretivum. Palpebras autem et supercilia Dei inspectivorum intellectuum servativum.

5

Adolescentis et iuvenis etatem quod convalescat semper vivifica virtus. Dentes autem divisivum indite nutritive perfectionis. Unaqueque autem substantia intellectualis, datum ipsi a diviniore uniformem intellectum provisiva virtute, dividit et multiplicat ad indigentium sursumactionem secundum proportionem. Humeros autem et brachia et rursus manus factivum et operativum et activum. Rursus autem cor signum esse deiformis vite propriam vivificam virtutem boniformiter ad provisa disseminantis. Pectora autem rursus significare indomabile et servativum, sicut in subiecto corde, vivifice distributionis. Dorsa vero contentivum germinativarum universarum virtutum. Pedes autem motivum et acutum et velox et ad divina ambulatione sempiterne motionis; propter quod et alatos theologia sanctarum mentium figuravit pedes.

6

Ala enim significat sursumactivum acumen, et celeste, et ad superius vie factivum, et ab omni terrestri propter sursumferens segregatum. Alarum vero levitas secundum nichil terrenum sed totum munde et sine pondere ad altum redactum. Nudum vero et discalciatum, demissum, et facile solvit, et non valens teneri et mundum ab exteriorum additione et ad simplicitatem divinam assimilativum, sicut est possibile. Et quoniam rursus simplex et multum varia sapientia, et nudos vestit et vasa quedam dat circumferre ipsis. Age et celestium mentium sancta opertoria et instrumenta secundum quod est nobis possibile, reseremus, et misteria. Etenim splendidam quidem vestem et igneam significare arbitror deiforme, secundum ignis ymaginem, et illuminativum propter eas que sunt in celo, quietes ubi est lumen et quod universaliter intelligibiliter est illucens aut intellectualiter illuminatum. Sacerdotalem autem ad divinas et misticas voluntates adductivum et quod est totius vite sanctificatum. Zonas vero germinativarum virtutum servativum et congregativum ipsarum habitum ad se ipsum unitive fuisse conversum et in circuitu cum bono ornatu non valente cadere ydemptitate circa se ipsum convolvi.

7

Rursus autem virgas, regale, et ducativum, et recte omnia terminans. Lanceas autem et secures dissimilium divisivum et descretivarum virtutum acutum et operativum et activum. Geometrica autem et architecti vasa fundativum et edificativum et perfectivum et quecumque alia sursumactive et conversive sunt secundorum providentie. Est autem quando et in nos divinorum iudiciorum sunt signa formata sanctorum angelorum instrumenta. Hiis quidem monstrantibus correctivam disciplinam aut punientem iustitiam, illis autem ab angustia liberationem, aut discipline finem, aut prioris boni affectus resumptionem, aut additionem aliquorum donorum parvorum aut magnorum sensibilium aut intelligibilium. Et totaliter non dubitet perspicax mens familiariter aptare non apparentibus apparentia. Ventos autem et ipsos nominari velocem ipsorum significat et ad omnia fere transeuntem sine mora actionem et a superioribus ad inferiora et rursus ex hiis que sunt infra, ad superius delativum motum, extendentem quidem secunda ad superiorem altitudinem, moventem autem prima ad communicativum et provisivum subiectorum processum.

8

Dicat autem aliquis aerei spiritus ventosam nominationem et deiforme celestium mentium significare. Habet enim et hoc thearchice operationis ymaginem et formam, sicut in Simbolica Theologia secundum quatuor elementorum repurgationem nobis per plura demonstratum est, secundum nature motivam et germinativam et velocem et non valentem teneri capacitatem et ignotam nobis et invisibilem occultationem motivorum principiorum et terminationum. Non enim novisti, dicit, unde veniat aut quo vadat. Sed et nubis ipsis speciem theologia circunformat, significans per hoc sanctas mentes occulto quidem lumine supermundane adimpletas. Prius autem apparentem primam apparitionem sine pompa intus suscipientes et hanc copisose ad secundam apparitionem et secundum proportionem deferentes. Et quidem quod generativum et vivificativum et augmentativum et perfectivum inest secundum intelligibilem ymbrium susceptibilem sinum humidis pluviis ad vivificas parturitiones evocantem. Si autem et heris et electri et lapidum multorum colorum speciem theologia celestibus substantiis circunponit: electrum quidem sicut auriforme simul et argentiforme significat inputribilem sicut in auro et inconsumptibilem et inminorabilem et immaculatum splendorem, et splendidam sicut in argento et luciformem et celestem claritatem; heri autem secundum assignatas rationes aut igneum aut auriforme est attribuendum. Lapidum autem multorum colorum visiones significare arbitrandum est, aut sicut albas luciforme, aut sicut rubeas igneum, aut sicut flavas auriforme, aut sicut palidas iuvenile et convalescens, et secundum unamquamque speciem invenies sursumactivam formativarum ymaginum repurgationem.

9

Sed quoniam ista secundum virtutem a nobis sufficienter dicta esse arbitror, transeundum est ad sanctam reserationem celestium mentium sancte formate ferine formationis. Et leonis quidem formam significare putandum est ducativum et forte et indomabile et ad occultum ineffabile thearchie secundum virtutem assimilationum intellectualium vestigiorum circunvelatione et mistico et non pomposo operimento secundum divinam illuminationem et mistico ad ipsam suscitative ambulationis. Bovis autem forte et convalescens et intellectuales sulcos incidens et ad susceptionem celestium et germinativorum imbrium; et cornua, servativum et robustissimum. Aquile autem, regale et alte ambulans et velociter volans et ad virtutem faciens alimentum, acutum et sobrium et bene currens et ingeniosum et ad copiosum multi luminis radium thearchice solaris emissionis in conspectivarum virtutum sanissimis suscitationibus sine impedimento secundum rectum et indeclinabiliter contemplativum. Equorum autem, obediens et frenabile et alborum quidem existentium splendidum et quam maxime divini luminis cognatum; nigrorum vero existendum occultum; rubeorum autem igneum et activum; conmixtorum autem ex albo et nigro delativa virtute extremorum coniunctivum et prima secundis conversive aut provisive.

10

Set nisi ad sermonis contenderemus conmensurationem et particulares dictorum animalium proprietates et corporales omnes ipsorum formationes adaptavissemus quidem, non inconvenienter celestibus virtutibus secundum dissimiles similitudines, furibundum quidem ipsorum ad intellectualem fortitudinem, cuiusmodi est ultima furor resonantia. Rursus autem concupiscentiam ad divinum amorem et, ut summatim dicatur, universos irrationabilium animalium et sensus et multiplicitatem partium ad inmateriales celestium intellectus et uniformes virtutes reducentes. Sufficiunt autem sapientibus non ista solum sed et unius a significatione recedentis ymaginis repurgatio ad proximorum eiusdem modi manifestationem.

11

Inspiciendum autem, et fluvios dictos esse, et rotas, et currus coniunctos in celestibus substantiis. Etenim ignei quidem fluvii significant thearchicos proventus copiosam ipsius et indeficientem affluentiam largientes et vivifice nutritivos generabilitatis. Currus autem coniunctivam coordinatorum communionem. Rote vero alate quidem existentes et ad interiora sine conversione et indeclinabiliter procedentes secundum rectam et erectam viam ambulative ipsorum operationis, virtutem ad eandem indeclinabilem et recte sectam viam universam ipsorum intellectuali rotatione supermundane directa. Est autem et secundum aliam sursumactionem repurgare intelligibilium rotarum ymaginis descriptionem. Vocatum est enim nomen ipsis, ut dicit theologus, Gel Gel Gel. Significat autem secundum hebraicam vocem revolutiones et revelationes. Ignee namque et deiformes rote, revolutiones quidem habent circa idem bonum semper mobili motu. Revelationes autem occultorum manifestationes et humilium sursumactionem et sublimium illuminationem ad subiecta depositiva delatione.

12

Reliquus nobis est ad manifestotionem de gaudio celestium ornatuum sermo. Etenim non susceptibiles omnino sunt nostre passibilis delectationis. Congaudere autem Deo dicuntur perditorum inventione secundum deiformem epulationem et in providentia et salvatione ad Deum conversorum boniformem et copiosam exultationem et bonum affectum illum ineffabilem in cuius participatione multotiens facti sunt et viri sancti secundum deificos divinarum illuminationum superadventus. Tanta a me et de sanctis reformationibus sunt dicta, a diligente quidem ipsarum manifestatione deficientia. Conferentia autem, sicut arbitror, ad hoc ut non humiliter nos remaneamus in formativis fantasiis. Si autem et hoc dicas quod non omnium consequenter angelicarum in eloquiis virtutum aut operationum aut ymaginum fecimus mentionem, respondemus hoc verum, quoniam supermundanorum quidem scientiam ignoravimus. Et magis in ipsis nos alio docente indigemus. Eandem autem virtutem predictis pretemisimus. Et conmensurationem sermonis providentes. Et super nos occultum silentio venerantes.

PrevBack to Top