Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

De informatione principum

Prooemium

Capitulum 1 : dignitas regie majestatis

Capitulum 2 : De quatuor concomitantibus regiam dignitatem

Capitulum 3 : De potentia regali

Capitulum 4 : De opulentia divitiarum

Capitulum 5 : De affluentia deliciarum

Capitulum 6 : De uanitate terrene dominationis

Capitulum 7 : De breuitate durationis

Capitulum 8 : De pondere negociorum

Capitulum 9 : De terrore periculorum

Capitulum 10 : Quod rex debet esse fidei ueritate fundatus

Prev

How to Cite

Capitulum 3

1

Capitulum tertium De potentia regali

2

Secundum quod concomitatur regiam dignitatem est preeminentia dignitatis; hec enim est necessaria regibus et principibus ut populum sibi subiectum possint defendere et ab inimicorum iniuriis preseruare. Qui autem potentior est ille maior et honorabilior reputatur. Hec autem potestas consistit in quatuor uidelicet:

3

In numerosa multitudine populi sicut ait sapiens: "In multitudine populi dignitas regis" quod est intelligendum si populus regem suum amet, fideliter humiliter ei in omnibus obediat et letanter. De amore populi ad principem dicit Seneca: "Insuperabile munimentum principis est amor ciuium". Curet igitur princeps amari a subditis quia multo melius est paucos habere fideliter diligentes quam innumerabiles parum fideles et modicum diligentes. Nam tales quanto plures sunt, tanto facilius contra Dominum rebellant, de sua multitudine confidentes.

4

Qualiter autem rex potest se facere amabilem populo suo? Infra dicemus de obedientia populi dicitur in secondo libro Esdre ubi dicitur de tribus iuuenibus quorum "unus scripsit: Forte est uinum, alius scripsit: fortior est rex, tertius scripsit: fortiores sunt mulieres", etc. Ille autem qui dixerat de fortitudine et potentia regis dixit homines terram et mare obtinent et omnia que in eis sunt. Rex autem super omnia precellit et dominatur eorum et omne quodcumque dixerit illis faciunt. Et si miserit illos ad bellatores uadunt et demoliuntur et muros et turres iugulantur et iugilant et regis uerba non pretereunt. Nam si uicerint, asserunt regi quodcumque predati fuerint, semper et omnia alia et quotquot non militant nec pugnant, sed colunt terram, asserunt tributa regi et ipse unus solus est. Et si dixerit occidere occidunt, si dixerit remittere remittunt, si dixerit exterminare exterminant, si dixerit edificare, edificant, si dixerit plantare plantant, et omnis plebs et uirtutes eum obaudiunt, et super hoc ipse recumbit et bibit et dormit. Hii autem custodiunt eum in circuitu et non possunt ire singuli et facere opera sua, sed in dicto sunt obedientes ei.

5

Item regis potentia consistit in armorum apparatu copioso et multitudine militum et uirorum in arte militari probatorum et in rebus bellicis expertorum. Item in multitudine sapientium expertorum in multis, quia "melior est sapientia quam arma bellica", ait sapiens, et alibi "cum dispositione initur bellum".

6

Item multitudo sapientium, "sanitas est orbis terrarum". Item abundantia diuiciarum et ingentium thesaurorum. Sed de hoc dicemus statim, talis potestas licet magna et magnifica uideatur, tamen modica est secundum ueritatem, nec de ipsa debet homo multum confidere, quia sicut dicitur in libro Machabeorum: "Non in multitudine exercitus est uictoria belli sed de celo fortitudo est". ibidem. Non est difficile in conspectu dei saluare in multis uel in paucis. Item non saluatur rex per multam uirtutem et gigas non saluabitur "in multitudine uirtutis sue". Ad hec multa sunt exempla in tertio et quarto libro regum et in libro Machabeorum. Item modica est potestas que modicum uentum estum uel frigus pluuiam uel grandinem non potest impedire nec modicam febrem. De corpore suo potest expellere; memento de rege Quinoto, qui cum maxima imperii sui uirtute et prosperitate floreret, sedile suum in littore maris intumenscentis et ascendentis collocari precepit et alloquens mari, dixit: "Impero tibi ne tu ascendas terram meam, nec uestes uel membra dominatoris tui madefacere presumas. Nichilominus mare ascendit in terram et pedes eius madefecit". Quo facto ille resiliens ait: "Sciant omnes habitatores orbis, uanam et friuolam esse regis potentiam, nec regis nomine quempiam dignum esse preter illum cuius nutui celum terra mare et omnia que in eis sunt obediunt". Ex tunc numquam capiti suo coronam auream imposuit, sed posuit eam super imaginem saluatoris in cruce in laudem gloriosam et honorem regis eterni. Cum tamen esset rex Noruergie, Norangie, Dacie et Anglie.

7

Rex qui potens est temporaliter et ueraciter potens esse desiderat, potestatem suam execat in expugnandis uiciis ut nulla temptatione se superati permittat. Item in agendis operibus magnis et arduis, ut magna magnifice et regaliter operetur. Item in repressione malorum, promotione bonorum, dura increpatione delinquentium, seuera punicione iniquorum, pia defensione pauperum et miserabilium personarum. Item in operationibus sanctis ut apud regem eternum preualeat obtinere de peccatis indulgentiam et gratiam pro meritis acquirendis.

PrevBack to Top

On this page

Capitulum 3