Text List

Prev

How to Cite

Next

De privatis confessionibus

De privatis confessionibus
1

DE PRIVATIS CONFESSIONIBVS ⁋ Praeter publicam poenitentiam, priuatae confessiones sunt, Primum illae, cum priuatim reconciliamus eos quos offendimus. De quo genere dictum est Matth. v. Si offers munus tuum ad altare, & ibi recordatus fueris, quia frater tuus habet aliquid aduersum te &c. uade reconciliare fratri tuo. Et Iacobi ult. Confitemini alter alteri peccata, id est, alter alterum deprecetur offensam &c¬ Deinde sunt ecclesiasticae illae, quarum fere usus hodie est. Eas quondam tales fuisse adpa ret, ut quorum conscientiae angebantur aliqua de re, sanctos & peritos rerum spiritualium con sulerent, & ab illis absoluerentur. Huius men tio facta est a Dasilio, si titulus non fallit, in opere de institutis monachorum, quod a Rufino latinitate donatum putant. Et tot quidem genera confessionum mihi comperta sunt, quae cum alia sint iure diuino tradita, alia hominum inuenta, prudenter discernenda sunt.

2

Exigi iure diuino confessionem eam quae deo fit satit constat, uel ex illa. i. Ioham. I, sen¬ tentia, quam supra citauimus. Nec eum remittitur peccatum, nisi confiteamur deo, hoc est & damnemus nosipsos, & fidamus misericondia dei condonari noxam.

3

De confessione publica, publicorum crimi num coram ecclesia ubi testibus res geritur, quid attinet disputare? Fateri res ipsa cogit non ius tantum diuinum, si adcuseris, cogit item ius diuinum ut fratrem places.

4

⁋ Reliquae confessiones sunt hominum traditiones. Nam si te ultro ecclesiae offeras, & absolui uelis, siue clam, siue publice deliqueris, non exigit ius diuinum recensionem factorum. Sic Christus absoluit plerosque, sic Apostoli in Actis absoluunt aliquot milia, nihil postulantes recenseri catalogum peccatorum. Haec dicuntur in hoc ut imbecillibus eorum conscienciis consulatur, qui si quid in recensenda confessione praeterierint, tantum non desperant.

5

Absolutio priuata sic necessaria est, ut baptismus. Tametsi enim audias Euange¬ lium communiter uniuersae Ecclesiae praedicari, tamem tum demum certus es id ad te pro prie pertinere, quom tu priuatim ac proprie absoluetis. Non sitit gratiam qui non efflictim cupit audire sententiam de se diuinam. Est enim dei non hominum senten tia, qua absolueris. modo absolutioni credas. Quam certa erat mulier peccatrix Eucae. vii, culpam omnem sibi condonatam esse, cum audiret Christi uocem. Remittun tur tibi peccata, tam certus esto tu quoque cum a fratre, quisquis est, absolueris. Neque uero absoluuntur, nisi qui & absolui se optant & credunt, quare non absoluuntur ii qui coacti pontificia constitutione, quotannis confessionem & poenitentiam simulant. Immo ludibrio habent Christum, qui adacti lege pontificia non desiderio spiritus, absolutionem petunt.

6

⁋ Satisfactio nulla est praeter Christi mortem. Esaiae. liii. Ipse iniquitates nostras portauit. Quae uero nunc poenitentibus satisfactiones imperantur, hominum in¬ inuentum sunt, & ortae e canonibus poenitentialibus, qui de publicis quondam poenitenciis conditi sunt. Hoc satisfactionum con mento Christi satisfactio, & fides in uerbum absolutionis egregie extincta sunt, Sunt qui dem in scripturis poenae peccatorum alicubi, sed non omnium. Quare satisfactiones eas poenas nemo recte dixerit. Ex satisfactionibus indulgentiae, Merx Romana, ortae sunt, quae remittebant poenas illas canonicas pub licarum poenitentiarum. Has impii homines pro diuina condonatione uendi instituerunt, ut suo potius, quam dei uerbo fideretur. Porro, ut finiam tandem, poenitentiae partes duae sunt, Mortificatio & uiuificatio, Mor tificatio fit cum conscientia lege terretur. Viuificatio cum per absolutionem erigeris & confirmaris. Est enim absolutio Euangelium quo Christus tibi condonat noxam. Signum poenitentiae aliud non est praeter baptismum.

PrevBack to TopNext