Text List

Prev

How to Cite

Next

De veteri ac novo homine

De veteri ac novo homine

De veteri ac novo homine

DE VETERI AC NOVO homine.

Dixi libertatem nondum consumatam esse, que & sanctificatio nondum in nobis con summata sit. Coepimus enim spiritu dei sanctificari, sanctificamurque dum caro illa prorsus enecetur. lIta fit ut duplex sit sanctorum natura, spiritus & caro. Nouus homo & uetus. Interior homo & exterior. Caro, non corpus tantum designat, ut supra disputatum est, sed totum plane hominem ὑyxχTρα ut uocat Paulus, hoc est eum, qui naturalibus adfectibus & motibs obnoxius est. Idem quod caro, significant homo uetus, Item homo exterior. Estque caro, quidquid est humanorum adfectuum secundum naturam. Non modo esurire & sitire, sed & amare opes, gloriam, & huiusmodi alia. Planeque caro sunt uirtutes philosophicae, & conatus liberi arbitrii qualescunque. Rursum spiritus est, cum ipse spiritus sanctus, tum eius in nobis agitatio. Nouus homo, interior homo, spiritus sunt, que a spiritu sancto regenerati sint. Iohan. iii. "Quod natum est ex spiritu, spiritus est." Sancti ergo sumus, quatenus spiritus sumus, quatenus nouati sumus. In cane, in ueteri homine, in exteriore homine adhuc peccatum est. Sic Apostolus, Caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus ad uersus carne. Sophistae Parisienses negant peccatum esse, concupiscentiam quae in carne sanctorum est, sed infirmitatem. Hos satis copiose Rutherus in Antilatomo confutauit. Et qd est clarius, quam peccatum esse, quidquid aduersat legi dei. Caro aduersus lege dei concupiscit. Quid est igitur cur peccatum concupiscentiam non uocentur, an non sua quaerunt etiam sancti, an non in sanctis amor est, uitae, gloriae, securitatis. tranquillitatis, rerum? quae que peccatum non uocarunt Parisienses, hoc in caussa e, que adfectuum rationem non habuerunt, sed externis factionibus peccari putauerunt. Radicem operum non ui dent, Ita fit ut de fructibus inepte iudicent. Qd tam bonum opus est, quo non suum aliquid na tura quaerit? ut xenodochiis amorem posueris, certe nondum poenarum metum posuisti. Polluit ergo quantumuis bona opera caro. Iam si prae terea nihil pecces, nonne foedissime & atrocissime delinquimus torpore seu ignauia spirits. Flagrare amore dei, fiducia, pauere me tu dei oportuit, quae primo praecepto exi¬ guntur. Quae quis praestat? Fateamur igitur quod res est, esse in carne nostra peccatum, Estque haec misericordiae dei gloria, quod credentibus peccatum condonat. Nec aliud est abrogatio legis, quam legi ad eum modum ius esse ademptum per Christum, damnandi peccatores. Sunt qui tres hominis partes fecerunt, spiritum, animam, corpus. Od non damno, modo permittant, mihi qd res est, spiritum proprie non naturae partem esse, sed agitationem diuinam. Corpus & animam, hoc est, naturam sine spiritu, non posse non peccare, nec a peccato morales uirtutes excusent. Paulus Apostolus ad Philippenses, omnes iusticias suas pro damnis & stercoribus habet, quas praeeunte lege naturae conatus expresserat. Quid est igitur cur naturae opera usque adeo in iniuriam Euangeli, blasphemi sophistae iactent? Nec enim amplitudinem gratiae quidquam adeo obscurat ut impia illa moralium operum doctrina. gaudet Paulus reperiri in Christo non habens suam iusticiam ex lege, sed eam quae per fidem est Christi, quae iusticia ex deo est, ex lege etiam meritum ponunt Sophistae in iusticia.

PrevBack to TopNext