Text List

Prev

How to Cite

Next

De peccato mortali et quotidiano

De peccato mortali et quotidiano

De peccato mortali et quotidiano

DE PECCATO MORtali & quotidiano.

⁋ Supra de peccato dictum est, ubi consulto omisimus peccati formas tractare, mortale, ut loquuntur, & ueniale. Est enim mortale peccatum, omne opus hominis, qui non est in Christo, quia malae arboris nempe camis, malus fructus est. Adfectus autem carnis mors est, ad Roma. viii. Item adfectus camis inimicitia est aduersus deum. Item, "qui in came sunt deo placere non possunt," Quibus locis necesse est, ut canem interpreteris de tota hominis natura, adeoque de praestantissimis naturae uiribus, ut supra docuims.

⁋ Immo non alia pars hominis magis caro est, quam suprema uis, ratio, que in illam proprie sit ignoratio & contemptus dei, incredulitas & hoc genus sonticae pestes, quarum fructus & opera sunt, omnes functiones humanae, sontra uenialia peccata sunt, omia fanctorum opera, nempe, que per misericondiam dei, credentibus condonentur. Nonnunquam sanctis eripit deus spiritum, ita ut in manifesta uicia prolabantur, quae uoceut sane, me nihil refragante peccata mortalia, modo sciant me mortalia ad eum modum adpellare quidquid fit ab iis qui spiritu dei carent. Quondam fere crimina uocabantur, quae Sophistae nunc uocant peccata mortalia, facinora palam mala. Et quotidiana peccata quae isti uenialia.

De lege ac Euangelio, de ueteri ac nouo testamento, haec quae dixi puto requiri potissimum, quae ipse uideo a me tenuius, quam pro rei dignitate tractata esse, sed nolo Rabi uocati. Abunde suppeditabit scripturae usus, quod nos praeteriuimus. Satis esse putaui indicare, quid potissimum in scriptura requireres. Requires autem legem ac Euangelium. Eex peccatum ostendit, ac conscientiam pauefacit. Euangelio peccatum condonatur, & exhibetur spiritus qui ad faciendam legem cor inssammet. Si testamenti nomen propius consideres, uetus testameneum, uvs noui testamenti, non testamentum fuerit, ut in quo non decesserit testator. Nouo testa mento decessit testator. Vetere pro testatore typi gratia pecudes caedebantur, quae testa toris mortem significabant. Sed haec argutiora sunt, qua quae huius commentarii ratio ad mittat. Solet hic de litera & spiritu disputa ri, de quibus malo uel Augustinum, uel Rutherum quam me consuli. Quanquam supra etiam in legis ratione attigerim.

PrevBack to TopNext