Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De informatione principum

Prooemium

Capitulum 1 : dignitas regie majestatis

Capitulum 2 : De quatuor concomitantibus regiam dignitatem

Capitulum 3 : De potentia regali

Capitulum 4 : De opulentia divitiarum

Capitulum 5 : De affluentia deliciarum

Capitulum 6 : De uanitate terrene dominationis

Capitulum 7 : De breuitate durationis

Capitulum 8 : De pondere negociorum

Capitulum 9 : De terrore periculorum

Capitulum 10 : Quod rex debet esse fidei ueritate fundatus

Prev

How to Cite

Next

Capitulum 2

1

Capitulum secundum, De quatuor concomitantibus regiam dignitatem

2

Regiam dignitatem communiter quatuor concomitantur que multum uidentur hominibus appetenda, et propter que solent appetere dominationes terrenas siue excellencias temporales. Videlicet sublimitas honoris et glorie mundialis immensitas, roboris et potencie secularis, opulencia diuiciarum temporalium, affluencia deliciarum corporalium.

3

Solent enim et debent reges a subditis honorati sicut capita corporis, sicut patres patrie, sicut duces et patroni et populi protectores per quos sunt in terra fertilitas et habundancia facultatum, gaudium cordis et concordia uoluntatum, pax inter ipsos subditos et securitas ab inimicis undique circumstantibus conseruatur. Ideo dicit beatus Petrus: "Regem honorificate". Idem, "subditi estote omni humane creature propter Deum, siue regi quasi precellenti siue duabus tanque ab eo missis, ad uindictam malefactorum, laudem uero bonorum". Vt autem sciant reges qualiter uti debeant honoribus, scire debent quod in scriptura sacra legimus honorem multiplicem. Est enim honor mundialis ex humilitate spernendus, honor personalis cum sedulitate seruandus, honor curialis ex urbanitate prestandus, honor principalis ex deuocione reddendus, honor eternalis ex intentione querendus.

4

Honor mundialis non est appetendus sed magis paruipendendus sicut inferius ostendetur capitulo de humilitate. Honor custodiendus est honor debitus anime, quo uidelicet homo debet animam suam in sanctitatem omnem, solicite custodire, attendens in ea diuine imaginis dignitatem, precium redemptionis, premium retributionis, et quod est filia regis altissimi, sponsa Christi, et spiritus sancti templum dicit sapiens: "Fili, in mansuetudine serua animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum, peccantem in animam suam quis iustificabit, et quis honorabit exhonorantem animam suam". Animam suam exhonorat aliquis, ancillam suam, id est carnem ei preferendo, nudam sacris uirtutibus dimittendo, uidelicet seruiciis, idest peccatorum sordibus occupando, lenonibus, id est demonibus prostituendo. Vnde de impiis scriptum est: "Nescierunt sacramenta Dei nec mercedem sperauerunt justicie, nec iudicauerunt honorem animarum sanctarum, quoniam Deus fecit hominem inexterminabilem, et ad imaginem similitudinis sue fecit illum".

5

Diligenter attende, si reus et execrabilis diceretur, qui mortuam imaginem crucifixi uel beate uirginis conculcaret in luto, uel proiceret in cloacam, quanto magis qui peccato sedat uiuam imaginem Dei uiui. Ideo precipit Dominus, custodi teipsum et animam tuam solicite. Nam si rex propter exellenciam sui status, cum multa diligentia, reuerentia et solicitudine honoratur ab aliis discat semetipsum honorare, id est honorabilem exhibere animam suam in omni sanctitate seruando. Nam sicut dicit sapiens, "exhonorantem animam suam quis honorabit?" Quasi dicat, a nullo meretur honorem accipere, qui animam suam negligit honorare, quanto enim quis pre ceteris honoratur, tanto animam suam amplius honorare, id est in maiori sanctitate, et perfectionis culmine conseruare tenetur.

6

Honor curialis ex urbanitate prestandus, est honor debitus proximo, de quo dicit apostolus: "honore inuicem preuenientes", idem "reddite omnibus debita cui honorem, honorem"; qualiter autem rex debeat alios honorare dicetur infra capitulo de curialitate.

7

Honor ex deuotione reddendus, est honor debitus Deo, de quo dicit apostolus: "soli Deo honor et gloria". Et psalmista dicit: "adfferte domino gloriam et honorem". Et bene dico reddendus quia Deus preuenit nos multipliciter honorare, primo quidem in creatione nos ad imaginem suam producendo in incarnatione naturam nostram sibi in unitatem persone, ineffabiliter uiuendo, in passione ab eterno nos obprobrio liberando, in gubernatione, in omnium necessitate nobis amicabiliter assistendo; unde scriptum est: "In omnibus magnificasti pupulum tuum domine, et honorasti, et non despexisti in omnium tempore, et in omni loco assistens eis". Ideo non est mirum, si a nobis exigit honorari, dicens per prophetam: "Filius honorat patrem et seruus Dominum suum timebit. Si ergo pater ego sum ubi est honor meus, et si Dominus ego sum ubi est timor meus". Propter quod ortatur nos sapiens et ait: "Honora Dominum ex tota anima tua", et in Apocalipsi: "timete Dominum et date illi honorem quia uenit hora iudici eius", qualiter autem rex Deum debeat honorare dicemus inferius.

8

Honor ex intentione querendus est honor glorie, de quo dicitur per prophetam: "Exue te Iherusalem stola luctus et uexationis tue, et indue te decore et honore, que a Deo tibi est in gloria sempiterna". Iste est uerus honor, qui a summo principe coram summus principibus et glorioso cetu sanctorum omnium in sublimi ciuitate Iherusalem conferetur. Ille uerus est honor qui nulli negabitur digno nulli conferetur indigno. De hoc honore in figura dictum est in libro Hester: "Homo quem rex honorare cupit, debet indui uestibus regiis, et imponi super equum, qui de sella regis est, et accipere regnum diadema super caput suum". Sequitur hoc honore condignus est, quem rex uoluerit honorare. Hic igitur honor toto corde et totis suspiriis et desideriis est appetendus, tota mentis intentione querendus. Ideo dicit beatus Gregorius: "Si culmen ueri honoris queritis, ad illam celestem patriam quam totius properate".

9

Humano cordi naturaliter est infertus appetitus honoris, unde uidemus quod homines mundam multum laborant et multa sustinent, multa munera largiuntur, ut ab hominibus honorentur. Diuersas uias aduenire student per quas honores acquirere se confidunt. Nam alius scientiam cum magnis uigiliis, solicitudinibus et laboribus conatur acquirere, alius sectando militiam multos corporis dolores sustinet, corpus et uitam exponens periculis et animam perditioni, terram suam obligat, subiectos grauat, exactionibus nimiis. Alius ciuitates et castra discurrit, mare et aridam circuit, regna pertransit ut acquirat diuicias temporales. Alius in seruitiis regum et principum, in multa humilitate se subicit, labores sustinet et erumpnas. Hec autem omnes isti faciunt ut ex hiis perueniant ad honores et plerumque deficiunt ante quam possunt peruenire seu pertingere, uel si adepti fuerint parum aut nichil eis prosunt, sed frequentes obsunt, nec cum eis diu permanere sinuntur.

10

Quanto igitur desiderio, quanto mentis ardore, uerum et eternum honorem deberemus appetere quam letantes omnia animam dare, quam constanter agere, quam gratantes cuncta grauia sustinere, quam instantes orare quantis suspiriis gemitibus et lacrimis ad Deum incessanter clamare ut ad illum mereremur peruenire. Attende quod qui in hoc mundo consueuerunt honorari nec didiscerunt abiectiones et opprobria sustinere, longe grauius et intollerabilius extremum obprobrium poterunt tollerare. Curent igitur et feruenter uigilent ut de terrenis honoribus perueniant ad celestes, de temporalibus ad eternos, de fallacibus ad ueraces.

PrevBack to TopNext

On this page

Capitulum 2