Text List

Prev

How to Cite

Next

De Gratia

De Gratia
1

DE GRATIA. ⁋ Sicut lex peccati cognitio est, ita Euanlium promissio gratiae & iustitiae. Proinde quia de uerbo gratiae & iustitiae, nempe de Euagelio dictum est, hic subiciendae sunt gratiae & iustificationis formulae. Nam ita Euangelii ratio plenius cognosci poterit.

2

⁋ Hic uero merito quis expostulet cum scho lasticis, qui sacro sancto uocabulo gratiae tam foede abusi sunt, cum pro qualitate, quae sit in animis sanctorum usurpant, & pnguissime omnium Thomistae, qui qualitatem, gratiam, in animae natura posuere, fidem, spem caritatem, in potenciis animae. Atque hic quam aniliter, quam stulte digiadiantur de potencis animae. Sed sordescant prolioe impii homines, & contempti Euangeli poenas dent. nugando. Tu mi lector precare ut Euangelium suum cordibus nostris reuelet spiritus idei. Est enim uerbum spiritus, quod doceri nisi per spiritum non potest, id quod Esaias lait, omnes esse Seodid& cous.

3

⁋ In literis noui testamenti fere gratiae uocabulum usurpatum est pro hebraico iR quod χορή uerterunt septuaginta Interpretes, ut Exodi. xxxiii. Inuenisti gratiam coram me &c. & saepe alias. Significat autem plane id quod latinis fauor, atque utinam uerbo fauoris uti maluissent interpretes, quam uocabulo gratiae. Defuisset enim hoc loco ineptiendi occasio Sophistis. Proinde sicut grammatici dicunt lulium fauete Curioni, cum significant in lulio esse fauorem, quo sit complexus Curionem. Ita in sacris literis gratia fauorem designat, estque gratia seu fauor in deo, quo complexus est sanctos. Facessant Aristotelica figmenta de qualitatibus. Non aliud enim est gratia, si exactissime describenda sit, nisi dei beneuolen tia erga nos, seu uoluntas dei miserta nostri. Non significat ergo gratiae uocabulum quali tatem aliquam in nobis, sed potius ipsam dei uoluntatem, seu benetolentiam dei erga nos.

4

Paulus ad Ro. v. distinguit a gratia do num. "Si unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia dei, & donum in gratia, ea, quae est unius hominis Iesu Christi, in multos exundauit". Gratiam uocat fauorem dei, quo ille Christum complexus est, & in Christo, & propter Christum omnes sanctos. Deinde, quia fauet, non potest deus, non effundere dona sua in eos quorum misertus est. Sic homines, quibus fauent, eorum res adiuuant, iis sua impertiunt. Donum uero dei est ipse spiritus sanctus, quem effundit des in corda suorum. Ioham. xx. Insufflauit & dixit, Accipite spiritum sanctum. Et ad Ro viii. "Accepistis spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus abba pater". Porro spiritus sancti opera sunt in sanctorum cordibus, fides, pax, gaudium, caritas &c. Ad Galatas quinto, Petrum Longobardum quod alicubi spiritum sanctum potius gratiam uocarit, quam Parisiensem, hoc est, ficticiam illam qualitatem, mitum est quo supercilio tractent Sophistae, qui tamen quanto rectius, quam isti, sentit

5

⁋ Sed nos simplicissime nomenclaturam hanc facimus gratiae, secuti phrasin scriptu rae, ut sit gratia, fauor, misericondia, gratuita beneuolentia dei erga nons. Donum, ipse spiritus sanctus, quem in eorum corda effundit, quorum est misertus. Fructus spiritus sancti fides, spes, caritas, & reliquae uirtutes. Et haec quidem de nomine gratiae. In summa, non aliud est gratia, nisi condonatio seu remissio peccati. Donum est spiritus sanctus regenerans & sanctificans corda. Iuxta illud, Emitte spiritum tuum & creabuntur, & renouabis faciem terrae. Tam gratiam, quam donum promittit Euangelium. In promptu sunt scripturae, quare satis uidetur unum locum indicasse. Hiere. xxxi. Post dies illos dicit dominus dabo legem meam in uisceribus eorum, & in corde eorum scribam eam, quae uerba certe ad donum pertinent. Ad gratiam ea quae sequuntur. Omnes cognoscent mea minimo eorum usque ad maximum, ait duns, quia propitiabor iniquitati eorum, & peccati eorum non recordabor amplius.

PrevBack to TopNext

On this page

De Gratia