Text List

Prev

How to Cite

Next

Angelica Hierarchia, Caput decimum quartum

Quid significat traditus angelicus numerus
1

Et hoc autem dignum, ut arbitror, intellectuali principatu, quod eloquiorum de angelis traditio, milies mille esse dicit et decies milies decem millia, apud nos summos numerorum in se ipsos revolvens et multiplicans et per istos manifeste significans nobis et innumerabiles celestium substantiarum ordinationes. Multi enim sunt beati exercitus supermundanarum mentium, infirmam et constrictam excedentes nostrorum materialium numerorum conmensurationem et a solo cognitive diffiniti, qui secundum ipsos est supermundano et celesti intellectu et scientia ditissime ipsis data a thearchica infinite cognitionis sapientificatione, omnium simul existentium supersubstantiali existente principio et causa substantifica et contentiva virtute et conprehensiva terminatione.

PrevBack to TopNext