Text List

Prev

How to Cite

Next

De poenitentia

De poenitentia

DE POENITENTIA

Poenitentiam non esse signum, nihil obscurum est. Est enim poenitentia uetustatis nostrae mortificatio, & renouatio spiritus. Sacramentum eius, uel signum, non aliud nisi baptismus est. Atque hic omnium rectissime uocetur sacramentum poenitentiae. Siquidem poe nitentia mortificatio nostri est, in uitam, seu ut renouemur. Id quod baptismo, ut ante dixi, significatur, & testatur Paulus ad Roma. vi. Qui baptizati sumus in Christum Iesum, in mortem eius baptisati sumus &c. Et ad Titum, nuncupatur lauachrum regenerationis. Neque aliud est uita Christiana nisi haec ipsa poenitentia, hoc est, regeneratio nostri. Mortificatio fit per legem ut supra dictum est. Nam haec conscientiam terret & occidit. Viuificatio fit per Euangelium, seu per absolutionem. Non enim aliud est Euangelium, nisi ipsa absolutio. Quod mortificationem nos uocamus, scholastici contritionem uoluerunt dici, id quod ita permitto, si non de dolore per liberum arbitrium, per uires humanas simulato loquantur. Non potest enim odisse peccatum natura. Sed diuinum opus est conscientiam nostram confundere & pauefacere. Hiere. vi. Erubescere nescierunt. Et. xvii. "Peccatum Iuda scriptum est stilo ferreo in ungue Adamantino, exaratum super latitudinem cordis eorum." Et. xxxi. Postquam ostendisti mihi percussi femur meum. Et Christus de phariseis Eucae. xi. Nunc uos pharisaei, quod deforis est calicis & catini, mundatis, quod autem intus est uestrum ple num est rapina & iniquitate. Sed haec supra latius, cum de collatione legis & Euangelii dissereremus. Non aliud enim poenitentia est, nisi iustificatio. Interim moneo, ut tamquam pestem caueas scholastica figmenta de attritionibus & de dolore per liberum arbitrium simulato. Facile autem iudicabit cor tuum uere doleas, an simules dolorem. Sed nec dolore tuo fidas, quasi ideo condonetur peccatum que doleat, sed potius ut postea dicam, Absolutione & uerbo dei.

Fortassis autem permittes poenitentiae, hoc est, mortificationis & uiuificationis signum baptismum esse, si perseuetes. Quod autem lapsis signum est, quod recipi eos in gratiam testetur? Nam ad lapsos tantum retulerunt poenitentiae uocabulum & sacramentum. Respondeo. Sicut Euangelium non amisimus alicubi lapsi, ita nec Euangelii σφραγίδα, baptismum. Certum est autem Euangelium non semel tantum, sed iterum atque iterum remittere peccatum. Quare non minus ad secundam condonationem, quam ad primam baptismus pertinet. Est enim baptismus Euangelii, id est remissionis peccatorum arrabo & pignus. Matth. xviii. Petrus interrogat, Quoties debeat remittere fratribus, ubi dominus respondet, Septuagies septies condonandum esse. Et. i. Iohan. ii "Sed & si quis peccauarit, aduocatum habemus apud patrem, Iesum Christum, & ipse est propitiatio pro peccatis nostris &c," &. ii. Corint. ii. Paulus recipi iubet incestum. Est & apud Chrysostomum, & citatur ex Clemente Alexandrino Iohannis Apostoli factum, qui iuuenem quendam desertorem ad poenitentiam reuocarit.

Et quia poenitentiam partiti sunt in contritionem, Confessionem & Satisfactionem. paucis referemus de his nostram sententiam. De contritioue satis dictum est, quae si uera est, mortificatio uetustatis nostrae est, quam ita uocat scriptura, dolor omnino maior, quam quem possit uel aestimare hominis ratio. Tantum abest ut sine opera spiritus sancti, lib. arbitrio conteramur, seu mortificemur.

Confessio alia est, qua coram deo agnosci mus peccatum, & condemnamus nos ipsos. Ea confessio non aliud nisi illa ipsa mortificatio & uera contritio est, de qua modo dicebam. Atque huius saepe scriptura meminit. i. Iohan. i. "Si confiteamur peccata nostra, fidelis est & iustus ut remittat nobis peccata nostra." Et Dauid, "Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, & peccatum meum contra me est semper. Tibi soli peccaui & malum coram te feci, ut iustificeris in sermonibus tuis & uincas cum iudicaris." Item "Dixi confitebor aduersum me iniusticiam meam domino, & tu remisisti impietatem peccati mei." Citra hanc confessionem peccatum non condonatur. Rursum non potest non condonari huic confessioni nempe qua nos ipsos adcusamus & damnamus, deo gloriam ueritatis & iusticiae tribuimus.

Alia confessio est qua nos non domi tantum apud uos, sed & coram aliis accusamus. Haec quondam in Ecclesia talis erat. Qui criminis alicuius reus erat, primum priuatim a fratre quopiam, deinde coram ecclesia arguebatur. Atque ibi condonabatur noxa resipiscenti. Eiiciebatur ex ecclesia is qui ecclesiam non audiebat. Habes formam huius confessionis Matth. xviii: ubi usus clauium proditus est. Nunc eius exemplum in ecclesia nullum est cum ad cohercenda uicia non alia ratio conmodior esset. Sed successit ei confessio illa, qua priuatim & seorsum apud singulos presbyteros res agitur. Et inter priscam illam confessionem & nostratem hoc interest, que de publicis tantum & manifestis criminibus prisca agebatur, nostrate de secretis etiam agitur. Vetustissimus mos fuit, accusari publica crimina coram uniuersa ecclesia, & tocius Ecclesiae suffragiis absolui. Is mos iam olim abrogatus est, designatusque unus aliquis ex numero presbyterorum, coram quo priuatim adcusabantur quanquam publica crimina, is mulctam indicebat flagitiosis pro arbitrio coram Ecclesia, nempe pro publicis criminibus. Nec ad Synaxin admitte¬ bantur, nisi qui poena illa publica defuncti erant. Eius exemplum adhuc manet in publicis poenitenciis nostrorum temporum, cum homicidae in ecclesia plectuntur. Hanc poenitentiae formam describit quisquis est tripartitae, quam uocant, historiae auctor, graecus ut adparet. Aitque Constantinopoli antiquatam, durare adhuc in ecclesiis occidentalibus, estque ea, cuius saepe Cyprianus meminit. Qui cum de publicorum criminum confessione loquitur, tamen indicat eam coram sacerdote potius, quam uniuersa ecclesia factam. Require si libet eius sermonem de lapsis. Verba graecae historiae subiciam. Visum est antiquis pontificibus, ut uelut in theatro, sub testimonio Ecclesiastici populi delicta pandantur, & hac caussa presbyterum bonae conuersationis, seruantemque secreti, ac sapientem uirum designauerunt, ad quem adcedentes hi, qui deliquerant, delicta propria fatebantur. At ille secundum uniuscuiusque culpam, mulctam indicebat. Quod etiam hactenus diligenter in occidentalibus seruatur ecclesiis, & maxime Romae, ubi etiam locus est certus poenitentium, ubi stant rei, uelut ii qui lugent. Porro ubi sacra celebratio impleta fuerit, illi communionem non percipientes, cum gemitu & lamentatione seipsos in terra prosternunt, Ad quos adcurrens Episcopus, & ipse cum lachrymis & gemitu spirituali procumbit, & totius Ecclesiae plebs illachrymatur. Postea primus omnium consurgit Episcopus, & iacentes erigit e terra. Tum facta pro poenitentibus oratio ne, dimittit omnes. Interim illi se macerant uariis adflictionibus ex sententia Episcopi, Synaxeos tempus, quod praescribit Episcopus expectant. Quo tempore, uelut iam peroluto debito una Synaxi cum reliqua Ecclesia participant. Haec Romani pontifices ad nostra usque tempora obseruauerunt. Sed Constantinopoli tantisper presbyter poenitentibus praefuit, dum mulier quaedam primae nobilitatis post confessionem, in Ecclesia poenitentiam agens, cum Diacono aliquoties concubuisset. Quod ubi palam factum est, aduersus presbyteros coorta plebs est, quod Ecclesiam uiolassent. ibi Nectarius Episcopus Diaconum officio deiecit, & ueterem poenitentium morem antiquauit, nullo designato poenitentibus presbytero, permisitque, ut pro suae quisque conscientiae iudicio, participaret mensae do mini, cum liberet. Haec fere ad uetbum historia tripartita.

Ex his colliges duplicem formam publicae poenitentiae fuisse quondam. Alteram primae ecclesiae, ubi coram uniuersa ecclesia res gesta est, & uel eiecti e communione fidelium flagitiosi, qui resipere nolebant, uel absoluti qui resipiebant. Exemplum huius habes. i. Corin. v. Et. ii. Corint. ii, de incesto. Alteram ubi poena publica est, confessio non item. Cuius exemplum hodie extat in homicidarum poenitentia. Poenae uero non debentur iure diuino, sed a traditionibus humanis profectae sunt, ut postea dicam. Et de hoc genere poe nitentiae, fere canones ueteres loquuntur. Quos ad priuatam detorquent inepte, fatui iuris pontificum professores.

PrevBack to TopNext

On this page

De poenitentia