Text List

Prev

How to Cite

Next

De vi evangelii

De vi evangelii
1

DE VI EVANGELII ⁋ Quos ad eum modum terruit conscientia, ii haud dubie ad desperationem adigerentur, id, quod in dannatis usu uenit, nisi promissione gra tiae ac misericordiae deic nam Euangelium dici con stat subleuarentur & erigerentur. Hic si credat adflicta conscientia promissioni gratiae in Christo, fide resucitatur & uiuificatur, id id quod mirifice declarabunt exempla.

2

In Genesi cap. iii. Peccatum, poenitentia, & iustificatio Adae describitur. Posteaquam deliquissent Adain & Heua, & iam nuditati suae tegmen ac σφρiαααα dα quaererent. Sic eni solemus hypocritae, conscienciis mederi per satisfactiones nostras, compellabantur a domino, Ea uero uox intoletabilis erat. Hic nihil perizomata, nullus praetextus excusabat peccatum. Iacet conuicta, iace t rea conscientia, peccato ob oculos posito per uocem dei. Eugiunt, & caussam fugae exponit Adam, cum inqt. Vocem tuam dune audiui in paradiso, & timui eo que nudus essem. Ecce confessionem κι QboNoxαγραδ conscientiae. Interim Adam misere secum luctatur, donec audit promissionem misericordiae, uocem de uxore dictam. gemen eius conteret caput serpentis. Nonihil faciebat ad confirmandas eorum conscientias etiam quod dominus eos uestiit, haud dubia significatione incarnationis Christi, nam ea caro tandem operit nuditatem nostram, & eximit con¬ fusionem pauentibus conscienciis, nempe, in quam opprobria exprobrantium incidere. Psal. lxviii. Paulo ante Dauidis meminimus, ut uoce Nathan prophetae confusus sit. Et periisset ille quidem ni statim Euangelium audisset. Dominus sustulit peccatum tuum, non morieris, Sunt qui putant in ueteris instrumenti historiis praeter allegorias nihil requirendum Sed hic uides quantum sit eruditionis in uno hoc Dauidis exemplo, si solam literam consideres. Immo ea sola est spectanda, in qua cum irae tum misericordiae suae opera spiritus dei nobis large exhibuit. Quae uox magis Euangelica cogitari potuit, quam haec? Dominus sustulit peccatum tuum. An non haec sum ma est Euangelii, seu praedicationis noui testamenti? Sublatum esse peccatum. Addes his si uoles aceruum historiatum Euangelicarum Eucae. vii. Mulier peccatrix lacrumis lauat pedes domini, quam consolatur his uerbis, remittuntur tibi peccata. Et quid uulgatius fili prodigi historia Rucae. xv. confitentis delictum suum, quem pater quam amanter excipit, complectitur, osculatur &c. Rucae. v. Petrus stupefactus miraculo, adeoque perculsus cor de exclamat. Exi a me due, quia homo pec cator sum. Quem consolatur & reuocat Christus, cum inquit. Noli timere &c. Ex his exem plis credo posse intellig i, quid inter legem & Euangelium intersit, quae uis sit legis, quae Euangelii. Rex terret, Euangelium consolatur, PTex irae uox est & mortis, Euangelium pacis & uitae, & in summa uox sponsi & sponsae, sicut propheta dicit. Et qui sic erectus uoce Euangelii, credit deo, is iam iustificatus est, ut mox copiosius dicam. Non est obscurum Christianis, quantum gaudii, quantum lae ticiae ista consolatio adferat. Atque huc perti nent letae illae prophetarum uoces, quibus describunt Christum & Ecclesiam. Esaiae. xxxii. Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, & in tabernaculis fiduciae & in requie opulenta. Item gaudium & laeticia d inuenietur in ea & uox laudis. Hiere. xxxiii. Reuelabo illis deprecationem pacis & ueritatis, Et erit mihi in nomen & in gaudium & laudem & exultationem cunctis gentibus terrae. Sophon. iii. Reddam populis labium electum, ut inuocent omnes nomen dnni. Psal. xx. Faetificabis eum gaudio &c. Et. xevi. Rux orta est iusto & rectis corde laeticia.

3

⁋ Et quid attinet multa congerere, cum ex promulgatione legis, item ex Christi aduentu satis adpareat tum legis, tum Euangelii uis. Etem quam terribili spectaculo lex promulgata sit describitur. Exod. xix, & nos paulo ante re censuimus. Sicut enim tum Israelem terrebat duns, ita singulorum conscientiae terrentur uoce legis, & una cum Israele clamant, Non loquatur nobis dominus, ne moriamur. Exigit lex impossibilia, coarguitur peccati rea conscientia. Hinc pauor, confusio, sic exercent consc en tiam, ut remedii nihil usquam adpareat, ni ipse qu humiliauit erigat. Suntqui suis uiribus, co natibs, operib. ac satisfactionib, quaerunt consolationem. Sed ii non plus efficiunt, quam ffecerat Adam suis perizomatis. Ita sut qui se peccato sui arbitrii uiribus, opponunt, eos subinde miserabilius ruere, res ipsa docet. Fallax enim equus ad salutem, in abundantia uirtutis suae non saluabitur, psal. xxxii. Et. Da nobis auxilium domine quia uana salus hominis. psal. cvii. Contra Christi aduentus describitur a propheta Sacharia. ix. Exulta filia Sion, iubila filia letusalem. Ecce rex tuus uenit tibi iustus & saluator, ipse pauper. Primum cum iubet ex ultare, docet aliud esse uerbum huius regis, quam lex sit, adeoque exprimit conscientiae gau dium, exultantis, ubi audierit uerbum gratiae. Deinde nihil tumulti est, sed placida omnia, ut intelligas auctorem pacis esse, non irae. Hoc est quod pauperem uocat Sacharias quod Euangelista uelut exponens fecit man suetum. Et Esaias eodem spectat. xlii. Calamum quassatum non confringet, linum fumigans non extinguet.

4

Sic confert Mosi uultum, cum Christi uultu Apostolus in postetiore ad Corinth. Terrebat Moses fulgore uults, ut supra mo nuimus. Quis enim iudicii diuini maiestatem ferat, cum id propheta etiam deprecetur. Me in tres in iudicium cum seruo tuo. Christi gloriam cum in Thabor uident discipuli, quam nouo, qua admirando gaudio perfunduntur. ita ut ignarus sui Petrus clamaret. Domine bo num est nos hic esse, faciamus tria tabernacu la. Hic enim adspectus est gratiae & misericordiae dei. Sicut aheni serpentis conspectus seruabat, ita seruantur qui defixos in Christum oculos fidei habent. Iohan. iii. Ideo aptissimo nomine uαγίδlon dixerunt Apostoli, laetum nuncium. Nam & graeci uulgo euoxeAl&, uocarunt nuncia, preconia publica rerum bene gestarum. Sicut est apud Isocratem, dig idum SαααNαα ρααγVδiα.

PrevBack to TopNext

On this page

De vi evangelii