Text List

Prev

How to Cite

Next

De caritate

De caritate
1

DE CARITATE.

2

De peccato, lege, gratia, Euangelio, adeoque & iustificatione hactenus, quae quaestio omnium hominum semper communis fuit, eritque. Qui nam iustificari homo possit. Philosophi & pharisaei docuerunt hominem suis uirtutibus & conatibus iustificati. Nos docuimus iustificari sola fide, hoc est. Chri sti iusticiam nostram iusticiam esse per fidem, opera nostra, conatus nostros nihil nisi pec catum esse. Haec qui tenet, summam scripturae tenet, uidelicet iustificari credentes MIS E RICORDIA dei. Postremo res postulat ut de caritate dicamus. Supra monui amorem dei esse fructum fidei. Non potest enim non redamare deum, qui fide misericordiam comprehendit. adeoque amor dei, fidei fructus est. Ex amore dei nascitur & proximi amor, cum deo in omnibus creaturis seruire cupimus. Et huius quidem amoris ego nullam regulam breuiorem aut aptiorem possum tradere, quam haec est. Dilige proximum sicut teipsum. Augustinus ordinem diligendog. concepit, ut primum animas, postea corpo ra. primum nostros, postea alienos diligamus. Nos fidem caritati semper praeferimus. Ergo & ea quae sunt animae, corporis necessitatibus fere praeferimus. Caeterum alienos, inimicos iuxta atque amicos diligi Christus iubet Matth. v. & Paulus Rom. xii. Quibus benefacere debeas, cum amicis, tum inimicis facile iudicabit spuns. Certe Paulus maxime domesticorum rationem haberi uoluit ad Calat, & ad Timoth. Nolo enim liberta tem spiritus eiusmodi disputationibus uinciri, quales illae sunt uel sumulariorum, uel Ciceronis in. iii, officiorum, ubi disserit de officio eius, qui ex naufragio in tabulam eandem peruenerit, quam & sapiens quispiam tenuit. Apagesis illas stultas quaestioes quarum exempla nulla facile in res humanas cadunt.

PrevBack to TopNext

On this page

De caritate