Text List

Prev

How to Cite

Next

De magistratibus

De magistratibus
1

DE MAGISTRATIBVS. Maxime necessarius uisus est locus de ma gistratibus, ac primum quidem sequemur uulgarem diuisionem, docendi gratia. Magistratus alios censent ciuiles esse, alios ecclesiasticos. Ciuilis magistratus est qui gladium gerit, & ciuilem pacem tuetur. Hunc probat Paulus Roma. xiii. Cladii partes sunt iu ra ciuilia, ordinationes ciuiles iudiciorum forensium, poenae sontium. Estque ius gladii dispensatio legum de non occidendo, de non uindicando &c. Adeo pie administrat gladium magistratus. Item luris consulti, si de iure respondeant, aut patrocinentur op pressis, ut maxime peccent, qui litigant. De ferenda autem gladii potestate sic sentio, Primum si quid contra deum imperarint principes, non esse obtemperandum. Actuum. v. Oportet deo magis obedire, quam hominibus. Exempla huius loci habes innumera, & uel illud pulcherrimum Amos. vii.

2

Deinde si imperarint, quod est ex utilitate publica, obtemperandum est iuxta illud Roma. xiii. Obediendum, esse non so¬ lum propter iram, sed & propter conscien tiam. Nam caritas nos obstringit ad omnia onera ciuilia.

3

Postremo, si quid imperent tyrannice, hic quoque ferendus est magistratus, propter caritatem, ubi sine publico motu, sine sedi tione nihil mutari potest. Iuxta illud, Qui percusserit te in dextram, obuerte ei & si nistram.

4

Quod si citra scandalum, citra publicum motum elabi possis, elabere, ut si coniectus sis in carcerem nihil mali mentus, & effringere possis, sine publico motu, nil uetat fu gere. Iuxta illud, primae Corinth. vii. "Si potes liber fieri magis utere".

5

De Ecclesiasticis magistratibus sic cen semus, Primum ministros esse Episcopos, non potestates aut magistratus. Deinde non habere ius Episcopos condendi leges, ut quibus mandatum sit praedicare uerbum dei tantum, non hominum, ut supra diximus. Et ex Hiere. xxiii: satis adparet.

6

Primum ergo si doceant scripturam, sic qudiendi sunt ut Christus. Iuxta illud, Qui uos audit, me audit. Nam ad scripturam, non ad traditiones humanas pertinet. ut patet, cum inquit, Qui prophetam nomine prophetae receperit, non pseudoprophetam.

7

⁋ Deinde si quid contra scripturam docuerint, non sunt audiendi. Act. v. Oportet deo ma gis obedire quam hominibus. Et Matth. xv. lrritum fecistis mandatum dei propter traditionem uestram. Contra ius diuinum decretum est a Papa hoc tempore in Dulla quam Rutherus damnatus est, hic nentiquam audiendus est.

8

⁋ Tertio si quid praeter scripturam statuerint, in hoc, ut conscientias obstringant, non sunt audiendi. Nihil enim conscientiam obligat nisi ius diuinum. De his loquebatur Pausus. i. Timoth, iiii, ubi doctrinas daemoniorum uocat, legem de coelibatu, de cibis interdictis, quae quanquam non uideantur aduersari scripturae, ut quae per sese non sint mala. Malus enim coelibatus non est. Abstinere canibus malum non est. Sed impia haec sunt si peccare te putes ubi diuersum feceris. Impia docent, qui censent peccare eum, qui horas canonicas non legerit, qui camem ede rit die sexta aut septima, &c. Non enim potest Episcopus Christianam coscientiam uincire. ii. Corint. ultimo, Data est nobis potestas non in destructionem, sed aedificationem.

9

⁋ Quarto, Si non oneres conscientiam Episcopi lege, sed pro onere externo interpreteris, ut solent spirituales & ii qui intelgunt conscientiam uinciri nulla lege huma na posse. Sic iudicabis de lege Episcopi, ut de tyrannide magistratus ciuilis. Quidquid enim Episcopi praeter scripturam imperant, tyrannis est. Nam imperandi ius non habent. Feres ea onera propter caritatem, iuxta illud, Qui te percusserit in dextram, obuerte & sinistram. Porro si sine scandalo po ssis diuersum facere, nihil uetat. Vt si sine motu publico possis effringere carcerem, in quo a tyranno uinctus teneris, nihil uetat. Iuxta illud, "Si potes liber fieri, magis utere". Et Christus dispensauit de traditionibus pharisaicis Matth. ix. &. xii. De legibus autem ciuilibus non dispensauit. Et pharisaicis legibus dispensandis liberiores sumus ut quae & priuatim singulorum magis, quam communia onera sint, & conscientiam facile illaqueent. Sunt autem omnium legum huma narum & regula & dispensatio, fides & cari tas adeoque & necessitas. Haec liberat ab om nibus traditionibus, sicubi uel anima uel corporis uita per traditionem adducta fue rit in discrimen.

PrevBack to TopNext

On this page

De magistratibus